Ex quibus et quot causis causanda sunt ea quae quaeruntur de animalibus ?
Supposito igitur quod ex causis innaturalibus procedendum est, quaeramus ex quibus causis oportet procedere. Antiqui enim et illi omnes qui locuti sunt philosophice de rebus naturalibus, non consideraverunt aliquam causam ex principiis naturalibus nisi materiam, et de ipsa determinaverunt qualem talis causa habet causalitatem, et consideraverunt quis est motor ejus quem nos vocamus causa efficientem a qua est res, sive sit diversa ab eo quod dicitur esse, sicut fit quando peccat in operando : aut operatio rei quando diversificatur a recto oper se, hoc est, per naturam. Omnia enim naturalia dicebant fieri per naturam materiae, et determinabant proprietates materiae, dicentes quod ignis per se est calidus, et terra frigida, et quod natura ignis per se est levis, et natura terrae per se est ponderosa : et secundum tales materiae dispositiones narrant causando generationem totius mundi. Et similiter dicunt de generatione animalium et arborum, dicentes nihil omnino esse formam et finem, sed omnia generari ex compositione talium qualitatum materiae : sicut si aliquis diceret, quod quando aqua per mixtionem fluit in corpus, erit in corpore ventus per evaporationem aquae : et sic ubi aqua evaporat, erit profunditas : et ex tali profunditate quae fit ex qualitate materiae, erit in animali receptaculum cibi et superfluitatum humidarum et siccarum, quae sunt stercus et urina. Et sicut si aliquis diceret, quod nasus non finditur et perforatur per formativam virtutem vel ex virtute formae, sed potius ideo perforatus est, quia ibi exiret anhelitus qui attractus est in aere respirato : et propter hujusmodi qualitates materiales fingunt, quod aer et aqua sic cavantes terrena corpora, sunt materia generatorum, corporum, hoc est, quod sustinent naturam generatorum corporum totam esse ex istis corporibus quae elementa vocantur : et tales causas rerum naturalium esse dicunt omnes Antiqui.
Hoc autem non sufficit : quoniam, supposito quod homo et animalia alia sunt res naturales, cum non sint res naturales nisi per formam, licebit nobis, et dignum est dicere et declarare per rationem formalem, quod hoc membrum est caro, et quod hoc sanguis, et hoc os, et similiter de aliis homogeniis partibus.
Et eodem modo per rationem finis et formae determinabimus partes heterogenias, quae vocantur organa, eo quod officiis animae sunt accomodata, sicut est facies quae componitur ex multis organis, et manus, et pes, quae sunt compositionis ex. similibus et dissimilibus partibus, sicut et facies : quoniam componuntur ex digitis qui sunt dissimiles partes, et componuntur ex carne et osse quae sunt similes partes : et hae sunt partes omnes propter quid, hoc est, propter finem : et oportet nos dicere per quam virtutem animae sint et esse habeant tales partes, quoniam illa virtus est forma propter quam sunt : sicut in scientia de Anima dictum est, quod si oculus esset animal, visus esset forma ipsius : et sic non sufficit assignare tantum materiam, ut dicamus ex quibus rebus cst, sicut ex igne et terra, sicut dixit Empedocles. Si enim deberemus dicere et rationem et dispositionem lecti aut alterius artificiati in quo ars imitatur naturam, magis deberemus distinctiva diffinitione assignare formam ipsius quam materiam, dicendo quod lectus est lignum et aes, si lectus est ex ligno et aere. Si autem non diffmiamus lectum secundum hoc quod diximus, hoc est, per formam, secundum hoc diffiniemus ipsum totum esse ipsius, dicendo quod lectus est hoc et hoc, lignum videlicet et aes : et hoc est inconveniens : quoniam secundum hoc si idolum est ex ligno et aere, idolum erit lectus. Si autem voluerimus hoc narrare, est diffinitio secundum figuram quae est forma ipsius, co quod in artificiatis figura est forma : tunc distincta in diffinitione dicemus formam ipsius, et declarabimus eam per sua diffinientia, eo quod natura quae cognoscitur per formam, nobilior est quam ea quae cognoscitur per materiam.
