De natura et causa labiorum et linguae, et propriis usibus istorum organorum.
Labiorum autem creatio sub naso est in his quae nasum habent, et labia sunt in his animalibus quae dentes habent et sanguinem.
Aves autem, sicut jam dictum est, loco dentium et labiorum habent rostrum propter cibum et propter Angorem, ut sit loco armorum. Et ideo rostrum est factum durum et adunatum ad duos usus, ut sit loco dentium, et labiorum : rostrum enim avium est quasi fingendo ponat aliquis superiorem ordinem dentium reflecti super inferiorem, et ponat continuum os esse omnes dentes in superiori mandibula, et similiter continuos esse eos qui sunt in inferiori, et utrosque ordines terminari in acutum : haec enim figura est rostri avium.
In his autem animalibus labia habentibus, labia facta sunt ad dentium salutem et custodiam : et ideo etiam labia divisa sunt ut sit oris apertura, et utraque pars dentium cusddiatur.
Amplius autem labia hominis sunt mollia et carnosa, ut apte aperiri possint
et moveri et claudi tam propter custodiam dentium, quam etiam propter formationem et exitum sermonis. Sicut enim natura non fecit creationem linguae hominis tantum ad usum quo ipsa caetera utuntur animalia, sed ad duplicem usum, gustus videlicet et loquelae aptavit ei : ita etiam formavit labia et dentes non in usum unicum sicut in caeteris animalibus, sed ad cibum et loquelam, duplicem usum unicuique, istorum pro modulo suo attribuens. Creatio enim linguae in homine et pygmeo et forte in aliis quibusdam loquentibus ad duplicem est usum., ad gustandum scilicet sapores, et ad sermocinandum. Creatio autem labiorum et ad hoc est, et ad dentium cusddiam : locutio enim exiens ab ore, litterata est et articulata : et si labia et lingua non essent mollia et flexibilia, indistans litterarum formatio non pronuntiaretur in dictione et oratione : ad. pronuntiationem enim hujus vocis oportet diversis modis percutere linguam, et inflecti, et aliquando comprimi, et aliquando etiam aperiri labia : et his motibus oportet subito et facile esse mobilia hujusmodi organa.
Modos autem pronuntiationis litterarum et sonos accentuum et numerum, a grammaticis et poetis oportet inquiri magis quam a physico. Sed hoc sciendum est, quod ideo haec organa in homine mollia sunt, et in omnem motum habilia, quia homo inter animalia subtilis est sensus tactus, et ideo multarum conceptionum quas in alterum eloqui non potest, nisi per sermonis formationem. Ponitur autem lingua in ore animalis sub palato : et haec quidem linguae positio in omnibus gressibilibus sanguinem habentibus est secundum unum et eumdem modum. In aliis autem animalibus est secundum modum diversum ab isto et a se invicem : quia non omnia ista conveniunt in uno modo positionis linguae.
Lingua autem hominis est lata valde et mollis, et valde absoluta et mobilis et flexibilis : et hoc factum est, ut sit apta duabus operationibus quas diximus, ea scilicet quae est in sensu gustandi, et ea quae est in interpretatione sermonis. Gustus enim non perficitur sine tactu quodam: constat autem quod in molli et lato facilius humor diffunditur qui est subjectum saporum. Mollis autem et absoluta et lata existens, est etiam conveniens ad sermonis interpretationem : facile enim extendi et trahi et circumgyrari potest ad elemendrum vocis formationem. Signum autem ejus quod diximus, quod videlicet lingua lata mollis sit apta ad bene loquendum, est quod hi qui linguas ligatas habent, trahuli, aut Mesi, aut alias occasiones habent ad male interpretandum, sicut diximus in anatomia. Accidit autem hoc ad impedimentum quarumdam litterarum magna et inspissata, aut magna et dilatata lingua ad pronuntiandum indigentibus : sicut apud Latinos est R et s : " parvum enim est in magno, sicut dixit Pythagoras, et non e converso magnum in parvo. " Propter quod etiam avis lata et absolutae linguae, potest sonare litterarum aliquas compositiones magis quam avis strictam habens linguam.
Animal autem quadrupes habens sanguinem et generans sibi simile, non habet vocem divisibilem et figurabilem in formas litterarum, nec habet mutationes sonorum, nisi parum valde : linguam enim talia duram habent non absolutam, quamvis forte quaedam eorum habeant satis latam. Aves vero parvae, multae sunt vocationis, et habent vocum differentias : ita etiam quod suos multos affectus doloris vel gaudii cognoscunt quaedam in modo vocationis earum. Et videtur, quod omnes aves hoc ad. invicem percipiunt, licet in hoc diversificentur secundum magis et minus : et ideo etiam expertum est, quod quaedam addiscentes, imitantur voces alienas hominum aut aliorum animalium, sicut sturnus, et pica, et corvus, et maxime psittacus.
