Quae forma sit finis animalium et membrorum ipsorum ?
Amplius autem praeter omnia quae induximus, adhuc inquiri oportet, qualiter differentiae rerum quae sunt ultimae formae et ultimi fines accipiantur. Quidam enim homines inter philosophos quamlibet rem sive speciem accipientes sive genus animalium, dividunt illud per duas differentias, et volunt quod illae duae differentiae ab eis dicuntur esse duae ultimae formae duarum specierum specifica- rum : et hoc non est grave per unum modum dividendo per affirmationem et negationem: per alium autem modum est impossibile, quoniam non potest aliter terminari potestas generis. Constat enim, quod quarumdam rerum quae sunt species specificae, ultima differentia una est tantum, et haec est converti bilis, sicut probatur in septimo primae philosophiae : et quaecumque aliae assignantur differentiae, sunt superfluitates in plus existentes quam ipsa species constituta per differentias : et tales superfluitates sunt, quibus non indigetur ad specierum constitutionem. Verbi gratia : si dicatur hominis differentia esse bipes, aut iissi pedis : ita quod dividatur animal per bipes et non bipes, et per habens fissum pedem et non fissum pedem habens: hae enim non sunt differentiae convertibiles cum speciebus quae accipiendae sunt per divisionem, sed sunt propria quae aut non. sunt differentia), aut sunt coopertae et occultae, eo quod in proprio intelligitur species, et in. specie occulta accipitur differentia quae est forma ultima : eo quod in specie non intelligitur differentia, nisi sicut prius intelligitur in suo posteriori.
Si autem detur contrarium, et dicat aliquis, quod non est sicut diximus: tunc necessario in diffinitione una cadet idem multoties, et multoties redibimus in eumdem sermonem : quoniam in diffinitione fissum pedem habentis, cadit subjectum
quod est animal : et si etiam, bipes et fissum pedem habens, cadit in diffinitione sui subjecti, eo quod ponitur esse differentia, tunc redit idem sermo circulariter, et idem dicetur muldties : sicut si dicam, quod homo est animal bipes, et bipes est homo duos pedes habens, erit homo animal bipes homo duos pedes habens, sicut satis probatum est in sexto Topicorum , ubi ostenditur quod peccant hoc peccato qui diffiniunt per proprium, eo quod species cadit in diffinitione proprii: et si tunc proprium cadit in diffinitione speciei, erit circulus in diffiniendo, et idem dicetur multoties : quoniam in ratione proprii quod ponitur in diffinitione speciei, iterum cadit species, et iterum quotiescumque ponitur, et ibitur in infinitum idem multoties dicendo.
Amplius omne proprium manat de genere accidentium : id. autem quod de natura est accidentis, non potest esse finis et forma substantiae animalium et membrorum ipsorum.
Amplius non est rectum dividere quemlibet modum generum animalium per differentias divisivas, quae eum eodem constituant species : quoniam aliqui modi sunt in figura tantum convenientes et differentes. Similiter autem animalis ratio secundum unumquodque est altera, sicut diximus in libro de Anima. Et ideo si aliquaae formae differentiarum per divisionem exeunt ab uno genere, genus illud secundum omne conjunctum uri est alterius rationis, quam sit secundum esse conjunctum alteri : quoniam potentia rationem habet per analogiam ad formam, et non est una et eadem analogia ad unam formam et ad alteram : et impediente tali aequivocatione non est conveniens dividere modos quoscumque avium, et ponere per divisionem quasdam in cursu uno sive in una formae convenientia, et quasdam in alia : sicut si diceremus, quod avium alia est aquosa, et alia agrestis : quoniam hoc commune quod est avis, si secundum esse accipiatur, non erit unius rationis in dicta divisione : sic- ut non valet divisio si dividam genus avium depictarum. Accidit enim dividi aves quae non habent nomen avis, nisi ratione figurae et formae exterioris, dicendo quod avium depictarum quaedam est aquosa et quaedam silvestris. Avis enim figurata non dicitur avis, nisi per similitudinem figurae tantum : et talium avium sunt aliae differentiae in quas dividi possunt : sicut si dicam quod avium quaedam carent sanguine, et quaedam habent sanguinem : et adhuc aliae sunt differentiae carentes nominibus.
