quod duo necessaria sunt in omni opinione nobili et vili, quae est de Animalibus.
Omnibus his diversitatibus aliunde habitis, oportet modo aliud ordiri princi- pium circa causas inveniendas eorum quae diximus. Differentias autem substantiales animalium supra posuimus et differentias membrorum et partium omnium substantiales exsecuti sumus : et insuper posuimus differentias eorum quae accidunt eis tam communiter quam proprie : et oportet utrorumque istorum, prout possumus, invenire causas naturales et veras. In omni enim opinione quam concipimus de re aliqua, sive sit nobilis, hoc est, de nobili subjecto : sive sit vilis, hoc est, de subjecto ignobili, ad minus sunt duo modi : quorum unus est, ut instruamur quid sunt res de quibus quaerimus per diffinitionem : et secundus est, quod generetur in nobis scientia accidentium quae insunt eis: accidentia enim conferunt maximam utilitatem ad scientiam ejus quod quid est. Et sicut isti duo modi necessarii osse probati sunt ad scicn-
liam animae perfectam, ita sunt etiam necessarii ad scientiam perfectam aliunde. Neque dicitur hic scientia, quae est effectus demonstrationis : quoniam illam habere non possumus de naturis particularibus animalium, sed opinionem ex probabilibus possumus concipere, quae licet in aliqua parte sui. sit de rebus nobilibus et pulchris, sicut de vita animalium et animae operibus : et alicubi videatur esse vilis, sicut de egcstioriibus, et urinis, et hujusmodi: tamen per totum est utilis, quia scientia naturarum animalium sine his haberi non potest.
Praedictos autem duos modos manifestum est esse in omni opinione : quia alter illorum est scientia rei quaesitae quae est habitus conclusionum, ex quibus nobis generatur opinio de accidentibus quae insunt animalibus. Alter autem est instructio et doctrina per priora quae dicunt quid est et propter quid est unumquodque substantialiter. Non enim diffinitio solum dicit quid est, sed propter quid : eo quod datur per causas substantiales : propter quod etiam instructiva est scientia in illa parte et doctrinalis.
IIi etiam duo modi necessarii esse probantur in omni opinione et operatione auditoris prudentis, cujus est judicare de sermonibus diffinitivis dicentis aliquid per diffinitionem : et cujus est etiam judicare de locutionibus ratiocinantis et probantis aliquid inesse accidentium communium aut propriorum. indicat enim sic, utrum in verbis sit verum, aut erretur in eis : et videatur quidem verum, cum tamen sit falsum. IIi autem duo modi sufficiunt, eo quod ex omnibus in scientia naturali habitis libris, satis constat esse naturalia : et superfluum est probare hoc, sicut in secundo Physicorum diximus : et constat etiam multa inesse : et ideo non sunt nobis necessarii nisi isti duo modi sciendi, ut sciamus quid est res per substantiam, et sciamus qualiter insunt eis animalibus quae enumeravimus., ea quae ipsis dicta sunt inesse. Credendum enim est certitudinaliter, quod omnis doctus docens, et audiens et judicans de auditis, debet hanc dispositionem habere in opere judicii, et hanc virtutem habitus regentis et informantis judicium suum, quod facit de scientia animalium : haec enim sunt de operatione documenta, et de omni multitudine judiciorum quae debet habere de naturis particularibus animalium. Non enim est doctrina sapientis solum in. universali natura : sed oportet quod forte sit de cognitione alicujus naturarum, et de scientia particulari accidentium illius singularium et propriorum : et secundum hunc modum alius sapiens vel idem aut alius, tamen erit doctus, et sapiens in cognitione naturarum alterius rei singularis et propriae, licet una communis sit, non sufficit, nisi habeantur scientiae propriae de rebus propriis et appropriatis in natura. In particularibus enim rebus omnis scientia particularis habet differentias notas, per quas separatur ab alia particulari scientia.
Et similiter quaelibet pars scientiae particularis habet differentias notas, per quas separatur a partibus alterius scientiae particularis : sicut quaedam scientia est de corporibus, et quaedam particularis de anima animalium : et partes scientiae de corporibus sunt in. libris particularibus istius scientiae. Quae autem sunt partes scientiae de anima, sunt in libris quos tradidimus de Anima : et notae sunt differentiae quas habent ad invicem. Et similiter est in omnibus scientiis particularis natura?, quae ulterius sub se habent aliquas partes magis particulares quam ipsa? sint.
Ex omnibus igitur inductis manifestum est, quod quicumque vult docendo narrare et tradere quod per rationem cognovit, et quod per experimentum vidit de naturis animalium, debet habere diffinitiones notas per se, per quas dirigatur intentio loquentis de naturis animalium secundum illas diffinitiones : quia ipsae sunt medium ad probandum esse aliud quod quaeritur in naturis, et per eas de-
bet judicare utrum hoc quod dicitur inesse animalibus de accidentibus communibus aut propriis, sit certitudinaliter verum si demonstrari potest : aut sit circa vel prope verum, si ex probabilibus colligitur : quoniam non in omnibus haberi potest per demonstrationem scientia, sed in quibusdam conjecturare oportet, et quae non repugnant animalium naturis, probabiliter hoc eis credimus inesse. Docens enim perfecte naturas, non consistit in communi natura, sicut diximus, sed per diffinitionem propriam separatim tradit unumquodque naturalium per se, et quamlibet substantiam dicit quid est : et tunc docet accidentia propria illi inesse, quae voluerit dicere per rationem, sicut separatim docet substantiam naturae hominis, et naturae leonis, et naturae canis, et aliorum animalium specie differentium.
Si antem volet tradere doctrinam communem, et voluerit loqui de accidentibus quae accidunt omnibus animalibus modo communi, ponet tunc sermonem diffinitum illis communem generalem in eo quod animalia sunt, et per illam diffinitionem loquetur de his quae secundum genus accidunt ipsis : multa enim accidentia sunt communia pluribus animalibus, quae secundum genus conveniunt eis, quamvis ipsa animalia sint diversorum generum subalternorum, qualia sunt somnus et vigilia, quae conveniunt generibus animalium, sicut gressibili, et volatili, etnatatili, et reptili : quae subalterna sunt generi communi, quod est animal, secundum quod animal est substantia animata sensibilis : et talem scientiam de communibus animalibus et accidentibus jam in libris naturalibus exsecuti sumus, ubi exsecuti sumus crementum, et corruptionem, et vitam, et mortem, et inspirationem, et hujusmodi accidentia animalium : et cum illis etiam tradidimus de aliis accidentibus, quae non solius sunt corporis, sed etiam animae, quae sunt de scientia sensuum sensibilium, et aliis hujusmodi, sicut de moti- bus animalium et memoria, et omnibus talibus.
Tamen sermo habitus de tali modo scientia) animalium in communi, quantum ad istam doctrinam in qua modo sumus, latens est, et non manifestus, neque determinatus Latentem autem dico in principiis in illis libris positis, quae sunt nimis communia ad hanc scientiam de naturis particularium animalium. Non manifestum autem voco in scientia conclusionum : quoniam scire in universali naturas rerum, non est scire eas nisi in potentia, eo quod est hujusmodi sermo doctrinae indeterminatus, et non appropriatus naturis animalium propriis et accidentibus eorum. Sic ergo manifestum est, quod nos oportet hic aliam scientiam inducere, quae sit per propria singulis convenientia : quia aliter naturarum doctrina a nobis non erit perfecte tradita.