Quod quilibet sensuum est duplex secundum dispositionem suorum organorum, et de dispositione aurium, et praecipue narium.
Amplius autem praeter omnia quae de sensibus in communi dicta sunt, attendere oportet, quod quilibet organorum. sensus est duplex. Pellis enim quae est ex nervorum tangentium contextione, duplex est per situm : eo quod una est dextra, et altera sinistra.
Manifesta autem est haec duplicitas in sensu tactus, eo quod caro non est primum instrumentum sensus tactus, neque etiam membrum conveniens carni in his quae carnem non habent, sed potius nervus qui est intra carnem, sicut in aliis satis determinatum est. Nervus autem licet sit multiplex valde, tamen ad duos situs reflectitur, dextri videlicet, et sinistri. Licet autem aliae differentiae positionum sint in corpore, sicut sursum et deorsum, et ante et retro : tamen in his non causatur positio organorum sensuum : nullum enim organorum sensus ponitur sub alio, ita quod unum sit supra, et aliud inferius : neque aliquod aliud ibi disponitur, ita quod unum sit ante, et aliud retro, sed semper ita quod unum est dextrum, et aliud sinistrum. Cum enim spiritu puro indigeat virtus sensibilis, praecipue in his sensibus qui per medium extrinsecum recipiunt, non potuit aliquod illorum sensuum organum esse inferius : quia inferius dirigitur spiritus obscurus et calidus : retro autem esse non potuit propter posterioris partis capitis vacuitatem. Cum igitur duo fuerunt organa necessaria, oportuit unum esse a dextris, et alterum a sinistris : in duobus autem sensibus qui per medium intraneum accipiunt sensibilia, unus qui non tam est sensus quam forma substantialis per quam animal est animal, undique per corpus diffunditur, scilicet tactus, eo quod totum, corpus ex. tangibilibus constituitur, et dividitur a dextris, et stris : et ad cor quod est primum ejus sensitivum dirigitur, eo quod duo ventriculi cordis sensum dantes sunt dexter et sinister.
Gustus autem qui est etiam per intraneum accipiens sensibile, est etiam duplex in lingua. In lingua enim licet sit judicium saporum, tamen in ea magis est de sensu tactus : eo quod gustus est tactus quidam. Duplicitas autem videtur, eo quod lingua in omnibus linguam habentibus videtur esse divisa in duo, linea per medium secundum longitudinem ducta : et in quibusdam etiam divisa est actu, sicut in serpente, et iaccrta : sed in quibusdam aliis est, sicut sit ex duabus linguis conjuncta, sicut in homine, et aliis : et hoc fit ut in ore in comedendo et sonando non faciat impedimentum.
In aliis autem tribus sensibus manifesta est duplicitas organorum : et ideo fuit sensus visus in oculis, dextro videlicet, et sinistro. Et similiter etiam sensus olfactus est in duabus partibus narium, et mamillarum anterioris partis cerebri : et sensus auditus similiter etiam in duabus auribus, licet alio modo sint dispositiae in capite quam oculi in quibus est visus,
quia nisi visus esset ante in capite, non non satis aperte perficeret opus suum.
In omnibus autem animalibus habentibus nasum non perficitur olfactus, nisi per attractionem aeris. Hoc autem membrum est in medio sensuum, et in anteriori parte capitis : et propterea natura posuit hoc membrum in medio trium instrumentorum capitis, scilicet oculorum, et aurium, et oris sive linguae : et dispositum quasi cortina disposita sic in medio narium et super additamenta mamillaria : et hoc ideo fuit ut per motum anhelitus moverentur : et tunc coni mamillares recipiunt odores : si enim cortina sine velamine esset, aer et odores omnes libere occurrerent cerebro,et corrumperent ipsum. Haec etiam instrumenta apte et bene disposita sunt in aliis animalibus non spirantibus : quia illa habent eerebra sicciora et duriora, et ideo non ita de facili corrumpuntur.
Horum autem sensuum trium qui per media extrinseca sua percipiunt sensibilia optima et conveniens est positio non solum in homine, sed etiam in quadrupedibus, et aliis secundum propriam naturam figurae cujuslibet illorum. In quadrupedibus enim auriculae in superiori sui capitis disponuntur, sicut etiam apparet ad visum : talia enim ad terram prona et inclinata sunt animalia, et non erecti corporis. Motus autem auricularum hujus animalis sunt multiplices, ut in diversas partes motae aures facilius diversitatem sonorum recipiant : et ideo ipsas habet in superiori parte. Aves autem non habent aures, sed vias et foramina auditus tantum : quoniam habent corium durum ex pennis quas habent, et non de facili formari posset in aurium figuras sine impedimento magno volatus. Fieret etiam ex impetu volatus tantus in auribus sonus, quod necesse esset corrumpi cerebrum : et ideo natura non fecit eis nisi vias tantum. Similiter autem squamosum ovans habet vias auditus occultas valde, ne per ingressum aquae cerebrum corrumpatur. Similiter autem et animal marinum quod dicitur cochi sive vitulus marinus, habet tales vias : quia eadem impedimenta quae facerent aures in volatu avium si haberent eas, facerent etiam in natatilibus si haberent auriculas : generaliter enim nullum animal ovans habet auriculas, sed habet vias tantum auditus. Talpa autem quae est quadrupes, non habet auriculas, neque etiam habet visum, sed. habet vias auditus tantum. Et similiter rnus qui in terra habitat, et est longi corporis, et brevis caudae, et colorem habet cuniculi, et vocatur apud Germanos citel, et in multis convenit cum cuniculo, sed dentes habet muris : hoc enim animal non habet aures, sed vias tantum auditus, sicut et talpa, quae impedirent ipsam in fodiendo terram : et non esset in eis utilitas, quia plurimum mansionum horum animalium est sub terra. Aures autem dantur ad hoc, ut sonos undecumque in aere venientes ipsum ventilabrum auris recolligat, et dirigat ad interiora auditus.