Et, ut universaliter dicatur, in nullis omnino differentiis erit omnino et secundum omne genus univocum. Si ergo non est rectum dividere aequivocum aliquod, nisi saltem prius determinetur sua aequivocatio : tunc manifestum est, quod qui per divisionem formas naturales quae sunt ultimi fines nititur accipere, errat et otiatur.
Adhuc autem hoc idem ostenditur etiam ex parte dividentium differentiarum : quoniam diviso animali multipede secundum genus in animal aquosum, et in animal silvestre : quaedam inveniuntur multipedia quae sunt ordinata cum utrisque, quoniam sunt aliquando aquosa, et aliquando silvestria.
Oportet igitur, quod si differentia dividens bene distinguat, quod haec accipiantur per privationem separantem ab utraque differentiarum priorum : et tunc erit una privatio separans ea ab aquosis multipedibus, et alia ab agrestibus. Quoniam cum talia animalia media sunt inter duo, et non sunt media per compositionem, eo quod ex duobus animalibus numquam componitur tertium, oportet quod sint media per privationem et abnegationem utriusque extremorum. Et haec animalia sunt constituta et formata per duas privationes, non est differentia aliqua neque forma : eo quod id quod non est, non habet formas specierum et differentias. Si enim dicam privationem unam quae est non habere pedes, et aliam quae est non habere plumas, necessarium est
ut istae duae privationcs nullam omnino differentiam habeant habentis pedes et habentis plumas : quoniam aliter contradictoria vera essent de eodem : et sic privatio non erit differentia : quoniam differentia omnis quae est divisiva, habet formas et species, eo quod partes diffinitionis sunt in pius, et totum in aeque, sicut dicitur in Topicis. Si enim differentia non haberet species et formas sub se, non attribueretur toti quod est commune divisum, sed attribueretur singulari alicui quod est incommunicabile et indivisibile: quod enim exit per divisionem de potestate generis, communicabile est multis sicut et ipsum genus.
Si autem dicatur, quod quaedam differentiae sunt habentes sub se alias differentias et species, sicut diximus aves alatas habere formas et differentias, eo quod quaedam habent alas membranales non fissas, quaedam autem alas habent pennatas fissas : et sicut dicimus, quod animalium bipedum quaedam habent pedem fissum per modum quo dividitur pes habentis ungulam in duo fissam, et quaedam non habent pedem fissum, sed habent integrum, sicut animal quod habet ungulam non fissam, sed habet soleam unam : tunc difficile est per divisionem accipere formas animalium. Si enim sic accipi debent per divisionem, sicut quidam dicunt, manifestum est quod quodlibet animal in specie debet cadere in aliqua differentiarum acceptarum per divisionem, et nullum idem in specie debet cadere in pluribus differentiis, eo quod omne animal est alicujus formae qua differt ab aliis, et nullum habet formas duas : sicut si dividam animal in animal alatum et in animal carens alis : et constat quod non bene posita est divisio, quoniam invenitur unum in specie animal quod est sub utraque differentia, sicut formica, quaedam enim volat, et quaedam non volat, et una ab alia non differt specie, sed aetate : et similiter noctiluca una volat, et alia non, aetate tantum differentes.
Idem autem erit si aliter ponantur differentiae : et ideo difficile erit sic accipere formas proprias animalium, quae sunt finales ipsorum : et divisio eorum quae carent sanguine, difficillima est omnibus divisionibus. Et forte rectius dicitur, quod impossibile est accipere per divisionem formas specierum animalium : quoniam quaecumque differentia accipiatur per divisionem, haec per diversum modum multis videbitur convenire : et sic in ipso singulari quod proprium est et uni convenit speciei, videbitur esse differentia : sicut si dicam carens sanguine esse differentiam et habens sanguinem : carens enim sanguine tot habet modos etiam in una specie, quod ipsa species non erit sine differentiis, praecipue cum nos in Physicis differentias per esse accipiamus, secundum quem modum diversificantur valde : et magis et minus recipiunt, et prius et posterius : et sequetur ulterius, quod unum quod est sub una differentia, sit etiam sub differentia contraria illi : sicut habens sanguinem secundum aliquid est non habens sanguinem secundum aliud membrum, sicut patet in multis animalibus superius inductis, quae secundum aliquid habent sanguinem, et secundum aliquid non habent. Patet igitur, quod formas et differentias animalium impossibile est sic accipere : forma enim est, quae simpliciter praedicatur de eo cujus est forma, et cujus partes virtuales omnes perficiunt partes materiae quae sunt membra animalis.
