31. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
32. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
33. In Nativitate DN. (In Nocte.)
35. In Nativitate DN. (In prima Missa.)
113. De BMV. tempore Nativitatis DN.
114. De Christo et B. Maria V.
115. In festo Omnium Sanctorum.
116. In festo Omnium Sanctorum.
117. In festo Omnium Sanctorum.
118. In festo Omnium Sanctorum.
141. In Nativitate s. Johannis B.
142. In Nativitate s. Julianis B.
147. De sancto Johanne Baptista.
149. In Decollatione s. Johannis B.
187. In sancti Petri ad vincula.
193. In Natali sancti Stephano.
201. In inventione s. Stephani.
202. In inventione s. Stephani.
221. In Dedicatione Ecclesiae.
222. In Dedicatione Ecclesiae.
223. In Dedicatione Ecclesiae.
224. In Dedicatione Ecclesiae.
225. In Dedicatione Basilicao.
227. In Dedicatione Ecclesiae.
1. Ad templi hujus limina
dedicata
2 a. Gaudiorum
laudes ovans
plebs concrepet
devota,
2 b. Hodierna
die quia
adest festa
annua.
3 a. Supra cacumina
montium fundata
enim est domus ista
3 b. Et exaltata est
super omnes colles
structura deifica.
4 a. Ex auro mundo
cricumtexta gemmis
atque rutilans
muri per ampla.
4b. Ibi adorant
sanctam trinitatem
populus omnis
individuam.
5 a. Haec est enim
illa coelestis aula
et angelorum patria,
5 b. Ecclesia,
firma quae petra dicta
et aeterna est regia.
6 a. Ex vivisque petris
visio pacis, urbs
celsa Jerusalem,
etenim
struitur
beatorum animis.
6b. Qua Deus quoque, rex
summus super omnes
unus, celsiore
in throno
praesidet
illo, cui semper laus.
7a. Majestates et virtutes
angelorum,
et agmina sancta
7 b. Indefessas voces laudes
pertonantes
coelitus gloriam.
8 a. Venerandus, metuendus
est namque locus,
ubi adorandus et colendus
est idem
Deus, imperans coelum
et terram.
8b. Beati sunt, qui habitant
ergo in domo
Domini, quia ab alto laudes
regi magno
gratulantes denique
jubilant.
9 a. Adonai, benedicte,
sapientia, claritas,
9b. Fac nos gaudere in aevum
in aula sancta tua
10. In saeculorum
saecula.