De natura et causa sanguinis, qui est materia membrorum similium.
Transeamus igitur nunc ad Aristotelis sententiam, dicentes quod omne quod augetur, necessario cibatur a sicco et humido secundum materiam sui nutri- menti : et digestio hujus nutrimenti fit per caloris fortitudinem. Igitur necessarium est ut sit aliquod principium caloris naturalis in omnibus quae augentur plantis et animalibus per ipsam hanc causam quam diximus, etiamsi alia causa hujus non habeatur : quod tamen non est verum, quia calor in animatis fere omnes complet operationes, sicut patet per ante dicta in capitulo praecedenti.
Organa autem sive instrumenta ad usum cibi convenientia, multa sunt valde. Et primum quidem ad usum cibi in animalibus deputatum est os, et ea quae sunt in ore, sicut lingua, dentes, et hujusmodi : et maxime in his quae indigent ut cibus eorum incidatur in partes parvas quando sumitur : haec enim incisio licet non sit causa completae digestionis, tamen est causa quod velocius cibus digeratur, et quod undique sugi possit a mesaraicis humidum purum quod in ipso est, quando cibus per totum divisus est et contritus. Venter autem superior qui est stomachus, et venter inferior a quo trahunt mesaraicae cibum, digerunt digestione completa per calorem naturalem
digestivum, sicut saepe in antehabitis diximus, quod est via per quam intrat cibus ad locum digestionis, et cum intrat, est indigestus, licet digestio in ore incipiat. Et similiter in meri sive aesophago per quem etiam est introitus cibi post os in animalibus habentibus aesophagum, per hanc enim viam cibus vadit ad stomachum.
Sunt autem et alia membra hoc modo principia introitus cibi existentia, sicut est papa in avibus, et os superius stomachi, et hujusmodi : haec enim oportet esse principia sumptionis cibi, eo quod totum corpus per illa cibum accipit. Arbores cibum frigidum accipiunt per radices suas a terra, qui completus est illa digestione, quae separat purum ab impuro : et sugunt ipsum plantae a terra : et ideo cibus plantarum non habet superfluitatem stercoris vel urinae quae rejiciatur. Et quia non sugunt plantae nisi humorem completum ad plantae nutrimentum, ideo non fecit eis natura aperturam, oris sicut animalibus : sed potius dedit eis radices parvas, quae sunt loco mesaraicarum venarum in animalibus. Terra enim et calor inclusus in terra, ex radiis solis et stellarum faciunt officium ventris in animalibus : quia calore illo elevatur ad radices plantarum purum nutrimentum, et impurum pondere terrestreitatis descendit ab ipsis. Omnia autem animalia perfecta et maxime ambulantia habent ventrem, in quo separatur purum ab impuro : et ab ipso totum corpus per venas aut vias alias loco venarum existentes accipit cibum, sicut radices arborum accipiunt purum cibum a terra : per radices enim sicut per venas mesaraicas vadit cibus ad totam arborem per stipitem et per ramos et flagra, donec calore solis et plantae digestio cibi plantae perveniat ad finem ultimum et complementum .
Sicut autem operatio oris necessaria est ut injiciat cibum ventri, ita necessarium est esse aliud membrum interius, quod cibum a ventre sugendo accipiat :
et hoc est venae mesaraicae, quae extenduntur ad intestina media inter portanarium et longaonem : et incipiunt fugere inferius in ventre, et separantur distractae per totum corpus venientes a corde et hepate, sicut satis scitur per anatomiam, nostram quam in antehabitis exsecuti sumus. In omnibus autem animalibus necessarium est, quod sit membrum recipiens cibum : et aliud membrum quod recipit ejus superfluitatem, quae est impura et abjicienda.
Venae autem sunt quaedam vasa sanguinis, per quae decurrit ad membra sanguis aut humor qui est loco sanguinis. Ex quo etiam manifestatur, quod sanguis est ultimum sive depuratum nutrimentum, quod est intra vasa jam ad membra fluens in habentibus sanguinem. Animal vero carens sanguine per similem humorem cibatur qui loco sanguinis est in ipso : cujus signum est, quod quando animal non cibatur sufficienter ex isto cibo, macilentum et malae dispositionis efficitur. Quando autem sufficienter cibatur ex ipso, augetur et bonae dispositionis efficitur : et si cibus ille fuerit clarus et bonus, erit corpus sanum : et si malus fuerit, erit corpus infirmum. Sanguis igitur in animalibus non est nisi propter cibum, sicut patet ex his quae dicta sunt : et ideo sensum non habet, quia adhuc actu membrum non est, sed potentia tantum : et sicut etiam aliae superfluitates ad corpus non conversae, non habent sensum. Cibus enim non habet sensum sicut sensus est carnis : quia quando tangitur caro, sentit manifeste. Sanguis non est adhuc continuus in carne, sed est quasi in vase repositus in corde et venis. Qualiter autem membra recipiunt sensum a corde, et qualiter cibantur ex ipso, bene satis dictum est in aliis libris praecedentibus in hac scientia, ubi diximus generationem membrorum a corde. Hoc enim sufficit dicere, quod sanguis non est nisi propter cibum membrorum : non enim indigemus, nisi ut loquamur de natura et utilitate sanguinis.