Si autem aliquis dicat, quod nulla forma substantialis est una et indivisibilis, tunc oportet quod omnis forma dividatur in res differentias ulteriores habentes : et nulla earum carebit differentiis per quas est divisibilis, sed ibi divisio semper erit per differentias substantiales, qualis est differentia inter aves et homines : tunc sequetur privativas differentias nullas omnino differentias habere : quia omnis divisiva est etiam alicujus constitutiva differentia : privatio autem nihil constituit : proptcr quod etiam privationis neque differentia est neque species neque forma : et sic carens pedibus in animali, nullas omnino habet differentias : quod tamen est inconveniens, quoniam licet privatio nihil de se ponit, tamen secundum quod est consequens negatio cujusdam positionis et fundata in contrario, potest habere species et differentias. Sed nos hoc modo non loquimur hic : quia hic nos non intendimus, nisi utrum finales formae animalium per divisionem generum accipi possunt, sicut dixerunt Platonici, dicentes omnem formam esse communem et habere differentias, ideo quod forma semper remanet communis, nisi sit aliquid eam approprians : quod autem appropriat eam, non est aliquid formae : et sic de se semper erit communis : multa autem quae sunt sub illo communi, non separantur, nisi per differentias : et sic relinquitur omnem formam secundum istos in differentias dividi, et nulla secundum hoc erit ultima. Quoniam si dividatur animal in habens sanguinem et in carens sanguine, in habente sanguinem erunt ulteriores differentiae : quoniam habere sanguinem est quaedam forma et differentia substantialis non appropriata. Si autem haec ita se habent, tunc privatio quae non est forma aliqua, non habebit differentias et species sive formas : sed cum differentia sit causa divisionis, erit id quod per privationem accipitur non habens differentiam et indivisibile : quod autem talo est, aequivalet individuo : ergo privativae differentiae sunt individuae, eo quod individua non dividuntur, et nulla privativarum differentiarum est communis, sicut diximus.
Si autem forte aliquis dicat, quod aliqua differentia est quidem communis, et tamen non dividatur, sed sit indivisibilis : hoc non potest esse. Si enim est communis, manifestum est quod non habet illam communitatem, nisi per aliquam naturam communem et principium quod inest illis rebus quibus ipsa est
communis : illa autem animalia quibus inest illa natura communis, habent numerum et diversitatem inter se : et cum diversitas sit a forma, oportet quod sint diversa in forma ab aliis ejusdem naturae animalibus : igitur manifestum est non esse unam ultimam formam aliquam communem cum individuis inter se differentiam habentibus. Si. autem, sicut dictum est, non erit una natura ultima communis, oportet quod sint aliae differentiae et formae numerum et differentiam sub communi natura facientes : et illae ut partes dividentes attribuentur eidem communi differentiae : non autem debet idem individuum esse ut subjectum attributum diversis differentiis et oppositis, quae sunt de numero differentiarum, de quibus diximus quod illae sunt formae substantiales.
