De capite secundum quod ipsum est origo sensuum.
Modo autem volentes loqui de organicis, de quibus nuper tractare dimisimus, dicimus quod omne animal necessario habet duo organica membra, quorum unum est membrum recipiens cibum, et aliud est membrum per quod exit superfluitas. Animal enim nec generare nec crescere potest sine cibo : intus enim in utero cibatur menstruo, vel eo quod est loco menstrui sicut est vitellum ovorum: exterius autem sumit cibum per os. Arbores autem vivunt : opinati sunt enim multi vivere plantas, et tamen locum non habere per quem ejiciant superfluitates, eo quod superfluitas non sit in plantis : non enim indigent exitu superfluitatis, eo quod a terra cibum recipiunt prima digestione decoctum et completum. Superfluitatem autem pertinentem ad salutem speciei emittunt plantae sicut et animalia, et habent exitus et membra per quae emittunt hujusmodi: et significatum hujusmodi membri est exitus seminis et fructuum.
In animalibus autem omnibus praeter duo dicta membra est tertiam membrum, in quo est principium vitae : et hoc medium inter duo dicta membra, et positum in medio ipsorum. Arborum autem et universaliter plantarum natura est paucorum membrorum organicorum : quorumcumque enim operationes sunt
paucae, horum etiam sunt pauca organa : et Ideo consideranda est arborum dispositio per se in libro de Vegetabilibus : fixa enim in terra planta paucarum est operationum naturalium, et per consequens paucorum est organorum. Animal autem quod habet vitam sensibilem, et ipso etiam adspectu est diversarum figurarum in organis, et praecipue animal quod habet spinas : hoc enim magis multiplicatur in diversitate figurarum quam aliud, eo quod sua generatio est facilior : et ideo operationes horum sunt diversae valde. Non autem tantum differunt animalia in quadam ingenii sagacitate, sed etiam in bonitate et divinitate quadam intelligentiae et artis et vitae honestae : licet in hujusmodi non participet nisi genus hominum tantum inter omnia animalia cognita nobis : et ideo etiam membra extrinseca in homine sunt cognita habentia quamdam ab omnibus aliis diversitatem : habent enim in his convenientiam cum universo sive mundo superiori. Non enim est animal rectae staturae et erecti corporis, nisi homo.
Ex hoc necessario sequitur, quod habeat caput sine multa carne, propter cerebri complexionem. Nihil enim est quod quidam opinati sunt, dicentes quod si caput hominis multam habuisset carnem, esset vitae longioris. Non enim fuit creatum caput hominis sine carne, nisi ut esset melioris sensus et velocioris et perfectioris : et hoc referunt quidam homines ad omnes sensus, opinantes omnes sensus organa habere in capite. Est autem utrorumque istorum falsa opinio : non enim est illa quam dicunt causa, quare sit sine carne : neque enim esset vitae longioris homo, si multae carnositatis esset caput ipsius : haec enim dicta procedunt ex ignorantia causae propter quam caput hominis sit sine carne. Est autem vera causa hujus, quod si esset caput multae carnositatis supra craneum, esset operatio contraria operationi ejus naturali, propter quam est creatum, sicut ostendimus in antehabitis : efficeretur enim calidum et humidum : et tale existens non valeret perficere operationes animalium virtutum : omnino enim non posset infrigidari, eo quod esset calidum valde.
Adhuc autem si cerebrum esset ad modum superfluitatum aliquarum quae sunt in corpore, sensus omnino non esset in eo : quia tunc non esset organum alicujus virtutis animae, sicut neque sperma, neque egestio, neque phlegma, neque alius humor. Sic igitur dicentes dubitant ignorantes causam quare quidam sensus sunt in capite.
