De causa et natura renum et vesicae in animalibus, in quibus sunt renes et vesica, et qua de causa non sunt in animalibus quibusdam.
Cum autem hepar et cor sint membra nobilia, habentia nobiles operationes ad esse et ad vitam pertinentes : renes non sunt operantes ad esse et ad vitam, seu potius ad superflui impedientis remotionem : trahunt enim per venas, quae emulgentes vocantur, aquosam superfluitatem salsam a gibbo hepatis cum aliqua parte sanguinis, qui ad renum deputatus est nutrimentum : quae superfluitas ulterius descendit in vesicam et ejicitur : quae quidem superfluitas multa est in quibusdam animalibus : et ideo illa fortes oportet habere renes. Renes ergo principaliter creati fuerunt, ut sit operatio vesicae melior et perfectior. Et quia operatio renum et vesicae est una, oportet aliqua dicere de operatione vesicae, licet dimiserimus adhuc de natura quorumdam membrorum superiorum interiorum, sicut de diaphragmate, et quibusdam aliis.
Non autem quodlibet animal habet ve- sicam : neque dedit natura vesicam, nisi tantum animalibus sanguinem habentibus. Videmus autem, quod omne animal habens pulmonem, sitit, et multum potat. Indiget enim cibo non sicco, sed humido multum plusquam sicco. Hanc autem humiditatem totam non necessarium est incorporari membris : sed est tantum ad hoc ut mediante ea cibus possit fluere per mesaraicas, et per venas subtiles hepatis. Si enim converteretur ad membra, efficerentur aquosa inflata, sicut sunt membra hyposarcam patientium. Oportuit igitur hanc humiditatem post peractam digestionem separari a corporibus animalium. A gibbo ergo hepatis, a quo sanguis ad nutrimentum membrorum dirigitur, oportuit ipsam trahi per renes ad vesicam : propter quod necesse est esse vesicam in omnium animalium corporibus quae pulmonem habent sanguineum, sicut superius diximus. Animal vero carens sanguine, caret vesica, eo quod hoc animal non recipit aquam in potum quae faciat fluere cibum, sed potius in cibi temperamentum, sicut aves, et pisces, et ea quae sunt annulosi corporis. Animal igitur habens plumas aut squamas aut corticem durum, non habet vesicam propter potus sui paucitatem. Et quia sua aquosa superfluitas cum terrestreilale sicca et salsa quae in ipsa est, transit in plumas et squamas et cortices.
Ab his tamen excipitur tortuca : quoniam pulmo hujus animalis est maxime carnosus et sanguineus et similis pulmoni vaccae. Cum autem tortuca duplex sit, agrestis videlicet, et aquatica, pulmo tortucae agrestis major est quam esse debeat sui corporis proportione. Hujus autem causa est, quia corpus ejus continetur in testa valde spissa, in quam transire humiditas non potest, sed potius secum generatur a. terrestri nutrimentali: et non transit in eam superflua humiditas sicut facit in avibus et piscibus et aliis squamosi corii animalibus : et hac necessitate fuit vesica in tortuca, ut recipiat
quoddam : tamen vesicae tortucae silvestris et marinae inveniuntur valde parvae, et renes similiter: quia non colligitur in eis humiditas, nisi quae ad materiam vesicae quam super se habet, transire non potest propter ipsius testae soliditatem. Nullum igitur animal habens plumas aut cortices, aut squamas, vesicam habet aut renes, praeter tortucam agrestem et marinam.
Caro enim ex qua renes in aliis creantur animalibus, separatur in his in carnem quamdam extensam, cujus creatio similis est creationi renum in hoc quod humidum aquosum extrahit et separat in pennas et squamas et cortices. Animal vero quod Graece amom vocatur, non habet renes, sed vesicam propter suae cutis mollitiem. Mollities enim illa est causa quod attrahitur humidum aquosum sine renibus ad vesicam: et ideo amom non habet aliquod membrum dictorum. Alia vero animalia habentia pulmonem sanguineum, habent renes, sicut diximus. Natura enim non utitur renibus, nisi propter venas emulgentes, per quas trahunt, et ad eductionem superflui humidi per vesicam. In omnibus autem renibus profunditas quaedam est et foramen propter cibi multitudinem, et ut melius ad ipsas concavitates trahatur urina.
