De dispositione et causa nasi elephantis et quorumdam animalium ovanlium.
Sic igitur de organis inducdrum sensuum pertractato, oportet quod organum olfactus in quadrupedibus et in animalibus aliis quae generant animalia sibi similio, positum sit in loco in quo secundum naturam convenientius habet situm. Salvatur autem hoc instrumentum in membro quod in talibus animalibus nasus vocatur : eo quad tale animal habet fauces longas, quae sunt duae mandibulas productae sub utraque maxillarum : et in quadrupedibus quidem producitur nasus ad longitudinem totam mandibularum. In aliis autem animalibus dividitur versus utramque maxillarum naris una : et remanet nasus breviatus super os animalis, sicut in homine.
Inter omnia autem animalia elephas hoc proprium habet, quod nasus suus valde prolongatur : et ideo est, ut supra diximus, quia instrumentum. olfactus ejus multas habet virtutes, et ad multas est utilitates : hoc enim est membrum per quod hoc animal cibum ad os deducit, et in omnibus fere hoc instrumento utitur loco manus, quae non unius sed. multarum est utilitatum : ponit enim aliquando hoc membrum ad arbores et eradicat eas : et hoc membro quidam elephas temporibus nostris asinum cum sarcina projecit super domum quamdam. Sicut enim diximus, proboscide nasi sui utitur loco manus, et in omnibus indigentiis suis.
Adhuc autem naturale est huic animali esse in desertis et in aquosis locis : cibatur enim ex palustribus, et saepe se immergit aquis. Cum autem sit de numero animalium gressibilium habentium sanguinem, oportet quod habeat anhelitum : hic autem anhelitus augetur ex gravitate ambulandi per loca humida, eo quod profunde immergitur ex pondere corporis sui: propter quod etiam cibum humidum quaerit ad refrigerium. Cum autem immergitur, juvat se ad spirandum, sicut ingeniantur qui mergunt se sub aquis diu manentes sub illis. Circa os enim apte componunt instrumentum concavum includens os, et nasum apte continens, ita quod aqua ingredi non potest : et in centro illius longissimam infigunt fistulam, cujus orificium semper est in aere super aquam : et per illud attrahentes aerem, diu possunt manere sub aquis. Et hoc modo ingeniata est natura parando longum nasum elephanti: quia cum propter pondus corporis multum sub aqua profundatur, nasum erigit super aquam, et per ipsum inspirat aerem. Creatio autem ejus, sicut diximus supra, est inter mollem et duram cartilaginem vel carnem : aliquid enim mollitiei oportuit ipsum habere, ut esset flexibilis ad opera et ad capiendum cibum.
Sunt autem quidam referentes hoc idem de cornibus quarumdam vaccarum, quae pascuntur ad posterius, sed. hoc figmend videtur esse simile. Sed de naso elephantis certum est quod natura fecit cum talis dispositionis, quod in multis utitur ipso operationibus, sicut est usus manuum, et sicut utuntur quaedam animalia pedibus anterioribus, et praecipue varium et spiriolus et mus et simia : haec
enim pedibus anterioribus non utuntur ad ambulandum tantum, sed cum ipsis etiam accipiunt cibum et alia opera faciunt sicut facit homo cum manu. Et haec est causa, quare talia animalia habent multos et longos digitos, ut ad usum manus pes praeparetur. Elephantes autem quia non habent multos digitos in pedibus eorum, eo quod non sunt scissi ut fortes remaneant ad corpus ponderosum sustinendum, ad nihil aliud utuntur ipsis : posuit natura usum manus et anhelitus in proboscide nasi Et quia animal est aquaticum, oportuit nasum esse longum : quia cum profunde mergatur ex gravitate corporis, in toto necaretur, nisi longa esset proboscis ferens anhelitum : applicabilem autem fecit ipsam, eo quod utitur ipsa loco manus, sicut utuntur animalia quaedam pedibus anterioribus.
Aves autem et serpentes et etiam animalia quadrupedia ovantia sanguinem habentia, vias nasi aut in rostro aut prope os habent non manifestas, neque distinctas. Propter quod etiam aliqui dixerunt haec animalia nasos non habere. Hoc autem inde accidit, quod duos terminos ad duas nares per se distinctas haec animalia non habent : sed ultima distinctio est rostri vel mandibularum suarum. Et hoc quidem apte fit in avibus, eo quod sunt incurvati ad ante corporis : propter quod caput convenit parvum et modici ponderis esse, ne decidat et deprimat. Aliae autem longi et stricti sunt corporis, propter quod capita ipsorum stricta et acuta esse oportuit : et ideo nasi sui terminus per se esse non potuit, quia caput spissum fecisset et inordinatum. Quia autem aves indigent cibo quem vigore quodam oportet evellere et eripere, ideo fecit eis natura rostrum forte quasi de osse : quae tamen rostra stricta sunt propter capitis parvitatem, et in ipso rostro superius vias habent olfactus : et propter hoc alios nasos superfluum esset habere.
Jam autem diximus in praemissis causam de aliter anhelantibus animalibus, propter quam quodammodo anhelabant.
Sicut enin per cannas pulmonum anhelant quae vere anhelant, ita per branchos anhelant quaedam animalia aquatica quae anhelant quodammodo.
Praeter ambos autem dictos modos animal annulosi corporis per telam sui diaphragmatis anhelat : propter quod mirabiliter sonat bombando, quando movetur per aerem. Venit autem spiritus subtilis per annulos suos ad parietem,et per illum modum sentit etiam odores : propter quod in talibus in corde perficitur odoratus : in capite enim non possunt habere organa sensuum omnium propter nimis parvam sui capitis quantitatem. Omne autem anhelans praecipuam habet causam anhelandi, corporis eventationem, aere frigido intrante, et calido exeunte, sicut diximus in libro de Inspiratione et Respiratione.