Si ergo quodlibet membrorum et quodlibet animal sic debeat esse cognitum per figuram et colorem, bene dixit Democritus : quoniam ex dictis siris Addetur, quod sua opinio sit talis, quod forma quidem inquirenda sit : sed formam non
dixit esse substantialem, sed accidentalem, quae est figura et color ex situ atomorum causata, sicut patet ex primo nostrorum librorum Peri geneseos, ubi exposuimus opinionem Democriti. Qui ergo fingendo opinatur, quod ad formam naturalem sufigura et color qui. adspicitur in homine, non dicit hoc, nisi quia putat figuram esse cognitam per se, et principium esse cognitionis formatorum sine dubitatione : forma enim cognita est per se, et principium cognitionis formatorum, sicut ostenditur in philosophia prima : non tamen in physicis quae conceptas habent formas cum materia, sola forma assignanda est : formam enim hominis sine materia habet homo imaginatus : et quamvis sit homo secundum figuram et imaginatum colorem animi, tamen vere non est homo. Similiter autem est de manu ista naturali, et manu figurata vel picta : haec enim aequivoca sunt in nomine convenientia, et non in ratione : sicut et medicus figuratus qui non habet nisi figuram medici, et medicus verus. Sicut enim facit carpentarius quando vult narrare manum, vel aliquid aliud factum ex. lignis, per diffinitionem artis, dat formam in materia. Similiter facit naturalis quando vult diffinire generationem seu rem generatam ex hac materia, assignat et causas efficientes et formas et virtutes formarum operantes in hac materia. Carpentarius autem dando causas instrumentaliter, quarum virtute fit quod in materia fit, dat securim et serram quae habent formam in hac materia, et sunt instrumenta quibus inducitur opus. Naturalis autem dat terram et aquam pro materia, in qua sunt qualitates primae, quibus motis ab efficiente inducitur forma naturalis. Saepe enim docuimus in libris diversis philosophiae naturalis, quod qualitates primae habent virtutes substantialium formarum a quibus moventur : sicut qualitates primae quae sunt in spermate, habent virtutem formae hominis quae vocatur formativa. Carpentarius autem in diffinitione qua ponitur instrumen-
tum, melius diffinit et perfectius quam naturalis non faciens mentionem nisi de materia : quoniam ubi cadit in opere instrumentum artificis, facit lignum alicubi profundum, et alicubi aequale et planum : et sic per instrumentum scitur aliquid de forma : et sic dicit aliquid de causa propter quam est lignum sic tali figura figuratum, et propter quid sic est factum : et lingit per opus instrumenti quidem non sic factum, nisi ut sit talis forma) vel talis figurae.
Quod autem physicus solam assignans materiam non recte dicit, manifestum est: quoniam sermone diffinitivo debet dicere propter quid est animal, et quid est, ut tangat formam et finem : et diffiniendo narrare sive dicere quodlibet membrum quid est, et propter quid, sicut per diffinitionem narrat formam lecti. Et quia anima est formale et finale principium animalium, debet dicere si hoc est anima vel pars animae, quod cadit in distinctione membrorum animalis : et debet ostendere, quoniam quando animal exspiravit et caruerit anima, non habebit rationem animalis, nec remanebit animal post hoc, nequo aliquod membrum remanebit vere, sed remanebit in figura membri tantum cum forma exteriori : sicut animalia de ciuibus cantant poetae in proverhialibus sermonibus suis, quod mutata sunt in lapides, quia illa non retinent nisi figuram animalium.
Si ergo ita se habent istae res secundum quod diximus, naturalis debet diffiniendo in scientia animalium dicere et docere de dispositione animae et partium ejus quanto magis poterit : quia anima principium est animalium, sicut in libro primo de Anima diximus : et debet narrare assignando dispositionem cujuslibet anima), et dispositionem cujuslibet modi in partibus animae, et quid sit animal: et ostendere utrum sit anima pars animalis, aut non : et deinde debet narrare accidentia qua) accidunt animali et substantiae animae, quae est talis aut talis.
Isto igitur modo dicuntur per diffini-
tionem animalia duobus modis causarum : quorum alter est sicut materia, et alter est sicut forma sive substantia dans esse et rationem. Natura enim, sicut diximus in secundo Physicorum, dicitur sicut motio sive generatio quae est super materiam, et dicitur sicut complementum: et generatio non diceretur natura, nisi quia est ad. naturam quae est complementum. Est ergo manifestum, quod secundum talem divisionem causarum debemus considerare in rebus naturalibus, et in naturis animalium magis defacinus attribuere considerationem in dispositione animae, quam in consideratione materiae : materia enim non dicitur natura propter modum dispositionum, sed in analogia ad formam : quoniam ita est de ligno quod dicitur lectus et tripoda., lignum enim in potentia dicitur istae res, et non actu. Similiter in physicis dicitur materia natura generatorum.