Creatio autem renum hominis similis est creationi renum vaccae : et sunt renes valde duri plusquam alia membra, ut minus laedantur ab acumine urinae, et ut virtus trahendi magis conservetur. Renes autem hominis in hoc vaccae renibus assimilantur, quia sunt ac si sint compositi ex multis renibus parvis : neque sunt ex carne superflciei levis, sed potius valliculosi, non aequalis et continuae superficiei, sicut renes ovium et aliorum quadrupedum : propter quod etiam dolor renum hominis difficilis est curationis, eo quod ipsa infirmitatis causa diffunditur, et est quasi in multis renibus et distinctis ab invicem per angulos superficie- le, juvamen non transit ad aliam partem.
Via autem venalis quae procedit a vena magna, quae derivatur a gibbo hepatis ad renes, non directe ad profunditatem renum pervenit: et ideo etiam sanguis coagulatus non invenitur in concavo profundo renum, sicut invenitur in concavis hepatis. Si enim ibi esset, in interfectis animalibus inveniretur coagulatus.
Amplius autem ex concavo profundi renum exeunt duae viae, in quibus non invenitur sanguis, et perveniunt ad vesicam : et hae sunt durae et fortes, eo quod per eas decurrit urina acuta. Aliae etiam quaedam viae exeunt a minori vena, quam adorthi vocant, ad vesicam : quae etiam propter eamdem causam durae sunt et fortes : et succedunt sibi sic duae venae, ut per has quidem vias superfluitas humana exeat a vena magna ad renes, et per alias deportetur haec humiditas ad vesicam.
Adhuc autem in renibus invenitur faex propter colamentum aquosae humiditatis, quae fit ita in renibus : propter quod etiam in quibusdam animalibus multum de colalione hac indigentibus, profunditas renum major est, quam in aliis : et haec est causa quare renes plus foetent quam alia membra interiora. Humiditas vero superflua exit quasi ex medio renum, et vadit in vias virides quousque perveniat ad vesicam, quae sunt viae durae et fortes propter cansam quam diximus. Haec igitur est causa creationis renum.
Amplius autem in renibus sunt virtutes trahendi aquosum humidum et expellendi ad vesicam, convenientes naturae et substantiae eorum.
Amplius autem ren dexter altior est rene sinistro in omnibus renes habentibus : et hujus causa est duplex. Una quidem, quia motus tractus qui est ex parte dextra, est fortior: et ideo ren in quo est virtus hujus motus, est altior : motus
enim naturalis facit viam et locum omnibus membris in parte dextra ad superius : in sinistra autem in qua deficit virtus, declinat ad interius : cujus signum est, quod homo habet altiorem palpebram dextram ad superius. Ideo igitur est altior ren dexter quam sinister, quia virtute dextri superius attrahitur sicut et palpebra. Alia autem causa verior est: quia hepar est in dextra, et calefacit renem, et ideo elevat eum. In omnibus enim animalibus renes habentibus hepar tangit renem dextrum.
