De causa et natura cornuum quae sunt in capitibus animalium .
Cum autem jam plura determinaveri-
mus de membris capitis, oportet scire quod illa pars capitis quae interjacet gutturi et anteriori parti capitis, quae sinciput dicitur, facies sive vultus vocatur, in qua parte homo nullum omnino simile habet animal, nisi forte pygmeum. Simiarum enim figura componitur ex hominis figura, et aliorum animalium figuris : et ideo multum ad hominem in facie habet dissimilitudinem.
In supremo autem capitis ac sincipite prominent cornua in animalibus quibusdam, et de natura illorum non est praetermittendum. Caput autem proprie figuram capitis exprimens, habent animalia quae sibi similia generant. Animali a autem quaedam imperfecta caput transumptive habere dicuntur, et hoc modo proprietatis et transumptionis etiam participant cornua, sicut scarabeus silvanus, non stercora sed folia arborum comedens, cornua cervorum cornibus in figura similia habet, quae sunt mobilia in capite suo, etiam per ipsa apprehendit et tenet.
Cornua autem quae vere cornua sunt, dantur in arma, sicut cornua cervorum. Quaedam tamen animalia debilia habent cornua, ita quod ex ipsis parum aut nihil juvantur animalia ad pugnam : sicut est curvum cornu, quod est in capite caprae montanae, quod gemeze Germani vocant: hoc enim cornu parvum est et debile potius ad tenendum animal formatum, ut unco se teneat scandens rupes, aut quando cadit de rupibus, quam ad pugnandum. Generaliter autem expertum est apud nos, quod nullum omnino animal quod multarum fissurarum est in pede, et in multos digitos dividit pedem, habet cornu in capite. Causa autem hujus esse videtur, quoniam talium animalium arma sunt in dentibus et unguibus pedum : et ideo cornu superflueret. Quaedam enim, ut diximus, vigorantur dente, quaedam ungue, et quaedam cornu : et superfluum numquam dat natura. Quaedam autem soleam corneam habent in calce qua vigorantur, sicut equus et asinus. Sed animalia in duo dividentia ungulam, praecipuum vigorem habent in cornibus : quia pes divisus in duo ad figendum fortiter pedem est, et ad standum, et non ad armandum.
Sunt enim multi modi animalibus dati a natura: quaedam enim ipsa corporis magnitudine et fortitudine defenduntur ab animalibus incursantibus, sicut elephas, et animal quod seraph vocatur, et camelus, et hujusmodi. Quaedam autem dentibus defenduntur: et horum quaedam habent culmos, et alios dentes habent adaequads, sicut porci: et quaedam habent serratiles acutos multos anterius in ore, ubi est oris apertura, ad apprehendendum. Quaedam autem habent ungues, et quaedam calces soleatas corneas. Quaedam autem habent velocitatem, sicut lepus, et quaedam habent duo ex his, ut equus calcem, et velocitatem : et cervus et hinnulus cum cornibus habent velocitatem, et pugnant cum debilioribus cor-
nibus, et fortiora se fugiunt per velocitatem. Est autem quoddam genus agrestis vaccae sive bovis, quod cornua habet ad se invicem recurva, non ad pugnandum apta : et illi dedit natura ut stercus longe et cum impetu posterius ejiciat in oculos canum et. venatorum se sequentium, et ejicit ipsum valde remote, et est viscosum, quod non de facili abstergitur : et ideo abstergendo ipsum detinentur canes et venatores insequentes ipsum.
Sicut autem jam ante diximus, natura multos modos vigorum et defensionum dat animalibus, et aliquando plures modos congerit in unum et idem animal: propter quod quaedam animalia et calces soieatas et cornua habent, sicut asinus Indicus. Et quia natura dextri valde differens est a natura sinistri, aliquando sunt duo cornua in capite animalis, et aliquando unum solum, sicut asinus Indicus qui habet unicum, et animal quod quidam Antiquorum archos quasi principem vocaverunt, quod nos unicornem Latine et rhinocerontem Graece vocamus, habet unum cornu maximae quantitatis et solidum sicut cornu cervinum, cujus mensuram ergo mensuravi decem pedes excedere in longitudine : et diameter ejus in radice plus habuit quam palmum et dimidium. Quando autem animal habet cornu unum, hoc locatur in medio capitis sive in fronte sit, sive in sincipite, sive etiam in nare medius et communis terminus est duorum extremorum laterum. Et quaecumque habent unum cornu, habent soleas aut calces integrae aut divisae ungulae : non autem convertitur, quoniam ea quae habent calces corneas, ut in pluribus carent cornibus, eo quod natura materiam cornuum posuit in quatuor pedibus : et sufficit sibi in uno armorum genere. In pedibus autem ponit magnis et ponderosis animalibus, quae forti indigent sustentamento.
Cornua autem in capite posuit, eo quod ibi decentius et melius armant animal. Erravit igitur Zeno culpans naturam tauri, eo quod cornua in humeris suis non posuit, dicens fortius trahere jugum taurum si habuisset cornua in humeris : non enim propter trahere dat natura cornua, sed. potius utilitas cornuum consideratur in defensione : et hoc melius fit per caput, eo quod volubile et mobile est ad omnem partem nocumenti propter mobilitatem quam habet ex collo. In aliis autem membris sicut in pedibus vel humeris vel aliis similibus esset in onus, et ossium in quibus cornua radicari necesse est, maximum impedimentum. In capite autem et firmatur craneum et aptissimae fuerunt adjutorium defensionis. Non autem in capite poni potuit in ore, quoniam cibum impediret. Rectissima ergo positio est aut in medio capitis, ut aequaliter ponderet: aut in utroque latere capitis, ut aequale utrumque latus pondus habeat.