Quando autem aliquis consideraverit in naturis animalium secundum quod diximus, dubitabit fortasse, utrum naturalis philosophus dicere debeat de omni anima naturali in genere, aut de anima aliqua singulari quae principium est animalium generatorum et corruptorum.: quoniam si loqui debeat de omni anima, nulla quoad hoc erit diversitas inter eum et philosophum universalem primum, qui loquitur de animabus orbis, eo quod intellectus philosophi primi quaerit scientiam eorum quae intellectiva vere sunt : et si eadem quaerit naturalis philosophus, non erit inter eos quoad hoc diversitas. Manifestum autem est ex his quae in libro de Anima bene dicta sunt, quod philosophus naturalis quaerit cognoscere omnes res naturales per sua principia formalia : et ejus scientiae est considerare de intellectu et intellecto per aliquem modum, licet illa sit separata et divisiva. Scientia enim una est, et opinio una de omnibus rebus collativis adinvicem, sicut anima intellectualis confertur ut actus ad corpus physicum, erit quoad hoc una scientia, vel opinio si ex probabilibus est tam de corpore quam de anima hujusmodi. : sic enim scientia et opinio sensus et rerum sensatorum est eadem, eo quod unum confertur ad alterum per respectum et rationem. Non autem quaelibet anima est principium motus localis, neque principium motus membrorum animalium : sed quaedam est principium augmenti tantum, sicut principium illud quod est in arboribus : et principium alterationis secundum quosdam sensus, quod est in quibusdam aliis animalibus quae sunt immobilia secundum locum. Intellectus autem nullius corporis est actus, et nihil omnino talium est in aliquibus istorum animalium.
Jam ergo manifestum est nobis, quod quia debemus loqui de causis formalibus animalium et membrorum eorum, non debemus etiam loqui de tota et omni anima, sed secundum illum modum quo est principium animalium generatorum et corruptorum debemus loqui de ipsa : non enim in tota anima est natura et principium animalium, sed quaedam pars illius est principium hujusmodi. In anima enim sunt multae partes, et non potest esse opinio naturalis de rebus sumptis ex omni anima sive ex anima secundum se : quia verissime apparet nobis ex dictis, quod naturalis non intelligit omne quod de naturis animalium intelligit, nisi accipiendo causam quae est propter quid in eis : et talis causa animalium non est omnis anima, quia superiora vivunt nobiliori anima, quae non est principium animalium : sicut enim facit ars in rebus artificialibus, quod non considerat nisi formam secundum quod est principium artificiati, ita facit et naturalis considerando formam animalium et membrorum animalium.
Verius tamen cum hoc, quod in rebus generalis est praeter istud aliud principium et alia causa, quae est etiam in nobis et in animalibus : et hoc est materia, quae est calidum et frigidum, et humidum et siccum : quae materia est pars totius generati. Propter quod etiam di-
cimus, quod si caelum est generatum, sicut quidam dixerunt, dignum est ut sit generatum ex materia omnium generatorum, quae est illa quam diximus, calidum videlicet, et frigidum, et caetera elementa. Si autem caelum generatum est ex tali causa quae est materia, dignum est etiam ut attribuatur tali causaae quam diximus, hoc est, finali magis quam animalia : et attribuatur tali animae quae est principium animatorum : et tunc non erit sicut dixit Empedocles, qui dixit caelum generari, et tamen esse casu, et per se sine causa formali et finali: omne enim laudabile et ordinatum magis apparet convenire caelestibus quam nobis. Quod autem est in aliquo tempore et in aliquo non, et uno sic et alio modo aliter, et est sicut evenit eventus, magis apparet accidere in rebus corruptibilibus quam in caelo, in quo nihil est inordinatum : et de his etiam disputatum est in secundo Physicorum, Non autem dicimus, quod id quod vocamus propter quid et finem, est in omnibus rebus, et in omni loco : hoc enim est in omni loco rerum in quibus ostenditur, quod complementum est finis, et quod motus est ad ipsum si nihil sit impediens ipsum. In rebus enim mobilibus est finis, et non in rebus immobilibus.
