De pinguedinis et zirhi natura, et de causa medullae.
Zirbus vero et pinguedo differunt secundum sanguinis superfluitatem : utrumque enim illorum est sanguis cum aliqua decoctione : eo quod ex cibo citius et melius convertibili, qui propter aquositatem et aereitatem non sufficienter afimitatur, et assimilatur cibo ultimo animalis, et est facilis decoctionis et conversionis, efficitur pinguedo aut sepum aut zirbus. Hujus autem signum est, quod pinguedo et zirbus non inveniuntur, nisi in animali cujus corpus est fertile, hoc est, facile nutribile et bonae dispositionis : pars enim pinguedinis communicat cum aere et igne, quia cito suscipit calorem et fortiter retinet ipsum. Et haec est causa, quod haec non inveniuntur in animalibus sanguine carentibus. Animal autem quod habet sanguinem spissum terrestreitati corporis ejus propinquum, habet zirbum : eo quod zirbus, sicut in superioribus declaratum est, terrestris est : et propter hoc zirbus coagulatur sicut sanguis in quo sunt multa filaria subtilia, de quibus diximus. Brodium etiam in quo decoquitur caro talis animalis, etiam congelatur et constat : terrestres enim partes in tali animali sunt multae, et partes aquosae sunt paucae : propter quod etiam zirbum praecipue abundare videmus in corporibus animalium, quae, dentibus carent in mandibula superiori, et habentibus cornua. Hoc autem animal manifestum est esse plenum elemento terrestri, eo quod cornua et ungulae suae de hujusmodi generantur elemento, Animal autem carens quidem dentibus in mandibula superiori, sed. carens cornibus est terrestre, sed non tantum : et ideo habet pinguedinem quae sepum vocatur loco zirbi : et illa pinguedo non est adeo comminuibilia sicut zirbus quando exsiccatur, eo quod natura ejus non est adeo terrestris naturae.
Hujusmodi autem pinguedo quando pauca fuerit in membris animalis, juvabit : eo quod non prohibet bonitatem sensus, et adducet sanitatem et fortitudinem : cum. autem multiplicatur, multum nocebit, et forte corrumpet animal : quoniam si totum corpus cooperiatur pinguedine aut zirbo, necesse est quod tunc moriatur animal : quia tunc pinguedo et zirbus operiunt membrum in quo sensus est tactus : et sunt sine sensu sicut et . sanguis ex quo generata sunt : quia, sic-
ut ante diximus, haec non sunt nisi sanguis facilis decoctionis et conversionis, qui non est membris quae actu membra sunt assimilatus. Manifestum est igitur, quod si totum corpus aut tale efficiatur, aut talibus operiatur, amittet sensum et morietur : propter quod cito senescit animal multae pinguedinis : sanguis enim ejus cum transeat in pinguedinem, est paucus. Senectus autem et corruptio non contingunt, nisi ex. paucitate sanguinis non bene membris assimilati : omne enim quod est pauci sanguinis, multarum est occasionum corrumpentium, eo quod citius et facilius immutatur ex frigido et calido.
Adhuc autem animal multae pinguedinis, paucae est generationis et coitus, aut forte nullius omnino propter eamdem causam : sanguis enim qui sperma efficeretur, transit in pinguedinem, antequam corpori assimiletur et ad vasa seminaria descendat. Sic igitur dictum est de sanguine, et aquositate, et pinguedine, et zirbo, et causis eorum.
Amplius autem medulla quae est in ossibus, est naturae sanguineae : non enim verum est quod opinati sunt multi Antiquorum, quod videlicet sit ex virtute spermatis ex quo generatur embryo. Hoc autem manifestum est in juvenibus, quorum membra corporis similia ex sanguine sustentantur et cibantur. Medulla autem, sicut diximus, est superfluum nutrimenti ossium et cibus eorum. Cibus enim embryonum est sanguis menstruus : et medulla quae est in suis ossibus, est sanguis superfluus in ossium suorum cibo. Color autem medullae embryonum et puerorum, est sanguineus, sed immutatur et albescit, quando crescunt pueri. In incremento enim animalium quodlibet calidum recipit immutationem. Et simili modo mutantur medullae juvenum.
Adhuc autem medulla animalis pinguis est valde pinguis : quando enim bene digeritur sanguis animalis, efficitur pinguedo vel zirbus, sicut patet per ante dicta. Zirbus tamen est magis digestus sanguis quam pinguedo : et ideo medulla quae est ex sanguine melius digesto quam pinguedo, similis est zirbo : propter quod etiam medulla animalis quod habet cornua et dentes in mandibula inferiori tantum, similis est zirbo ejusdem animalis. Animal vero quod habet dentes in utraque mandibula, habet medullam mollem similem pinguedini: et huic assimilatur medulla spondilium, eo quod debet esse continua et transiens per omnia spondilia. Si enim medulla spondilium esset similis zirbo, non posset esse continua per totam longitudinem transitus sui per spondilia: eo quod durities et interpositio membranarum impedirent ejus continuitatem : sed esset humida quidem quando est calida, et conteribilis quando esset frigida.
Adhuc autem quaedam animalia non multam habent medullam, quae videlicet ossa habent fortia et dura et spissa, sicut sunt ossa leonis in quibus non est nisi parva medulla: propter quod etiam quidam opinati sunt, quod non esset in eis medulla omnino, et praecipue in osse colli. Est autem necessarium omnino, quod in animali perfecto aut sint ossa aut membra convenientia ossibus, quae sunt loco ossium, sicut est spina in animali aquoso, et serpentibus, et in illis ossibus et spinis necesse est esse medullam, eo quod ex cibo ex quo generantur ossa, oportet in ossibus et spinis aliquid retineri tamquam superfluum, quod est ad ipsorum irrigationem et nutrimentum. Jam autem superius determinatum est, quod sanguis cibus est omnium membrorum, et ex ipso generatur pinguedo et zirbus, et medulla aut similis est generationi pinguedinis aut generationi zirbi: propter quod necesse est esse medullam. pinguem et zirbosam in sapore et tactu : digeritur enim ex calore ossium conveniente sibi : et, sicut dictum est superius, sanguis digestus etiam per seipsum efficitur pinguedo vel zirbus, sicut per seipsum constat brodium in quo decocta
est caro. Rationabile autem est non esse medullam in osse spisso et forti: et si est, parvam esse : cibus enim in talibus aut totus aut ex maxima parte transit in ossa. In animalibus autem aquosis et aliis quae carent ossibus, et loco ossium habent spinas, non invenitur medulla nisi illa quae transit per spondiles. Tale enim animal est pauci sanguinis naturaliter : et medulla in talibus non habet locum suae generationis, nisi per spondiles tantum distendatur : in illo enim loco haec animalia medulla indigent ad confortandum nervos et ligamenta quae a spondilibus oriuntur, et quibus costae infiguntur: et haec est causa, quod medulla spondilium est alterius coloris caeteris medullis, sicut patet ex anterius in hac scientia determinatis, et est viscosa et nervosa : quoniam non est in spondilibus nisi loco et vice cerebri clandestinum spondilium transeuntis.
Sic igitur declarata est causa propter quam medulla est in ossibus animalium habentium medullam, et quid est medulla, et quia est superfluitas sanguinis ex qua cibantur ossa et spinae animalium, et ideo etiam est retenta inter ossa, et quod non generatur nisi ex sanguine bonae et facilis decoctionis.