Capitulariter igitur de auribus et auditu animalium sciendum est, quod auditus fit in utraque parte capitis, eo quod anterior pars capitis occupatur a visu sicut a speculatore, et olfactu propter anhelitum quem ori oportet esse conjunctum. Auditus autem propter sonos non potest esse in medulloso valde humido : et ideo anterius esse non potest, sed a latere potius, eo quod posterius est vacuum in capite hominis : vergit tamen ad posterius ubi nervi sunt duriores : melius enim sonat tympanum durum et siccum, et etiam melius custodiuntur aures hominis in latere positae. In quadrupedibus autem prona capita habentibus posita sunt superius propter causam quam diximus, quod videlicet undique mota ab undique sonos accipiant : in latere enim positae versus caput moveri non possent. Sunt autem aures cartilaginosae, ut melius sonum repercutiant, et sic de propinquo auris sonus confortetur, sicut fit in echo quando repercutitur sonus, sicut sphaera projecta ad parietem. Sunt etiam aures involutae
et concavae propter idem, et ut sonos teneant. Via autem auris est tortuosa, ut longior sit : et curva, ne frigidus aer cito ingrediatur ad cerebrum, et inducat nocumentum, sed prius stet et calefiat in aure : et etiam ut aer quietus in aure melius sit natus recipere omnem sonum. Nervi autem tympani auris sunt duri, quia melius sonat durum, ut diximus. Est autem via inter aurem et palatum non manifesta : propter quod etiam acuti soni concutiunt dentes. Quare autem animalia quaedam aures non habeant, satis in praehabitis dictum est.
Organum autem olfactus in animali quod generat sibi simile animal, apte locatur inter duo additamenta mamillaria cerebri.
Narium autem utilitas triplex invenitur. Una quidem, ut sit via respirati aeris, cujus licet magna pars ad pulmonem deducatur, tamen multum venit ad cerebrum, eo quod odor in aere melius defertur : et etiam ut cerebrum refrigeretur, et ut superflua in cerebro motu suo per sternutationem ejiciat. Secunda autem utilitas est, ut pars aeris in ore retenta, emittatur per nares : quia egressus ejus per os est malus, eo quod cum fimo stomachi commiscetur, et efficitur faetidus. Tertia autem utilitas est, ut superfluitas phlegmatis descendens a cerebro, a visu abscindatur, et per nares ejiciatur. De compositione autem nasi satis diximus in anatomia : sed hic sciendum, quod cartilago media quae ante distinguit nares, durior est quam extremae in utroque latere nasi, ut exteriores distendi possint, et fiat ex hoc major nasi apertio : quoniam si media extentederetur, oporteret quod clauderet semper vel constringeret alteram narem. Duae autem sunt, ideo quia si uni accidat oppilatio ex catarrhis, vel alia causa, quod alia deserviat animali : et haec est causa, generalis quare omnis sensus est geminus.
Amplius autem quia elephas non habet longum collum, et caput, ideo moveri non multum potest : et est animal ma- gnum valde et aquaticum diu et multum stans in aquis : propter quod aliquando tribus se pedibus portat, et parcit quarto : ideo fecit ei natura nasum longum, quem proboscidem vocant, per quem spirat quando mergitur sub aqua, naso sursum extra aquam porrecto. Est autem nasus ejus medius inter durum et molle, et habuit aliquid mollitiei, ut plicari melius posset : quia per ipsum accipit potum, et alia facit opera. Aliquid autem duritiei retinuit, ut non facile laedatur ab occasionantibus : quiaper ipsum pugnat, et se defendit. Referunt autem quidam, ut testatur Avicenna,etiam quasdam vaccas esse, quae tales habent proboscid.es , per quas capiunt cibum, et ponunt in ore suo : ex quo enim abbreviatum collum, et animal est magnum et altum, oportet quod aliquid longum sit ante, per quod inclinatio fiat ad terram in qua est cibus animalium. Non autem os sic prolongari potuit, quia mandibulae nimis fuissent, ponderosam : neque labia prolongari poterant, eo quod motum mandibularum impedivissent, qui necessarius est in masticatione : et sic relinquitur quod oportuit prolongari nasum. Et quia nasus longus erat, oportuit os poni subtus in capite versus pectus, eo quod collum breve fuit : et si os sub naso fuisset, longitudo nasi illud operuisset. Aves autem strictas nares habent super rostra sua : eo quod rostrum superius est eis loco nasi
Haec igitur dicta sunt de naso, quoniam alia dicta sunt in anatomia.