Linguae autem animalium habentium sanguinem gressibilium sive reptibilium
quae ovant, quasi nihil proficiunt ad vocandum : sunt enim durae valde et ligatae, et ad solum gustum proficiunt. Serpentium vero et lacertarum longae quidem sunt et fissae, duos ramos anterius habentes : et hujus signum est, quod aliquando haec animalia longe valde extendunt linguas ante os : et bifurcatae videntur : et acutae partes linguae, ita quod extremitates earum sunt sicut pili tenues : et sapor in extremitatibus illis sentitur in duabus partibus propter linguae divisionem. Similiter autem animal carens sanguine, membrum habet linguae conveniens, per quod. sentit humiditates et sapores.
Amplius autem quidam pisces et quaedam aquatica habent carnem valde viscosam loco linguae, per quam gustant humores et humiditates, sicut tenchea, et anguilla fluvialis de aqua dulci. Est autem ligatum hoc membrum in tenchea ad inferius, ea quod mandibulam superiorem habet mobilem.
In quibusdam autem ligatum est propter causam necessitatis, eo quod si moveretur, destrueretur : eo quod locus oris in talibus animalibus valde est spinosus, sicut apparet in pisce qui lucius appellatur. Neque enim est necessitas motus hujus membri in talibus animalibus, sensus enim humiditatum et saporum parum remanet in ore ipsorum, quia cibus eorum valde velociter magis gluttiendo quam masticando vadit ad ventrem : neque manet in ore ipsorum tamdiu, quod masticando interior quae subjectum saporis est, extrahatur humiditas diffundendo super linguam, eo quod in aqua sumunt cibum, et suffocaretur ab aqua. Est ergo in talibus adeo ligatum hoc membrum, quod quando non declinatur os ad unam partem, non apparebit aliquid de membro praedicto : et hoc praecipue contingit, eo quod locus oris totus est spinosus : nec videtur componi os ipsorum nisi ex branchorum compositione spinosa.
Tenchea autem habet linguam parvam, et brevem, et motu privatam mandibulae : mandibula enim ejus inferior omnino non movetur, et cum illa continuatur lingua. Tenchea enim movet superiorem mandibulam e converso omnibus aliis animalibus, in quibus omnibus mandibula superior omnino non movetur, nisi per accidens. Lingua enim tencheae non est continua cum parte superiori oris mandibulae, eo quod introitus cibi ejus in corpus est e contrario introitu aliorum animalium : sicut.et regimen vitae suae non concordat cum regimine vitae aliorum : cum enim non sit ex gressibilibus, habet regimen vitae sicut regimen vitae piscis : propter quod etiam lingua sua non fuit continua cum superiori mandibula.
Amplius autem plura animalium marinorum, carnosum habent palatum. Similiter autem in pluribus piscium fluvialium erit aliquando palatum carnosum et valde molle, sicut palatum piscis qui Graece vocatur 1.oherim, et sicut palatum piscis squamosi fluvialis qui apud Germanos monacus vocatur : propter quod etiam plures videntes et tangentes hunc piscem, putant in palatum divisam esse linguam ipsius. Pisces autem habent linguam non divisam, neque absolutam, propter causam quam diximus : aut potius habent membrum quod linguae assimilatur ad usus sensus cibi, sed non est omnino simile creationi linguae secundum totam dispositionem, sed in termino toto finali in aliquo similis est linguae, eo quod hoc solum est in piscibus, et non in aliis animalibus.
Amplius autem omnia animalia habent sensum corporis cibi : appetitus enim, sicut alibi diximus, non est nisi ad dulce delectabile : sed tamen membrum per quod sentitur cibus, non est in omnibus consimile : est enim in quibusdam absolutum, et in quibusdam cum inferiori mandibula applicatum, et in quibusdam molle, et in quibusdam durum : et ideo etiam hujusmodi membrum habet animal mollis testae, sicut 1.arabo, et hiri-
cius marinus : et tale membrum in ore animalis quod dicitur malachie, sicut sepiae, et in ore polipi. Animal vero annulo si corporis habet intra os tale membrum, sicut genus formicarum, et multa animalia testei corii. Quaedam etiam horum animalium habent membrum illud longum valde et protensum extra os suum, sicut protenditur aculeus lancealis : quod quidem natura non fecit supervacue, nam per ipsum haec animalia gustant et sentiunt humiditatem et attrahunt sugendo cibum sicut per fistulam vacuam : natura enim talis habet vacui. Hoc autem manifestum est in muscis, et apibus, et similibus his.
Amplius autem hoc membrum est etiam in quibusdam testei corii existentibus : talem enim vigorem sugendi habet in ostreo bokeki Graece vocato, quod hoc instrumento perforat testas quorumdam conchiliorum, quae Arabice generaliter halzimi vocantur : sicut sarcoki, hoc est, cynomiae, et cynifes, et muscae quaedam aliae per hoc membrum corium perforant bestiarum et etiam hominis.
Haec igitur in illis animalibus est dispositio linguae : et ista animalia utuntur hoc membro sicut utuntur elephantes proboscide. Horum animalium lingua longa creata est ut perficere possit opera quae facit elephas per proboscidem : et ideo etiam ad modum aculei creata est lingua animalium istorum.
Secundum igitur dictum modum se habet dispositio linguarum omnium animalium.