Manifestum est igitur, quod nulla omnino forma communis est inventa, quae non dividatur per eumdem modum divisionis illorum qui primo in genero animalia dividunt in duo per oppositas differentias immediatas : et sic falsum dicunt differentiam et formam esse communem quidem, et tamen non dividi. Ex dictis enim istorum sequitur necessario, quod, omnia genera animalium quae non dividuntur secundum formam, sunt in lino differentiarum, in quibus secundum eos stat divisio. Dicunt enim quod quando aliquod genus animalis ex illis generibus quae per naturam communissimam sunt principia differentiarum et divisionis, dividitur per modos differentiarum : sicut si divideretur albedo, et quilibet modus dividens, divideretur ulterius in alios modos et differentias, et ille iterum in alios, et sic quousque perveniatur ad ea quae non dividuntur. Tales autem ultimae differentiae in quibus stat divisio forte sunt quatuor, vel plures etiam partes habentes, quae tamen ex uno primo communi genere per divisionem duplicantur : quoniam divisio bona est bimembris et per opposita : et tunc formae specificae ultimae erunt in tanta multitu- dine sicut est numerus differentiarum. Oportet autem, quod illae duae ultimae formae et differentiae sint in materia propria. Nullum autem membrum animalis sine materia, neque aliquod membrum est materia tantum : neque etiam omnis membrorum congregatio quae corpus vocatur, erit animal sine forma, sicut multoties dictum est. Sic igitur acceptae formae sunt in materiis suis, et per divisionem accipi non possunt, nisi veniatur ad. ultima quae per esse quod est materia sunt appropriata : et hoc est difficile et forte impossibile, praecipue in privativis differentiis, sicut diximus.
Amplius autem si forma substantialis est per divisionem accipienda, non debet esse divisio per accidens, sicut est divisio subjecti in accidentia. Verbi gratia, si quis voluerit dividere figuras in formas substantiales figurarum, peccabit si dividat sic dicendo, quod figurarum quaedam habet angulos duobus rectis aequales, quaedam autem habet angulos aequales multis rectis. Accidit enim cuidam figurae quae est triangulus, angulos duobus rectis aequales habere.
Adhuc autem cum formarum divisio sit per oppositas formas, et oppositae formae sint contrariae, oportet si formae debeant accipi per divisionem, quod fiat divisio per contraria : sicut contraria sunt albedo et nigredo, et rectitudo et curvitas : habent enim dicere modum contrariarum formarum in hoc quod sunt circa idem genus, et quod, generatio secundum quod est motus, est inter contraria, sicut diximus in scientia libri Physicorum. Non ergo sic debet dividi, quod quaedam sit pondus, et quaedam mensura : quoniam ista non sunt contraria, licet inveniantur in quantis corporibus. Dividuntur enim genera animalium non secundum dictum modum : et tunc per divisionem non accipiuntur formae substantiales, nisi per circumlocutionem, sicut ex multis accidentibus conjunctis aliquando intelligitur forma substantia-
lis. Dividuntur enim animalia aliquando per operationes communes animae et corporis, sicut supra saepe narravimus, quando diximus quod animalium quoddam est gressibile, et quoddam volatile : et in. tali divisione nihil prohibet aliquando idem genus animalis cadere sub utraque differentiarum dividentium. Diximus enim superius formicam et noctilucam esse et gressibilem et volatilem secundum diversum tempus aetatis. Similiter autem quando animal dividitur per domesticum et silvestre, non est haec divisio secundum formarum oppositionem : quoniam omne animal domesticum, est etiam silvestre, sicut homo, canis, et vacca : quoniam in terra Indiae silvestres sunt porci et caprae et oves et omnes modi animalium domesticorum : et sunt communis et univoci nominis domestica et silvestria. Si igitur isti modi animalium sunt idem in forma substantiali, non possunt esse differentiae oppositarum formarum quando fit divisio per domesticum et agreste, sed potius per accidentia et operationes animae et corporis, sicut diximus. Tale autem accidens divisionis quale diximus, accidit omni ei qui recte genus per differentias dividere voluerit. Non enim debet accipi cognitio animalium secundum suas species, nisi secundum genera quae narravimus : quia illa genera conjuncta cum differentiis sunt quidditas animalium formalis, per quam optime cognoscuntur animalia. Multi vero homines sic non faciunt, sed dividunt genera avium et genera piscium secundum diversas differentias : et quamlibet illarum differentiarum subdividunt iterum per alias differentias. Et non dividunt recte per modum illum per quem quodlibet genus debet dividi per duas differentias immediatas, et talis modus divisionis non potest esse omnino. Si enim quaecumque accipiendae sunt differentiae, accidet quod idem cadet in. multa genera, sicut diximus de formica et noctiluca : et accidet, quod contraria secundum formas sub-
stantiales cadent in eadem, parte divisionis.
