Et est digressio declarans causam et
naturam nervorum .
Ne autem doctrinam istam confusam faciamus, si permixtim et simul de naturis membrorum loquamur, sicut fecit Arisdteles, ideo hic interponendum nobis videtur de naturis membrorum animalium sigillatim : et tunc revertemur ad loquendum permixtim de eisdem. Loquamur ergo hic de nervis : quia nervi secundum multos medicos oriuntur a cerebro, licet secundum veritatem a corde oriantur, et a cerebro a nucha dividantur, sicut nos in antehabitis istius scientiae prosecuti sumus.
Dicamus igitur, quod utilitas est causa nervorum quaedam est per se, et quaedam est per accidens. Per se autem est dare sensum et motum mediante cerebro et nucha toti corpori. Per accidens autem juvant nervi ad confirmationem cordis et cerebri et omnis membri circa quod complectuntur, et in quo contexuntur, et dant sensum hepati et pulmoni et cerebro cum suis panniculis, ut percipiant quando est in eis ventositas nocens vel aliud quod panniculos extendit. Principium ergo divisionis nervorum est medulla cerebri, et finis eorum est, quod contexuntur in substantia cutis.
Principium autem divisionis nervorum a cerebro est duobus modis : quidam enim descendunt ab ipso immediate, et quidam mediate : et hoc potest sciri per nervos descendentes a capite ad membra interiora sicut ad hepar et ad pulmonem. Nervi enim multum elongati a cerebro a quo dividuntur et ramificantur, firmantur musculis, et apponit eis natura quoddam corpus quod est medium inter nervum et cartilaginem, quod convenit in sua substantia cum nervis. Apponit autem eis hoc in loco curvitatum suarum, sicut est epiglottis : et aliud quod est in radicibus sive principiis et finibus costarum, et aliud simile est in loco inferiori, ad quem finitur os pectoris. Nervi autem alii qui dant sensum et motum, recte descendentes, non habent hujusmodi confortantia se, eo quod propinquiores sunt principio ex quo dividuntur. Non enim fuit eis necessaria tortuositas, ex qua indurarentur et fortificarentur : propter quod etiam faciens sensum nascitur ab anteriori cerebri, quia sensui confert mollities : motivus autem a posteriori, quod est magis siccum, sicut jam ante diximus.
Quot autem sint paria nervorum sensibilium et motivorum, et qualiter dividuntur ab anteriori capitis et a posteriori et a spondilibus colli et spondilibus dorsi, satis quantum ad hanc doctrinam sufficit, in primo hujus scientiae libro, ubi de anadmia nervorum locuti sumus, est expeditum.