Et est digressio declarans de homine causam et modum compositionis cannae et pulmonis.
Licet autem nos multum dixerimus de natura cannae et pulmonis in nostra quam superius posuimus anatomia : tamen ad faciliorem intellectum hic quaedam repetimus, ut causae dispositionis eorum facilius intelligantur.
Dico igitur, quod quidem sub capite est aesophagus et canna quae aerem ducit ad cor et ad pulmonem : et principium quidem cannae est epiglottis. Loquamur autem hic de membris his secundum quod sunt in homine : quia proportionabiliter sunt etiam in aliis animalibus, quae habent cannam et aesophagum. Indigebat autem animal duobus extrinseci cis, aere scilicet, et nutrimento, quando sanguinem habuit : et propter hoc natura fecit ei ad utrumque istorum viam specialem. Tracheam enim aptavit ad viam aeri : et loco illius in quibusdam animalibus est aliud membrum conveniens illi. CEsophagum autem fecit ad viam nutrimenti : et in his quae non habent aesophagum, est aliud membrum conveniens illi. Quia vero aer res subti-
Iis est, si tracheae lattera essent conjuncta secundum planam superficiem, non possent dilatari per debilem et subtilem aerem, neque via posset ampliari si foramen esset strictum : propter hoc facta est canna circularis durarum superficierum : sed aesophago sufficit, ut sit ex carne et membrana et mollioribus, ita quod quando nihil transit per ipsum, claudantur mollitie sua latera, et sic constringantur in locum minorem. Quoniam autem aperiri necesse est, nutrimentum durum et quantitatis suae distantia et ponderositate aperit ipsum in ipso transitu suo ad stomachum.
Amplius autem eo quod membra nutritiva ex corruptione cibi quae fit in ipsis, emittunt ex se odorem malum et foetidum : ideo natura inter spiritualia et nutritiva ordinavit diaphragma, ut per cannam veniens aer purus et incorruptus non immisceretur illo vapore malo. Stomachus autem inferius est spiritualibus, eo quod nutrimentum ponderosius est quam aer, et suus motus est ad inferius. Et ideo quia stomachus habens cibum inferius emittit stercus ad anum, pulmo autem non : ideo oportet stomachum inferius esse, pulmonem autem superius super diaphragma. Et. hac de causa superior trachea est super aesophagum : quia aliter exiret vapor in os, et inficeret aerem qui ad pulmonem ingreditur : trachea enim et epiglottis sunt instrumenta anhelitus.
Et epiglottis quidem componitur ex quibusdam partibus duris, quarum quaedam sunt circulares, quaedam autem circuli portiones, ita quod una est super aliam ac si centra omnium sint in aere uno. Pars autem quae inter omnes propinquior est aesophago, est ea quae vocatur innominata, et est fere medius circulus. Abscissio autem circuli est superficies quae tangit aesophagum, et non est cartilago, sed membrana. Anterius autem est portio circuli cartilago : et haec portio proprie innominata proprie nomine vocatur. Istae autem cartilagines figu- ras circulorum et proportionum circuli habentes, coopertae sunt membrana plana sicca dura : et est ipsa canna ex multis partibus composita. Causa autem quare facta est ex cartilaginibus est, quia si fuisset ex partibus mollibus, aliquando ipsa sua mollitie concluderentur parietes, et clauderetur et interciperetur anhelitus. Durae etiam sunt, ut magis custodiatur a nocumentis : eo quod est anterius in gutture, in quod incidunt nocumenta exteriora. Sua etiam durities juvat in emissione vocis, quemadmodum supra dictum est. Compositio autem sua est ex laxis conjunctis membrana et circulis compositis, ne homo doleat in aeris multa et subita emissione : extenditur enim laxe conjunctum, et subito multum aeris sine difficultate emittit. Ex multis autem componitur, ut si laesio accidat uni, non propter hoc laedatur alterum : et ut facilius plicetur et moveatur. Circuli autem portiones sunt superius in stricto gutturis, ubi tangit aesophagum, ne impediat gluttionem cibi. Comestio autem non conjungitur cum inspirato aere: eo quod sophagus superius clauditur, quando transit bolus. Extensione enim inferiori contrahitur superius. Clauditur autem via per cymbalarem, de qua jam inferius dicemus. Membrana autem interior cannae dura facta est, ut non de facili catarrho laedatur acuto, qui a capite defluit, et etiam ne laedatur ab acumine aeris ab anteriori corporis exeuntis. Inferius autem in duos ramos dividitur, eo quod pulmo duas habet partes. Rami autem cannae cum venis quietis procedunt, ut nutrimentum suum accipiant ab illis. Orificia autem cannarum in pulmonem ingredientium stricta sunt, ut spiritum contentum in eis non emittant, sed dent arteriis, nec ipsa orificia possit intrare sanguis : aliter enim quasi semper spueret animal sanguinem.
