Utrum incipiendum sit ab universalibus, an a particularibus?
Dubitabit autem aliquis, quare duo genera animalium, scilicet animal aquosum quod est piscis, et animal volatile quod est avis, non comprehenduntur nomine uno. Isti enim modi animalium et alii quorum accidentia sunt contraria, recte etiam nomine dividuntur : sed quorum accidentia propria sunt convenientia in proportione ad unum, illa videntur esse unica etiam nomine uno. Quaecumque enim genera sunt animalium, quae in accidentibus propriis non differunt nisi secundum majus et minus, illa uniuntur etiam nomine uno, sicut una natura est in omnibus comparatis ad invicem. Quaecumque enim comparantur, sunt univoca, sicut ostensum est in septimo Physicorum : sed ea quaecumque sunt quae habent convenientiam similem secundum proportionem ad unum, sunt divisa et posita per se in nominibus diversis : quod videtur esse inconveniens. Verbi gratia, inter avem et avem quae sunt unius et ejusdem generis, est differentia quae est secundum magis et minus in eadem natura, quoniam utraque est alata : sed una est magis alata quae est longioris alae, et alia est minus alata quae est alae brevioris : et ideo sunt in genere uno et nomine uno et una ratione quae est secundum nomen illud. Sed differentia quae est inter pisces et aves, similiter videtur esse secundum convenientiam proportionis ad unum : quoniam ad hoc ipsum quod aves habent pluuiam, ad hoc ipsum pisces habent squamas loco plumae : et ista comparatio quae fit secundum proportionem duorum ad unum, sicut ad idem comparantur plumae et squamae, non est facile in omnibus differentiis quibus differunt genera animalium : quoniam non omnes differentiae eorum proportionantur ad unum, sed est valde difficilis. Accidentia enim illa penes quae fit proportionalitas ad idem plurium animalium, in genere sunt substantiae et ultimae formae substantiales, licet secundum modum formae substantialis non faciat talem secundum magis et minus differentiam, sed potius secundum potentiam naturalem talem formam consequentem : sicut si dicam hominem esse prudentiorem quam simia. Comparatio enim non fit in habitu, sed in natura animas prudentis : licet magis et minus non accidat formae substantiali secundum quod est forma substantialis, sed. secundum potentias naturales secundum quas ipsa anima est principium operationum .
Et hoc est quod forma substantialis dupliciter consideratur. Uno quidem modo
secundum quod dat esse : et alio modo secundum quod est principium operationum naturalium. Primo quidem modo non comparatur secundum magis et minus, sed secundo modo : et ideo genera sic comparata ad invicem, non habent comparationem per formam secundum modum formae, sed potius per formam secundum quod est principium virtutis et operationis : sicut si dicam, Socrates in eo quod homo est fortior quam formica in eo quod formica. Cum igitur etiam alia quorum est proportionabilitas, comparentur ad idem, videtur esse ipsarum genus unum : et hoc est verum, quoniam natatilium et volatilium sunt genera diversa. Et solutio hujus est : quia ea quae comparantur univoce, secundum magis et minus habent naturam unam communem quae est genus ipsorum : ea autem quae comparantur secundum proportionem ad unum, non habent unam naturam communem cujus nomen sit nomen generis.
Propter hoc igitur oritur aliud dubium, utrum sit nobis necesse dicere prius res universales quam particulares : quoniam ex quo multis particularibus accidit idem quod est accidens et convenientia generis, si debemus primo loqui de particulari, sequetur quod idem dicetur multoties : toties enim dicimus quoties loquimur de aliquo particularium cui convenit illud accidens. Et hoc est dubium idem, utrum prius debeamus loqui de generibus, aut de individuis : genus enim continet species et individua, species autem continet individua tantum, individua autem non continent aliquid. Dicamus igitur, quod sicut in declarando naturam hominis dicitur de homine : ita etiam dicendum est de avibus et de animalibus aliis quando declarantur naturae eorum. Sicut enim in hominis natura non est loquendum de quolibet modo hominis in particulari, sed ostenditur natura hominis in communi : ita etiam loquendo de ave non est loquendum de quolibet modo avium, sed de avis natura in communi : hoc enim genus quod est avis, habet modos specierum qui sunt individui secundum formam, licet dividantur secundum materiam : et de talibus individuis specierum est nobis loquendum, sicut est passer, et grus, et aliae avium species specialissimae.
Si autem quis dicat contrarium hujus, dicens quod tractantes naturas animalium debemus loqui de quolibet individuo prius, tunc sequetur quod de eodem accidente et proprio animalis alicujus dicemus multoties : quia idem communiter accidens quod gratia naturae accidit, omnibus convenit quorum est illa natura communis, et oportebit quod in tractatu cujuslibet animalis repetatur : et hic est error nugatorius, et non tantum est error, sed etiam prolongatio sermonis, si videlicet de quolibet particulari animali secundum se loquamur.
Dignum igitur videtur, ut dicamus de omnibus generibus animalium quae ab ante nos hominibus recte diffinita sunt. Sunt enim quaedam magis universalia genera animalium, quae licet sint communia habentia unam naturam communem, cum illa natura sunt formae et species communicantes sibi per proportionem aliquam ad invicem, ita quod non omnino sunt remotae ab invicem, sicut aves, et pisces, quae proportionantur in habendo plumas et squamas, sicut superius diximus. Sic autem est etiam de quolibet modo qui non habet nomen proprium, qui est sub genere illo. Si autem aliqua sunt, quae in communi genere similitudinem proportionis non habent, oportet quod de istis divisim tractetur : ita quod de quolibet eorum per se dicatur, sicut est homo, et quid aliud est huic simile : qua) enim fuerint similitudinem proportionis habentia in figuris membrorum, haec habent genera determinata non remota ab invicem in natura communi, sicut genus piscium, et genus avium, et genus maiachie, et genus halzum. Genera enim istorum proxima, li-
cet sint diversa, tamen similitudinem proportionis habent ad invicem, et habent convenientiam : sicut etiam os hominis convenientiam habet cum spina piscis : et ita est sicut ala in ave, ita pinnula in pisce, et sic de aliis. Sic igitur accipienda sunt communiter accidentia corporalia animaliumin magnitudine et parvitate, et mollitie et duritie, et lenitate et asperitate, et aliis accidentibus sibi similibus : et in omnibus his consideranda sunt universalia, secundum quod magis et minus conveniunt animalibus.
Jam ergo declaratum est qualis debet esse modus divisionum animalium, et quis modus dividentium et divisorum, et quae divisio est redarguenda, et quae non, et quod divisio aliquando erit in duo possibilis, quando fit per formas oppositas immediatae oppositionis. Aliquando autem erit impossibile in duo dividere, quando fit divisio per accidentia quae sunt ab operibus communibus animae et corporis : et ex quo omnia ista declarata sunt, incipiemus loqui, et ponemus principium considerationis secundam praedeterminatum modum.