Et ex his omnibus manifestum est, quod natura formae est aliud : non enim erit generatio hujus ex qualibet scientia: hoc enim secundum formam est ex hoc semine, et non alio : sicut ex semine hominis est homo semper aut frequenter : et hoc est determinatum a nobis et cognitum per probationem manifestam, hoc est, corpus a quo exit et descinditur semen, est primum principium illius seminis quod exit ab eo : et ipsum per formam quam dat semini, est artifex ejus quod fit ex semine. Res enim generatae ex semine, oriuntur et sunt ex natura formae, quae sicut artifex est in semine. Illud enim a quo descinditur sperma, sicut homo generans, est causa anterior quam sperma : sperma enim est formalis generatio activa et complementum activum, et substantia activa per virtutem formativam quae est in ipso : omnia enim dicta facit sperma in generato, generationem videlicet, et complementum, et substantiam. Sed omnibus quae sunt in spermate, est causa anterior, generans ille a quo exit et descinditur semen. Semen enim dicitur duobus modis per comparationem : quoniam est semen ejus a quo est per decisionem, et est semen generandae rei sicut illius propter quod est : sicut sperma equi quod attribuitur ei a quo exit primo : et sicut semen quod est granum, quod attribuitur plantae ex qua exivit, cum non sit duorum in uno modo, sed potius unius per unum modum quem narravimus, et alterius per alium : nec tantum est ut forma et artifex semen, sed etiam est potentia generati : sed non dico hoc in potentia esse, nisi id quod principia formalia quae habet in se, tendit ad actum sine motore alio extrinseco : et hoc est illud in quo jam est forma ut artifex.
Manifestum est igitur, quod omnes res tales habent duas causas, scilicet propter quid, et necessitatem materiae, quae necessaria est supposito fine, sicut jam saepe diximus : multae enim res sunt ex tali necessitate sicut ex causa : omnia enim generabilia ex talibus causis procedunt, quae valde sunt multa.
Dubitabit autem aliquis de inductis modis necessitatis hic et in Physicis : quoniam forte non sufficientes, sed oportet adhuc alium modum praeter dictos invenire. Dicet enim fortasse aliquis., quod in proposito ubi debemus quaerere non tantum causas generationis animalium, sed etiam causas figurae membrorum ipsorum, dicitur et invenitur unus modus necessitatis qui non potest dici uno illorum duorum modorum quos diximus : secundum quorum unum est necessitas simpliciter, quae est in disciplinis : secundum alium dicitur necessitas suppositionis in physicis generationibus : sed oportet ponere adhuc tertium
modum ex illis modis qui determinati sunt in quinto philosophiae primae.
Quod ut melius intelligatur, breviter tangamus modos ibi positos : et sunt quatuor, quorum unus et primus est, quod necessarium est sine quo non contingit esse vel fieri rem, sicut id quod est concausare ad esse vel fieri, sicut spirare et cibus necessaria sunt animali, eo quod sine his non est animal: et hoc modo est necessitas suppositionis quam diximus esse in generatione physicorum.
Secundo modo dicitur necessarium, sine quibus bonum esse quod intenditur non contingit, et sine quibus non contingit malum expellere : sicut bibere pharmacum est necessarium ut quis non infirmetur : et sicut navigare ad civitatem vocatam aeginam, ut pecuniam accipiat: et hoc modo dicto necessario adhuc indigemus si debeamus reddere causam finalem figurae membrorum animalium,
Tertio modo dicitur necessarium, quod est vim faciens : sicut coactus dicitur ex necessitate facere quod facit : et hoc necessario non indigemus nisi in scientia morali, et non in physicis.
Quartum necessarium est, quod non contingit aliter se habere : sicut propter necessitatem praemissorum necessaria est conclusio : ad quod etiam necessarium alia reducuntur, eo quod modum istius necessarii alia imitantur : et hoc est necessarium in disciplinis, et indigemus ipso in disciplina physica, si syllogizare debeamus.
Sed hic in praesenti indigemus apponere necessarium secundo modo dictum : quod quidem etiam est necessarium suppositionis sicut et primum : sed primum est ad esse et concausalia ad esse : secundum autem ad utile et bonum et concausalia ad bonum et utile : sicut si utilitas operationum membrorum organicorum debeat provenire in animali, necessarium est membra esse talis figurae : ut si ambulatio debeat esse, necessarium est talis figurae esse pedes.
Revertentes igitur ad propositum, di- camus quod hoc dicit necessarium tertio modo, praeter duos in secundo Physicorum inductos : et hoc necessarium est etiam in rebus quae habent principium generationis, sicut et illud quod superius diximus : et possumus dicere, quod haec est necessitas dicta uno illorum modorum quos narravimus in hoc primus et secundus modus communicant in genere, quia uterque habet necessitatem suppositionis. Verbi gratia : quia cibus non dicitur esse necessarius uno istorum modorum quos in Physicis diximus : quoniam non est de animalis generatione sicut prius ad formam inducendum, sed potius est ab bonun et utile obtinendum. Non igitur est necessarium illo modo quo diximus, quod animal non potest esse aut generari, nisi sit materia talis et talis : sed potius, sicut diximus, supponendo quod securis debeat (indere ligna, et tunc necessario oportet quod sit dura : si sit dura sufficiens fissioni ligrno-
o rom, oportet quod sit de ferro aut aere : aliter enim non proveniunt utilitates intentae per eam. Et similiter dicimus in corpore sicut organicum et instrumentale : quoniam quodlibet membrum est propter quid operationis alicujus, quae non proveniunt nisi talis figurae et talis materiae : et similiter est de toto corpore : ergo hoc modo dictam habet necessitatem, et hoc modo est per necessitatem sic factum, scilicet quod est hoc sic figuratum : et propter hoc quod est utilitas operationis ejus propter quam est. Per istos igitur duos modos modorum causae generationis erit causa finalis, propter quam erit generatio rerum naturalium proprie : et sine his non foret generatio, sicut narravimus in antedictis.