Epiglottis autem complet vocem, et sustentat respirationem : et intra eam in cannae orificio est lingua similis linguae fistulae, quae etiam lingua fistulae voca-
tur. Et epiglottis quidem apte constringitur cum trachea arteria et aesophago : et quando meri constringitur ad nutrimentum recipiendum, exaltatur epiglottis, et constringuntur suae cartilagines, et extenduntur membranae et musculi, ut cooperiantur a cymbalari: et quando quidem tibia sive canna propinqua est aesophago, stat in superficie palati inferioris super radicem linguae, et claudit epiglottidem, quae componitur ex partibus tribus, quarum anterior est similis scuto, et interior est quae dicitur innominata, et super ipsum ponitur conjunctiva quae cymbalaris appellatur. Cymbalaris enim cum peltali sive scutali non conjungitur, sed ista ligantur laxe, et inter cymbalarem et nomen non habentem sive innominatam est conjunctivum duplex : et in cymbalari sunt duae foveae concavae, quas intrant duo additamenta innominatae, quando etiam conjungitur innominata cum peltali, quando constringitur epiglottis : et quando dilatatur, dilatantur et ipsae : et quando dilatatur cymbalaris, emittitur aer : et quando non levatur, non emittitur aer. Prope epiglottidem autem est triangulus similis litterae laudae . Utilitas vero istius ossis est, ut nascantur super ipsum fila musculorum epiglotlidis. De musculis autem his satis in anatomia dictum est.
Pulmo autem est compositus ex partibus, venis videlicet, et arteriis non tunicatis : et tertia pars compositionis suae est ramusculi venarum non pulsantium. Haec autem omnia implet caro rara mollis, et aliquantulum alba ex multo quem in se suscipit aere. Animalia autem magis completa sanguinem habentia, habent pulmonem rarum ut sugat aerem, ut dirigatur in eo, et superfluum ab eo expellatur. Pulmo enim creatur ad complendum spiritum, sicut hepar creatum est ad complendum nutrimentum. Habet autem pulmo duas partes : unam ad dextram, et alteram ad sinistram : et pars quidem sinistra est duarum partium, dextra autem trium.
Capitulariter autem loquendo utilitas pulmonis est in respirando : inspirationis autem utilitas est quatenus attrahatur quod est necessarium ad spiritum, et expellatur quod est superfluum. Utilitas autem retenti aeris est ad cordis refrigerium, et quod sufficit emissioni fortis vocis : hoc enim non fit nisi in aere retento.
Adhuc autem deservit aer tentus quando animal vadit in loco faetido, et tenet spiritum, ne attrahat aerem corruptum : et etiam aliquando quando aliquamdiu mergitur sub aqua : et etiam quod aliquid ejus ingrediens in spiritum vitalem, et nutriat ipsum sicut res spiritui vitali maxime similis in complexione, licet non sit similis omnino, sicut errantes putabant quidam solum et simplicem aerem posse mutari in spiritum vitalem : quod tamen non est verum : omnis enim cibus tam spiritus quam corporis, est substantia composita. Et quia vapor spissus qui ex corde exhalat in pulmonem, de caetero non potest rectificare spiritum, oportet expelli ipsum. Arteriae autem ramificatae in pulmonem cannae communicant in omni complemento inspirationis. Venae autem non pulsatiles et pulsatiles communicant cibationi pulmonis ex sanguine, ex loco subtili venientes a corde.
Carnis autem pulmonis utilitas est, ut repleat vacuitates quae sunt inter nervos et venas quietas et pulsatiles, et ut sic juvet ramos cannae : et haec est caro rara et receptibilis aeris, qui non solum intrat ramos cannae, quinimo etiam intrat substantiam et carnem pulmonis : et hoc fit ut de aere tamquam in thesauris re-
cipiatur. Constricta enim ejus substantia in substantia pulmonis, juvat ad aeris fumosi expressionem : talis enim substantia conveniens est duobus motibus, contractionis videlicet et dilatationis. Pulmo autem albus est, ut diximus, eo quod multus aer transit in ejus substantiam : aer enim semper est in eo. De divisione autem pulmonis jam diximus. Sed tertius lateris dextri ramus non magnam facit in spirando utilitatem, sed est culcitra substrata venae quae venit ab hepate. Pulmo etiam cooperitur membrana qua sentit: et est ipse pulmo quasi culcitra et flabellum cordis.