Cornua autem quaedam sunt solida in toto, sicut cervorum, et aliorum animalium de natura cervi existentium, sicut equicervus, et hinnulus : et quaedam sunt juxta radicem concava et anterius solida in acumine ubi pugnatur cum eis. Sunt autem integra ponderosa, et ideo talia animalia mutant cornua sua: et est eis alleviatio et purgatio, quoniam terrestria sunt valde, et purgantur a terrestreitate per cornuum novorum generationem, praecipue in capite, ubi est cerebrum frigidum, et ossa multa : et ideo multa superfluitas melancholica terrestris. Pars autem terrestris generaliter multa est in animali magni corporis pinguedinem seposam habentis : et ideo multa et magna habet ossa : et superfluitas terrestreitatis ejus transit in cornua. Apud nos autem nullum omnino animal inventum est, quod cursile sit et agile, et ingentia cornua habeat sicut caper montanus, quem Latine ibicem vocant: hujus enim cornua a capite usque ad clunes protenduntur : et cadens ab alto totum corpus inter cornua protegit a collisione, et ictus lapidum magnorum excipit cornibus.
Non autem est determinandum naturae opus, nisi quod est in omnibus ejusdem
speciei animalibus, vel in pluribus : quoniam forte aliquando invenitur equus cornutus, sive invenitur homo cum duobus capitibus : et aliis multis modis monstra nascuntur, de quibus non est naturae intentio, sed talia fiunt per occasionem peccati alicujus principiorum naturalium, sicut determinavimus in secundo nostrorum Physicorum .
Sicut autem diximus, animal magni corporis et multorum et magnorum ossium, est multa) terrestreitatis, sicut unicuique consideranti naturalia satis facile per rationem occurrit. Cum igitur abundat hujusmodi terrestreitas in materia, cibum acceptum et in simile sibi convertit, et cum superabundans sic multiplicatur, oportet quod pars aliqua transeat in aliqua membra, in quibusdam quidem descendit ad sotulares pedum, in quibusdam autem in culmos, et in quibusdam in dentes acutos longos serrales, et in quibusdam in cornua. Et quia cornua plerumque sunt magna, trahunt ad se materiam terrestrem, ita quod subtrahitur materia dentium mandibula) superioris : propter quod etiam animalia habentia cornua, dentes non habent anteriores in mandibula superiori, eo quod materia ad utrumque simul non sufficit: sed. defectus masticationis cibi sui ruminatione recompensatur. Natura enim in omnibus facit melius : et ideo non in posterioribus ponit cornu, quia animal non videret, nec posset dirigere ictum quem dat de cornu : et in clauibus vel spatulis positum, motum impediret membrorum, et ossa in quibus radicaretur laederet. Melius igitur fecit in capite ponendo : et sicut non invenitur animal habens sotu- larem, corneum integrum habens cornu, nisi asinus Indicus, eo quod materia cornuum descendit ad pedes, propter quod etiam asinus habet unum tantum : ita etiam non invenitur animal fissi pedis habens cornu unicum, nisi unicornis : sed cornu suum est adeo ingens et longum, quod materia duobus non sufficit. Minimum autem animalium cornutorum apud nos visorum, est caper montanus, qui rubeos habet oculos, et acute dicitur videre valde, et habet cornu curvum quod in lingua nostra gemeze vocatur, et vadit cum grege.
Oportet autem scire, quod cornua cervorum magis sunt purgamenta naturae quam munimenta armorum : et ideo ejiciunt ea. Et quia foeminae minoris sunt caloris et siccitatis terrestris, ideo cornua non habent, eo quod cornu magis purgatio est naturalis quam defensio naturalis : si enim esset omnino naturale, daretur faeminis sicut et maribus, quorum una est natura communis : licet forte minora essent cornua foeminarum quam masculorum : propter quod in aliis animalibus confortatur cornu per radicem ossis, et non ejicitur, sed induratur, et datur proportionabiliter maribus et faeminis, quorum est una et eadem natura communis : propter quod magnos dentes dedit natura maribus et faeminis in animalibus, quorum arma sunt in dentibus : et ideo licet porca non habeat culmos propter sui humorem multum, habet tamen longos dentes ante, quibus multum lacerat et pugnat. Cubili autem prominentes sunt in maribus sicut cornua in cornutis.
Haec igitur de causa et natura membrorum capitis dicta sunt.
B. ALBERTI MAGNI
RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRAEDICATORUM,
OPERA OMNIA,
EX EDITIONE LUGDUNENSI RELIGIOSE CASTIGATA, ET PRO AUCTORITATIBUS
AD FIDEM VULGATAE VERSIONIS ACCURATIORUMQUE
PATROLOGIAE TEXTUUM REVOCATA, AUCTAQUE B. ALBERTI VITA AC BIBLIOGRAPHIA SUORUM
OPERUM A PP. QUETIF ET ECHARD EXARATIS, ETIAM REVISA ET LOCUPLETATA
CURA AC LABORE
AUGUSTI BORGNET, Sacerdotis dioecesis Remensis.
ANNUENTE FAVENTEQUE PONT. MAI. LEONE HIL
VOLUMEN DUODECIMUM
ANIMALIUM LIB. XXVI.
(Pars altera, XIII-XXVI)
AdminBookmark
PARISIIS
APUD LUDOVICUM VIVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM
13, VIA VULGO DICTA DELAMBRE, 13
D. ALBERTI MAGNI,
RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRAEDICATORUM,
DE ANIM ALIBUS
LIBRI XXVI.