Manifestum autem est ex dictis, quod declarandum est eos in natura rectum et verum non dicere, de quibus fecimus mentionem, qui non ponunt nisi materiam, dicentes dignius in natura esse materiam : secundum hoc enim nulla esset necessitas in natura : quia necessitas suppositionis non erit quando privatur et
tollitur id ex cujus suppositione totum aliud efficitur necessarium. Et ipsum etiam Empedoclem qui formam esse negavit et finem, ipsa veritas necessario inducit in pluribus locis et cogit ad dicendum causam istam quam vocamus formam et finem : propter quod etiam dicit alicubi, substantia et forma rei sunt diffinitio et quidditas rei, quae dat rem et rationem. Sicut facit aliquis volens diffinire os : non enim dicet materiam solum quae est unum elementorum, aut duo, aut tria, aut omnia, sed potius dicet quod os est mixtio ex elementis talis vel talis : et sic nititur tangere formam. Similiter autem faciet volens diffinire carnem, et volens diffinire quodlibet membrum. Causa autem quae prohibuit Antiquos, quod non subtiliter studuerunt in consideratione ejus causae quam diximus, est quia ipsi non diffinierunt recte naturam generatorum, neque recte dixerunt quid generet generatio. Sed inter Antiquos Democritus dicitur fuisse primus, qui aliquo modo appropinquavit subtilitati istius causae : neque fecit hoc propter hoc quod imitatus fuerit dicta naturalium philosophorum qui fuerunt ante eum, sed potius ipsa rei veritas ad. considerationem hanc adducit eum necessario. Sed tamen Democritus putavit eamdem esse formam substantialem et accidentalem figuram : et dixit, quod generatio esset alteratio. Convaluit autem haec opinio de causa formali tempore Socratis, et fecit quiescere in ea inquirendi cognitiones naturae, quae quiescere non poterant in sola cognitione materiae : et tunc acquieverunt philosophi naturales, et posuerunt ad inquirendum veritatem qua) sola est juvans ad videndum verum, et sola est quae regit in cognitione corporis naturalis.
Nos igitur etiam nostrum philosophicum sermonem debemus formare secundum hanc dispositionem, dicendo quod in animalibus anima est causa quae vocatur propter quam sive finalis : et hoc est quod est physcium corpus, et mem- farum est necessario propter res istas quas diximus, quae sunt forma et finis : et id quod vocamus necessitatem in physicis, ostendit et significat, quod hoc quod est in physicis non est nisi propter quid : quia aliter nullam omnino haberet necessitatem. Illud igitur propter quod erit id quod fit in physicis, est ultimum complementum et finis.
Hoc igitur modo dicendo necessario erunt istae res naturales sicut sunt in figuris suis et materiis : et oportet quod sint secundum illam ultimam naturam finalem et formalem qua naturatae sunt ut sint tales : forma enim naturat omne quod naturatur in physicis : quoniam forma et actus quae ultimo intenduntur, priores sunt potentia materiae non solum ratione et substantia, sed etiam tempore, sicut praedictum est : et illo supposito necessitate suppositionis, erit necessa-
rium omne quod est in physicis. Sic ergo necessario in esse quorumdam animalium intrabit calor, et exibit, et introitus non erit oppositus ad exitum supposita forma ultima quae talem introitum et exitum exigit : et secundum hunc modum via aeris et introitus ejus ad interius in anhelitum quorumdam animalium, indiget eadem necessitate, eo quod quietat calorem qui est in interiori cordis : et ideo indiget quod aer qui intrat et calefactus est, exeat, et quod introeat aer frigidus qui est extra, quia aliter animal in. complemento sui esse non salvatur.
Hoc igitur est ingenium summae et capitularis cognitionis rerum naturalium : et secundum hoc licebit accipere causas omnes rei naturalis, quando aliquid naturalium acquisiverit pernaturam aliquid, quod ad complementum est necessarium.