31. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
32. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
33. In Nativitate DN. (In Nocte.)
35. In Nativitate DN. (In prima Missa.)
113. De BMV. tempore Nativitatis DN.
114. De Christo et B. Maria V.
115. In festo Omnium Sanctorum.
116. In festo Omnium Sanctorum.
117. In festo Omnium Sanctorum.
118. In festo Omnium Sanctorum.
141. In Nativitate s. Johannis B.
142. In Nativitate s. Julianis B.
147. De sancto Johanne Baptista.
149. In Decollatione s. Johannis B.
187. In sancti Petri ad vincula.
193. In Natali sancti Stephano.
201. In inventione s. Stephani.
202. In inventione s. Stephani.
221. In Dedicatione Ecclesiae.
222. In Dedicatione Ecclesiae.
223. In Dedicatione Ecclesiae.
224. In Dedicatione Ecclesiae.
225. In Dedicatione Basilicao.
227. In Dedicatione Ecclesiae.
1. O alma trinitas,
Deus es et unitas,
2 a. Qui resides supera
et cernis infima,
2 b. Claudis pugillo cuncta
sub coeli factura.
3 a. Angelorum quoque adstat
tibi agmina
clariflua
sat beata.
3b. Cherubim atque Seraphim
jam nunc intonant
praeconia
voce sonora.
4 a. Clamantes
atque dicentes:
Sanctus,
sanctus Deus, qui regnas
per omnia tempora.
4b. Ardentes
atque cernentes
Christum
Dominum laudantia
per saecula agmina.
5 a. Patriarchae cum pulchris
coronis in circuitu
sedis tuae
sedent in albis.
5 b. Apostolorum chorus
prophetarum laudabilis
exercitus
te collaudant.
6a. Martyrum proclamat chorus:
Alpha et ?,
rex regum boue,
via, vita, virtus,
trinitas sancta
es benedicta.
6 b. O Jesu, corona nostra,
cujus clara
rutilant dona,
quis aeternae vitae
consequimur
magna praemia,
7 a. Tecum in aethra
Alleluja decantantes
cum pneuma,
7 b. Quo vota nostra,
annuas, tendant affatim
sincera.
8 a. Sillabatim cum organa
plebs nonnulla
perstrepet melodia
8 b. Et voce clara proclamant,
quam beata
sanctorum sunt agmina.
9 a. Quorum non sol, luna
sed Christus
vera est lucerna.
9 b. Cum quo fulgent alma
ut inter
lucifer nubila.
10 a. Cum quibus et rutilans
coronatus
in axe athleta
candidatus
purpura praeclara,
10 b. Sociatus cum agmina
trinitatem
sancta cernentia
in gloria
aeterna cum palma.
11a. O alme atque gloriose,
impetra
nobis indulgentiam,
11b. Ut cum Domino mereamur
gaudere
per [omnia] saecula.