Nos autem jam diximus et declaravimus in libro de Sensu et sensato, quod omnes sensus sunt continue directe ad cor : et de sensu quidem tactus, et gustus secundum quod est quidam tactus, manifestum est ad visum : quia cor primum est sentiens sensu tactus. Tres vero sensus secundum sua organa sunt quidem in capite, sed ad cor diriguntur : et olfactus quidem est in medio duorum aliorum. Visus autem supra auditum est in omnibus animalibus : quoniam etsi quadam animalia sunt aures habentia in summitate capitis, tamen foramen dirigitur inferius ad latus iuxta occiput, ubi est tympanum auris. Sub utroque autem isdrum secundum nasi dispositionem est sensus olfactus. Hi autem sensus hoc modo sunt dispositi praecipue in modis piscium, eo quod audiunt et olfaciunt : cum tamen non habeant exterius in manifesto organa sensuum istorum. Recte autem et rationabiliter sensus visus in his quae habent visum, est circa cerebrum. Natura enim sensus visus est frigida et humida, quoniam est aqua : et aqua est de humiditatibus valde claris : et claritas ejus est perpetua fixa et remanens.
Adhuc autem propter claritatem visus oportet ipsum esse subtilioris organi et membri, cujus sanguis est purior et melior. Hoc autem non fuit possibile esse, nisi in frigidissimo : quoniam motus magnus qui est in calido sanguine, prohibet
sensus operationem, eo quod ebulliens turbat spiritus animales : et ideo quia cerebrum frigidum est, fuerunt instrumenta horum sensuum in capite : nec tantum anterius capitis privatum est a carnibus, sed etiam posterius.
Causa autem hujus est, quod hoc membrum quod est caput, in omnibus animalibus caput habentibus est erectum valde et rectum. Si autem esset super ipsum magnum pondus carnis, non posset esse erectum et rectum : caput enim carnosiim esset grave et dependens. Ex his igitur rationibus manifestatur, quod in capite non debet esse caro et maxime propter cerebri dispositionem, sicut diximus .
In posteriori etiam capitis non est caro, neque cerebrum est in ultimo occipitis, sed potius platea de qua diximus in anatomia : quia in posteriori capitis est auditus : illuc enim vergit, et praecipue in his animalibus quorum aures sunt a latere capitis, sicut homo est et simia : in aliis enim praecipue quadrupedibus occiput ubi est posterius cerebri, conversum est supra, eo quod capita eorum sunt prona in terram : et ideo in supremo capitis habent aures : hoc enim quod vocatur foramen vacuum auris, plenum est aere : et ideo etiam dicimus, quod instrumentum sensus auditus est aereum. Via ergo oculorum, quae sunt loca oculorum, pervenit ad venas quae sunt circa cerebrum contextae, et ex his conficiuntur miringae oculorum : et similiter exeunt viae ab auriculis, et continuo diriguntur versus posterius cerebri et capitis.
Nullum autem omnino animal habet sensum quidem omnino sine sanguine aut humore qui est loco sanguinis : neque tamen sanguinis est instrumentum sensus, sicut dixerunt quidam, sed instrumentum sensus est id quod ex sanguine vel ex eo quod loco sanguinis generatur : et hujus signum est, quod, in animali habente sanguinem nullum membrum privatum sanguine sentit, sed ver- titur in stuporem : neque tamen ipse sanguis sentit, eo quod non est membrum habens sanguinem.
Amplius autem omne animal habens cerebrum, habet ipsum in anteriori parte capitis sui : quoniam sensus omnis est ex corde. Cor autem est In anteriori corporis : et ideo etiam cerebrum quod est principium quoddam quorumdam sensuum in anteriori capitis : principium enim sensuum, sicut jam diximus, est per membra infusa sanguine in habentibus sanguinem : quia sine sanguine stupet membrum omne in animali quod habet sanguinem. Totum autem posterius capitis est vacuum a venis, et per consequens est destitutum a sanguine : propter quod organa habere sensuum non potest. Sapienter autem fuit ordinatio instrumentorum sensibilium a natura, quando posuit organum sensus in medio rotundi capitis : eo quod organum sensus auditus audit non secundum lineam rectam tantum, sed circulariter ab omni parte. Organum autem sensus visus posuit anterius : eo quod animal videt anterius secundum rectas lineas : et est valde subtilis et spiritualis plus omnibus aliis sensibus : et ideo non recte anterius speculari posset, nisi oculi anterius essent positi. Instrumentum autem sensus olfactus est inter oculos inferius, ut juvetur anhelitu cujus partem in cannam necesse est transire.