Amplius autem in renibus multum est sepum plusquam in aliis membris propter colamentum aquosae superfluitatis in quo est pingue, quod est ex aquoso sanguine generatum. Sanguis igitur aquosus bene digestus qui remanet ibi, convertitur in pinguedinem et zirbum. Sicut enim in combustis residuum combustionis est cinis: ita in humoribus decoctis in hepate superfluum ipsorum ad renes derivatum est pinguedo et zirbus : et ideo in utroque, cinere videlicet et pinguedine remanet aliquid caloris, qui egit diu in ea quasi per usum inductus : quia cinis est acutus, et pinguedo lenis inflammabilis et supernatans liquoribus. In ipsa tamen substantia renum non est aliquid pinguedinis, eo quod sunt de carne spissiori quam sit aliqua substantia alterius membri interioris: sed substantia pinguedinis est extra corpus renum, circumdans ipsos, si tale sit animal quod habet pinguedinem : si autem fuerit tale quod habet sepum vel zirbum scposum, circumdabit sepum ipsos renes. Superius autem differentia inter zirbum et pinguedinem est assignata: ren tamen dexter minus habet, eo quod est calidior, et plus dissolvit pinguedinem circa se generatam. Multam igitur pinguedinem habent renes propter dictam causam.
Amplius autem quia propter salutem fuit creatio renum, oportuit creationem renum esse calidam. Renes enim sunt ex ultimis membrorum interiorum in habentibus renes : et nisi essent calidi, non traherent humidi latem: et ideo indigent magno calore. Et propter eamdem causam pars corporis quae est ex parte dorsi, est multum carnosa, ut calida carne sit coopertorium membrorum in circuitu cordis existentium. In silvestri autem parte dorsi non est caro multa inferius, eo quod pinguedo renum satis cooperit.
Amplius autem quando in renibus multa est pinguedo, multum conservabit calorem : et ideo ren distinguit et digerit bona digestione, eo quod in pinguedine est relictus calor qui est digerens humorem. Haec igitur est causa quod renes sunt multae pinguedinis.
Amplius autem, sicut jam paulo ante diximus, in omnibus animalibus ren dexter minoris pinguedinis est quam sinister : et est etiam altior, eo quod natura membrorum in parte dextra existentium, levior est ex calore majori, et majoris motus. Motus autem per calorem est dissolvens et contradicit virtuti coagulativae pinguedinis, eo quod pinguedinem dissolvat. Melius igitur natura intendens congerit circa renes multam pinguedinem propter causas praeinductas. Oves autem hoc habens accidens communiter, quod quando pinguedo circumquaque circa renes concreverit, multae moriuntur: eo quod ovis sit humidum valde animal, sicut multitudo suae lanae ostendit et mollities. In humidis autem animalibus pinguedo quae ex aquosiori generatur sanguine, est multum humida et facile putrescit et corrumpitur: et hoc modo multiplicata in ove interficit ovem.
Amplius autem dolores accidunt renibus ex ventositate: et hi non sunt secundum unum modum et eumdem. Causa enim doloris est ventositas, quae surgit ex oppilatione renum : propter quod etiam dolor renum in omnibus est valde nocens et afflictivus: et quando augmentantur dolores renum, cito ducunt ad mortem. Surgit autem haec subtilis ventositas ex humido vaporante, quando circumdatum est calido pingui: et ipsa subtilis ventosi-
tas pertingit ad hepar et ad cor, et corrumpit hepar, et exstinguit cor: et sic moriuntur animalia et praecipue oves. Pinguedo enim quae est in renibus aliorum animalium, non multum est spissa, nec est similis spissitudini pinguedinis ovium: eo quod humidum coagulatum magis est consertum. Praeterea etiam pinguedo ovium major est pinguedine aliorum animalium : et cito impinguantur oves circa renes : propter quod in renibus circumdata humiditas comburit et vaporat in ventositatem siccam et subtilem et penetrantem: et hujus ventositatis dolore moritur ovis. Transit enim exsiccata ventositas per venam magnam, et adhorti, et ad cor pervenit: eo quod viae harum venarum succedentes venis renum usque ad cor continuantur: et sic exstinguitur ovis.
Dictum est igitur de dispositione naturali cordis et hepatis et renum et splenis : et dictae sunt causae physicae horum membrorum, quae licet sint interiora, tamen sunt separata ab invicem.