Amplius autem in quorumdam animalium sanguine inveniuntur fila subtilia ad modum pilorum per ipsum extensa. In quorumdam autem animalium sanguine haec non inveniuntur, sicut in sanguine cervorum et quorumdam aliorum : et ideo talium animalium sanguis non coagulatur. Si tamen multum terrestris sit talis sanguis, coagulatur propter privationem humiditatis quae est in ipso.
Amplius autem intellectus in homine et aestimatio in aliis animalibus puriora sunt et meliora, et irnpuriora et pejora secundum dispositiones sanguinis et humoris qui est loco sanguinis : non quidem propter frigiditatem sanguinis, sed propter subtilitatem et claritatem ipsius majorem et minorem. Subtilitate autem et claritate caret terra, propter quod terrestrem multum habentia sanguinem, grossiora et hebetiora sunt in conceptionibus et operationibus animae. Animal enim habens humiditatem naturalem subtiliorem et puriorem, habet meliorem sensum : propter quod etiam multa animalia carentia sanguine, subtiliora sunt in apprehensionibus sensibilium et aliis quibusdam operationibus animae, quibusdam aliis animalibus sanguinem habentibus, sicut formicae, et apes, et hujusmodi : quia bonitas hujusmodi apprehensionum, sicut diximus, non causatur ex calido et frigido, sed potius ex subtili aut claro aut grosso aut obscuro humore naturali.
Animalia autem quorum humor naturalis est multas aquositatis et cito infrigidadilis, sunt majoris timorositatis, eo quod timor propter fugam sanguinis et caloris et spiritus ad cor, infrigidat corpus : et si tunc congelatur humor, non. cito redit calor dissolvens ipsum : et ideo talia animalia remanent diu timida et immobilia : et ideo animal cujus cor talis est complexionis, hoc est, frigidae et humidae aquosa), patitur saepe ex qualibet levi occasione tale timoris accidens,
Aqua enim frigida praecipue viscosa cito congelatur : propter quod etiam animal carens sanguine, majoris est timoris animali habenti sanguinem : ita quod etiam talia animalia timentia immobilitantur, ita quod non moventur, nisi modicum propter fortem passionem et congelationem timoris. Quaedam etiam talium animalium sanguine carentium in timore constituta, mutant colores suos ex multa destitutione exteriorum a calore et spiritu.
Amplius autem aliquando sunt in sanguine aliquorum animalium corpora parva ad modum pilorum per sanguinem extensa, et haec terrestrem habent sanguinem, qui cum calefit, diu valde tenet calorem : et ideo haec multum sunt iracunda, et diu iram retinentia, et sunt audacia : iracundia enim movet calorem propter vindictae appetitum, in quo secundum diastolem cor movetur exsufflans ex se calorem et sanguinem et spiritum. Sanguis autem talis diu. fervet, quia terrestreitas tenet calorem diutius quam aquae humiditas : filaria enim corpora terrestria quae sunt in talium animalium sanguine, efficiuntur sicut carbones ignis tempore iracundiae : et haec est causa dicti vulgaris, quod taurus et porcus valde sunt iracunda animalia, et indiscreta, et ferventi ira : eo quod in sanguinibus eorum multa talia sunt filaria corpora, et praecipue in sanguine tauri. Cujus signum est, quod citius congelatur omni alio sanguine : et quando istae partes per colationem extrahuntur a sanguine, non congelatur omnino : pars enim terrestris ex humido aqueo extracta, facit quod humidum postea neque adjuvabitur neque exsiccabitur. Lutum vero humidum facile congelatur a frigore : quoniam cum per frigus exprimitur et expellitur ex ipso calidum, exibit cum calore humidum, quod est caloris subjectum : et tunc constat et congelatur terrestre siccum, sicut diximus in libris antehabitis naturalibus, et praecipue in.quarto Meteororum. Haec igitur est causa congelationis sive coagulationis ejus : et non coagulatur ex calore, sed potius ex humore quo destituitur.
Sunt autem et aliae humiditates in corporibus animalium : sed humor sanguinis major est et abundans super omnes alias corporis humiditates : et hoc dignum est ideo, quia est corporis cibus, quem oportet multum esse in animalium corporibus. Cibus enim est materia totius influens et effluens in corpore, et sanguis est ultimus cibus, ut diximus : et ideo convenit eum multum esse. In sanguine est multa diversitas caloris aut frigoris causata : aut ex eo quod adhuc non sufficienter digestus est, aut forte quia corruptus est ex aliquo accidente, quod in praehabitas enumeravimus.