31. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
32. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
33. In Nativitate DN. (In Nocte.)
35. In Nativitate DN. (In prima Missa.)
113. De BMV. tempore Nativitatis DN.
114. De Christo et B. Maria V.
115. In festo Omnium Sanctorum.
116. In festo Omnium Sanctorum.
117. In festo Omnium Sanctorum.
118. In festo Omnium Sanctorum.
141. In Nativitate s. Johannis B.
142. In Nativitate s. Julianis B.
147. De sancto Johanne Baptista.
149. In Decollatione s. Johannis B.
187. In sancti Petri ad vincula.
193. In Natali sancti Stephano.
201. In inventione s. Stephani.
202. In inventione s. Stephani.
221. In Dedicatione Ecclesiae.
222. In Dedicatione Ecclesiae.
223. In Dedicatione Ecclesiae.
224. In Dedicatione Ecclesiae.
225. In Dedicatione Basilicao.
227. In Dedicatione Ecclesiae.
1. Phoebus nunc pollens
hodie dies
qua recolentes
Christicolae
2 a. Angelorum quoque caterva
atque sanctorum omnium
2b. Solemnitatem hodiernam
quae in aevum rutilantes.
3 a. O quam beata es, virgo
Maria, quae portasti
hujus mundi
Deum creatorem.
3 b. Qui te fecit, genuisti
et in domo Domini
porta clausa
permanens alma.
4 a. Quae protoplastus
per lignum perdidit
vetitum, Mariae
proles restituit.
4 b. Ipse etenim
sanguine proprio
nos redemit, caro
atque mellifluo.
5 a. Latices veternas
diluitque culpas,
ut ovem erraticam
elevaret ad aetherea.
5 b. Perfundunt et terram
dulcedine astra,
jucundantur animae
sanctorum coelo sublimatae.
6 a. O quam lucida
splendentia pergunt
ad aetherea
loca animae iustorum.
6 b. Fulgent ut Titam
septempliciter
trinitatem
venerantes per saecula.
7 a. Bellum factum
est in coelis,
Michael
archangelus exstitit
victor, praebens
auxilium caterva
pretiosa.
7 b. Gaudent poli,
astra, tellus,
aequora
ac milia milium
angelorum
dicentes: salus, honor
altithrono.
8 a. Patriarcharum, prophetarum,
apostolorumque organa
concrepantes denique
laudes resonant.
8 b. O quam pulchra fraternitas,
quae
nunquam potuit violari,
in florigera castra
ideo regnant.
9 a. O quam pretiosi omnes
estis, sancti Dei, ornati
liliis, stillantes
balsami guttulis.
9 b. Inspiranteque paraclito
spiritu exorare vos pro
nobis non cessetis
trinam majestatem,
10. Ut vobiscum mereamur
gaudere fruentes
claritatem in aeternum.