Patet igitur si ab aliquo non inveniatur generis divisio et differentia per modum verae differentiae et substantialis, necessario sequetur ut sit continue procedens divisio : quia accidentalis divisio non stat, sed succedit semper : et erit sicut sermo colligatus qui procedit ex uno in aliud sine continuatione. Hoc autem sequitur ex dictis illorum qui dicunt, quod talis debet esse divisio quae est sine arte dividendi : sicut si dicamus, quod animalium quoddam est alatum, et quoddam album, et quoddam nigrum, et quoddam domesticum. Domesticum enim et album etiamsi concedantur esse differentiae, non sunt differentia) alati immediatae, sed erunt differentiae alicujus prioris quod est ante alatum. Tali autem inartificiali. divisione dividitur unum in multas differentias, quae tamen verae habent nomen differentiae. Et per hunc modum etiam privatio erit differentia, sicut privatio alati ponitur differentia qualiscumque : sed in divisione quae est per duo substantialia et immediata non fit. Et ex talibus divisionibus declaratur, quod impossibile est, quod aliquod singularium per se inveniatur sine altero dividentium : sicut quidam homines fingendo opinati sunt, quod impossibile est unam solam per se differentiam inveniri in rebus singularibus, sive sit differentia simplex, sive sit differentia composita, sed unumquodque incidere in multis differentiis. Simplicem autem vocant differentiam, sive ulterius dividatur per differentiam quam habet, sive non quando est una forma simplex. Verbi gratia, sicut quando dividitur avis, et comparatur ad differentiam quae est fissum sive divisum pedem habere, sicut habent quae non habent corium inter digitos. Compositam autem vocant, quae est formae compositae, sicut est fissura pedis. Differentia qua avis est, quando sicut commune subjectum differentiarum confertur ad avem divisum pedem ha- bentem, et ad non divisum pedem habentem, est illa quae facit avem esse avem, et haec est prima differentia in genere avis, et ideo quia prima est, oportet quod sit simplex. Posteriores autem illa omnes dicuntur compositae : quoniam licet sint essentiae simplices, tamen virtutes superiorum omnium sunt in ipsis : et quoniam formae sunt naturales, oportet quod quidditates earum per omnes diffiniantur superiores, eo quod diffinitiones a primo incipiunt, sicut et demonstrationes : et per hunc modum differentiarum immediatarum erit continuatio in divisione quae est ex genere primo, quousque perveniat ad differentiam ultimae compositionis : eo quod universale est quasi res una quae est in multis et de multis : sed propter naturam diffinitionis quae est ostendens rei quidditatem convertibilem cum ipsa, accidit quod differentia ultima solum est differentia quae convertitur : sicut si accipiamus differentias animalis esse findi in multa, aut habere duos pedes : sicut si dicamus multipes, aut bipes : tunc enim bipes aut multipes sunt de numero differentiarum quae sunt sub aliis differentiis animalis, et non sunt differentiae primae. Manifestum est quod tales differentiae sub aliis continue acceptae, non possunt esse multae : quia si quis recta divisione et per immediata et sub alia dividat, perveniet ad ultimam divisionem et ad. formam ubi stat divisio.
Per hunc igitur modum componentur omnes divisiones : quoniam si quis diviserit hominem qui non constituitur per ultimam aliam speciem specialissimam, dicendo quod homo aut habet duos pedes, aut est multipes, aut fissi aut integri pedis, videbit quod homo non incidit nisi in differentiam unam, et non in plures, quoniam est bipes tantum : et haec est de natura omnis divisionis, quod non incidat id quod est, in plures et contrarias differentias : illa ergo in qua incidit ultima species, erit unica differentia.
Declaratum est igitur, quod multae
differentiae unius et ejusdem rei, quae urii et eidem divisioni sunt attributae, quia illae sunt immediate oppositae : sed. ultima differentia debet tantum esse una. Plures autem quae pluribus divisionibus attribuuntur, unius et ejusdem rei esse possunt, sicut alatum, et bipes, et fissi pedis existens : quoniam una divisio est in alatum, et non alatum, et altera est in bipes, et non bipes : et tertia bipedis in fissum pedem habens, et non fissum pedem habens.