Et est digressu) declaratis naturam aesophagi et stomachi, et causas et positiones eorum naturales.
CEsophagus autem componitur ex carne et tunicis membranalibus, quae sunt in interius. In membranis autem sunt fila longa, per quae faciliter attrahitur cibus in transgluttione : hoc enim facilius fit per fila longa quando constringuntur. Super membranam autem est alia membrana, contexta ex multis filis in circuitu, quae juvant ad expulsionem, sicut sci- tur per anatomiam. Harum autem duarum tunicarum attractione completur gluttio. Vomitus autem completur operatione exterioris tunicae tantum et villis sive filis ejus : propter quod etiam difficilior est, et plus laedit quam gluttio. Est autem locus meri directe super spondilia colli, ut custodiatur melius : et quando descenderit usque ad directum spondilis quarti ex spondilibus non colli, sed dorsi, et hoc est in directo pectoris, et quando pertransierit ipsum, declinat ad dextram propter viam venae ad caput ascendentis : et postea descendit super quatuor spondilia residua, et pervenit ad diaphragma : et tunc distenditur ut ambiat totum superius stomachi orificium.
Post aesophagum autem est corpus stomachi, habens superius orificium amplius et durius in suis membranis, quam sit suum inferius orificium : et corpus suum est medium in creatione inter duo illa in natura quoad membranas interiores ipsius : et mollior membrana ipsius est penes fundum stomachi : et intestinis est panniculus adhuc magis mollis. Est autem unus panniculorum stomachi de concavo veniens qui cooperit linguam et interiora eris, et interiorem partem cesophagi, et ex sua concavitate juvat attractionem, et maxime juvat epiglottidem elevando quando transit bolus. Juvat etiam in transitu plano quando retrahitur cesophagus per desiderium.
Corpus autem stomachi pyramidalis est figurae in ascensu versus diaphragma et aesophagum : rotundus autem est, ut secundum exteriorem superficiem melius dorso applicetur. Est autem duarum tunicarum, ita quod interior habet villos longos sive fila propter attractionem : exterior autem habet latitudinales et transversales propter expulsionem. Odo autem est ex hoc, quod prius est attrahere quam expellere : et ideo longitudinalia sunt interiora, et alia sunt exteriora : cum tunica tamen exteriori commiscentur quaedam fila sive quidam viiii,
qui juvant ad retentionem. Fundus autem stomachi carnosus est, ut ex hoc calorem melius concipiat. Orificium autem ejus magis est nervosum, ut magis sit sentiens : et habet ibi magnos nervos, quibus percipiat inanitionem suam et famem.
Decoquit autem cibum non calore naturali tantum, sed etiam calore exteriori membrorum, quae sunt hepar et splen, quae sunt sub ipso: quoniam si super ipsum essent, opprimeretur pondere ipsorum. Hepar autem cum suis ramis stomachum ambit, et similiter splen ex latitudine sua. Hepar autem magnum valde est respectu splenis, eo quod splen non est nisi receptaculum unius humoris qui fit in hepate : et ideo oportuit orificium ejus declinare ad sinistrum, ut hepar super ipsum dilatari et ampliari possit : et ideo fundus ejus conjungitur cum hepate. Ut autem splen etiam quantum sibi sufficit accipiat amplitudinem, declinavit orificium stomachi non solum ad sinistrum, sed etiam ad inferius aliquantulum. Quia autem melior est pars dextra et altior, ideo hepar fuit positum in dextro et altius : splen autem in sinistro et in infimo. Zirbus etiam additur et proprie super hominum intestina; eo quod debiliora sunt intestinis aliorum animalium, et cibus hominis magis indiget decoctione. Est autem subtilis, ut sit lenis super ventrem : et est seposus, ut custodiat calorem ab interiori: quoniam sepum recipit calorem, et retinet eum propter viscositatem quam habet. Super zirbum autem est membrana quaedam post quam est mirach : et post hoc musculi ventris et ligamenta et sepum, quod est a parte dorsi: et postea dorsum, et sub eo magna vena arterialis calida: de quibus omnibus dictum est sufficienter in anatomia.
Membrana autem quae omnia nutritiva cooperit et constringit ea ad inferius versus partes dorsi, nam continuat suum superius cum diaphragmate, et suum inferius continuat cum anchis in fine vide- licet hypocondriorum, quae vocantur vulgariter illa. Et hujus quidem membranae utilitas est quatenus distinguat inter mirach et intestina : et praecipue fit hoc, ne musculi mirach operationes ventris impediant.
Adhuc autem utilitas est in mirach, ut constringat in conatu propter spiritum retentum ipsum stomachum ad stercus ejiciendum. Eodem modo in conatu comprimit vesicam ad ejiciendum cum impetu urinam, et in mulieribus comprimit motus ejus ad emittendum partum.
Membrana etiam praedicta ligat inter se intestina et ligat ea cum dorso, ut sint quasi unum. Quando autem ejus capita continuantur cum capitibus diaphragmatis, et ipsa continuatur cum diaphragmate anterius : tunc de diaphragmate coram dorso nascitur quoddam relictum et residuum ex membrana: et hoc dividitur in duas partes, quarum una procedit ad id quod de orificio stomachi est manifestum, et alia pars vadit sub orificium ad occultum ejusdem orificii, et ibi conjunguntur in unum : et illud postea cooperit stomachum, et involvit ipsum in tela aliquantulum incurvata : et haec est ejus utilitas. Ligat insuper stomachum cum anterioribus partibus, quae sunt interius coram dorso. A residuo vero duarum praedictarum partium cum uno ramo venarum pulsatilium et alio non pulsatilium aptatur et formatur pellis quae extenditur super stomachum, quae est origo zirbi, qui componitur ex duabus telis subtilibus et seposis. Zirbus autem cooperit stomachum et intestina et splen et venas mesaraicas. Involutio autem qua involvit stomachum, pervenit ad illam partem quae cum dorso conjungitur.
Et de omnibus his in anatomia quam in primo istius scientiae libro posuimus, latius est determinatum.