31. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
32. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
33. In Nativitate DN. (In Nocte.)
35. In Nativitate DN. (In prima Missa.)
113. De BMV. tempore Nativitatis DN.
114. De Christo et B. Maria V.
115. In festo Omnium Sanctorum.
116. In festo Omnium Sanctorum.
117. In festo Omnium Sanctorum.
118. In festo Omnium Sanctorum.
141. In Nativitate s. Johannis B.
142. In Nativitate s. Julianis B.
147. De sancto Johanne Baptista.
149. In Decollatione s. Johannis B.
187. In sancti Petri ad vincula.
193. In Natali sancti Stephano.
201. In inventione s. Stephani.
202. In inventione s. Stephani.
221. In Dedicatione Ecclesiae.
222. In Dedicatione Ecclesiae.
223. In Dedicatione Ecclesiae.
224. In Dedicatione Ecclesiae.
225. In Dedicatione Basilicao.
227. In Dedicatione Ecclesiae.
1. Adest nempe
2 a. Valens usia
AdminBookmark clara,
2 b. Sitientes
sunt AdminBookmark
3 a. Haec tria semper sunt
instantia
in sophia,
3b. Quae gyrum Olympi
per saecula
sola lustrans,
4 a. Tonare qua
sors summa
est de trinitate
praecelsa.
4 b. Licet pressa
factura
sit piaculorum
sarcina,
5 a. Boantia
carmina reddat
trutinata
5 b. Plasmatori
suo, qui exstat
ante tota.
6 a. Penetrans
omnia
Deus cuncta potens fabricata
6 b. In verbo
condidit,
in principio Deus qui erat.
7 a. Spiritu sancto
flatum dans potentia
et majestate
commanens per tempora,
Pater et filius
et sanctus spiritus,
Deus, Deus,
Deus, tamen
diva una deitas.
7 b. Dei genitrix,
fave immaculata,
quae ab angelo
suscepisti nuntia,
virgo sola mater
et felicissima.
Gaude, sancta,
te, innupta,
laudat omnis natura.
8 a. Exoramus,
regum regina,
8 b. Pro nobis
ut intercedas,
9 a. Angeli hanc aulam
Michael,
Gabriel ceteri
ut muniant.
9 b. Cuncta Dei laus pia,
trinus et
unus praefulgens qui
semper regnat.
10 a. O pastor egregie, cui est
ligandi a Deo
meritis
data potestas,
10 b. Pietate nostra ductus tua
suffragatione
ac fratrum
solvas delicta.
11a. Sociato Stephano,
qui piam
post dominicam
incarnationem,
ac concione martyrum sacra,
11b. Qui post illam et ante
scandere
fuso cruore
roseo alma
sine fine coetorum gaudia ;
12 a. Ac confessorum colobis qui
scripturas
12 b. Vario reddidere lumine
lustratas.
13 a. Virginum chorus
immarcessibilis
lilii
stemmatis
veniant praemia.
13 b. Non omittimus
virginem, suo quae
hanc aulam
ditavit
corpore sanctam.
14 a. Valeria pia,
ablutos a noxia
14 b. Dominum implora
ut ad sedem ducat
15. Paradisi
nos florigeram.