Et est DIGRESSIOdeclarans modum digestionis ciborum animalium, et generationem humorum, et modum generationis eorum.
Praecedentibus autem adhuc adjungendum est de modis digestionis animalium quae generantur ex cibo digesto. De his enim oportet praeintelligere antequam loquamur de causa membrorum animalium : quoniam ex his multorum accipiuntur membrorum causae.
Oportet igitur scire, quod cibus quamdam per masticationem in ore suscipit digestionem : et hujus causa est, quia virtus digestiva est in interiori membrana stomachi : haec autem eadem est cum membrana linguae et palati : et ideo statim in ore suam incipit exercere operationem, cum cibus per masticationem fuerit divisus : saliva tamen coadjuvat ad hanc digestionem, eo quod in ipsa est calor aliquis faciens aliqualem decoctionem : et propter hanc digestionem triticum masticatum magis maturat apostemata, quam decoctum in aqua vel pistatum. Signum autem hujus digestionis est, quia per masticationem cibi multum amit- titur de sapore et odore qui prius fuerat in cibo. Cum autem sic incipiat digestio in stomacho, quando cibus pervenit ad stomachum, digeritur in stomacho digestione completa, non solum calore stomachi, sed etiam adjutorio circumstantium, sicut hepatis a dextro, spienis a sinistro : quoniam licet splen non calefaciat per se, tamen calefacit per venas multas pulsatiles quae veniunt ei primum quidem a corde, et deinde ab hepate. Calefit etiam stomachus per zirbum qui est circa ipsum : zirbus enim de facili calefit propter sepositateni quae fit in ipso, et per calorem conceptum calefacit stomachum ab anteriori, et cor calefacit eum a superiori: quia ibi appropinquat stomacho calore mediante diaphragmatis.
Digestio autem cibi fit in sdmacho, postquam cum cibo commixta est aquositas per potum accepta. Hanc enim oportet misceri ut sic ex tota materia simul generetur succositas, quae de facili transeat lambendo et infundendo super venas hepatis. Post digestionem autem in stomacho factam aliquid ex succositaie attrahit stomachus, et aliquid per venas mittit ad hepar, et residuum permixtum per portanarium transmittit ad intestina, a quibus per venas mesaraicas sugit hepar sucoositatem illam. Venae autem mesaraicae sunt venae graciles durae continuatae pluribus intestinis : et per illas procedit et effunditur illa humiditas graciliando semper et manando, donec dividatur in venas capillares, quae sunt in omni parte hepatis : nec posset umquam effundi in tam parva vasa, nisi per aquositatern potatam ita fieret Dicabitis : alia enim non est utilitas aquositatis potae nisi ista. Venae autem capillares quae sparsae sunt per totum corpus hepatis, adunantur in gobbo hepatis, et ibi faciunt venam magnam, et in illa decoctione fit sicut in omni eo quod coquitur, quod est succositas commixta. Quiddam enim enatat in ipsa, quod est sicut spuma, et hoc est materia cholerae naturalis : et quiddam residet in ipsa terrestre grossum, et hoc
est materia melancholiae : et quiddam est subtile et purum, et hoc est materia sanguinis : et quiddam remanet incompletum aquosum, et hoc est materia phlegmatis.
Adhuc autem quiddam enatat sicut spumosum intensum, et hoc est materia cholerae innaturalis : et quiddam cadit residendo intensum et incineratum, et hoc est materia melancholiae innaturalis : et quiddam stat viscosum quod calore dividi non potest, et ex illo fit phlegma innaturale : et quiddam remanet purum et interminatum, et hoc est ex quo generatur sanguis.
Omnia autem haec fiunt in gibbo hepatis in vena magna sub calore cordis vel membri quod est loco cordis in animalibus, postquam per venam emugroriam quae ad. renes descendit, separata fuit aquositas superflua et emissa ad renes cum aliqua parte sanguinis qui propter nutrimentum illuc derivatur : et tunc vena illa magna quae a corde venit ad gibbum hepatis, in gibbo hepatis dividitur in duos ramos, quorum unus ascendit, et alter descendit : et dividuntur per membra : et per illas venas sanguis defertur ad membra, exsudans in extremitatibus omnium venarum : et cum exsudaverit, imbibitur membris et nutrit ea, sicut in antehabitis libris determinatum est, et iterum suo loco in sequentibus dicetur.
Patet igitur ex his quae dicta sunt, quod humor est corpus humidum fluens et alteratum per decoctionem ad nutrimentum membrorum. Est enim humor de substantia cibi membri sanguinei, aut phlegmatici, aut cholerici, aut melancholici. Aliquando autem humor est superfluus, quem oporteret de corpore evacuare quamvis non sit malus, aut quamvis non sit convertibilis in nutrimentum bonum.
Amplius autem humiditatum corporis quaedam sunt primae, et quaedam secundae. Primae autem sunt quatuor humores, de quibus jam dictum est. Secundae autem sunt quaedam humiditates superfluae, quae sunt elongatae a suis principiis : quae quidem potentes sunt transire in membra, sed non transierunt cum effectu completo. Hae autem humiditates sunt trium modorum : quaedam enim dispersa est per membra, sicut ros quidam imbibitus membris, et est haec humiditas habilis ut infundatur membris propter duas utilitates, quarum una est ut infundat membra quando patiuntur dissolutionem aliquam. Secunda autem est, quod humectet membra quando ex aliquo modo forti desiccatio inducitur in membro.
Adhuc autem est alia humiditas quae est propinqua coagulatione et est cibus alteratus ad membra secundum speciem complexionis membri, sed non adhuc pervenit ad complementum.
Tertia autem humiditas est, quae est intrans membra a principio crernenti : cujus principium et origo fuit a materia seminis in embryone, secundum quod principium embryonis fuit ex humoribus.
Sic igitur humiditates tam bonae quam superfluae sunt in genere quatuor modorum : sanguis videlicet, et cholera, et phlegma, et melancholia.
Sanguis autem qui est calidus et humidus est duorum modorum : naturalis videlicet, et innaturalis. Naturalis quidem est rubeus et boni odoris et dulcis. Innaturalis est duorum modorum. Unus fit innaturalis non per commixtionem alicujus alterius cum ipso, sed potius propter mutationem quae fit in ipso secundum calidum aut frigidum. Alius autem fit innaturalis per commixtionem alterius humoris cum ipso : et hoc fit in duobus modis. Uno quidem, quando humor intrinsecus venit.intra ipsum et corrumpit substantiam ipsius : sicut cum immiscetur in sanguinem aliquid spumosum, hoc est, cholera, aut faex alicujus, hoc est, melancholia aut phlegma. Alio autem modo fit, quando aliquid praedictarum generatur in sanguine ex aliqua parte substantiae quae remansit in sanguine a prima sua origine. Variantur autem jam isti modi secundum diversas diversorum humorum mixtio-
nes et generationes, ita quod aliquando sit faex alba, aliquando nigra, et aliquando rubea : et secundum quod mutatur ex talibus causis in calore, ita mutatur in odore et sapore.
Phlegma autem naturale est materia sanguinis : et phlegma quidem dulce parum est frigidum respectu corporis, sed multum est frigidum respectu sanguinis. Et Galenus quidem dicit, quod " natura non. ordinavit animalibus, et praecipue in homine receptaculum phlegmatis, sicut ordinavit receptacula cholerae et melancholiae : et cursus ejus similis est cursui sanguinis." Hujusautemjam in antehabitis istius scientiae diximus esse duas causas, quarum una est necessitas, et altera est utilitas. Necessitas quidem est restauratio sanguinis et nutrimentum quorumdam membrorum. Utilitas autem est remollitio juncturarum, ne multo motu indurentur. Portio autem gypsei phlegmatis causatur ex eo quod ex calore motus juncturarum evaporat subtile et remanet grossum gypsum. Causa autem salsedinis phlegmatis est mixtio partium terrestrium intensarum et amararum cum ipsius humiditate aquosa aequaliter. Si autem particulae tales combustae terrestres essent multae et superabundantes, tunc facerent phlegma amarum : secundum enim hunc modum etiam salem faciunt hi qui in salinis operantur. Galenus tamen dixit, quod " phlegma poterit fieri salsum per solam putrefactionem in seipso : " et hoc non est incredibile, quia in putrefactione calore exhalante educitur humidum subtile, et tunc in humido grosso remanente intenditur terrestre, et hoc fit causa salsedinis.
Oportet autem scire, quod porus qui dirigitur a cisti fellis ad inferiora intestina, aliquando oppilatur : et tunc propter defectum cholerae egestio fit alba ex phlegmate : et aliquando inducitur infirmitas quae colica vocatur.
Aliquando autem crematur cholera in seipsa, et accidit cinis in ipsa, et aduna- tur cinereitas sua cum aquositate sua : et quod fit ex illo est res pessima.
Adhuc autem cholera innaturalis aliquando generatur in hepate, et aliquando in sdmacho : sed ea quae generatur in hepate et crematur, est subtilior. In stomacho autem generatur ea quae viridis est, et prasino, propter virorem vocatur, et sua generatio est ex adustione cholerae quae vitet lina vocatur, et tunc totum nigrescit combustum : et immiscetur naturalis cholera cum alla, et tunc sic totum viride : et illud prasinum comburitur multum et efficitur viridissimum quasi aerugo aeris, et haec est cholera pernecabilis, et est quasi venenum.