De ventris dispositione, et natura ventrium, et diversitate ventris animalium.
Interius autem in corde animalis post parietem diaphragmatis est venter in corporibus quorumdam animalium : et in animalibus habentibus aesophagum, venter ponitur in fine illius, in carentibus vero aesophago venter statim est post os applicatus cum ore. Post ventrem autem quem voco locum in quo cibus recipitur ad digerendum, disponitur intestinum unum vel multiplex secundum diversitatem naturae animalium. Manifestum est autem ex ante dictis, quod non est aliquod membrorum istorum, quod non sit propter cibum. Necessarium enim est ut digeratur cibus : quia nisi digeratur, non potest sugi a corpore humiditas. Cibus autem et superfluitas inutilis et impura, non sunt unius modi : ideo oportuit quaedam membrorum istorum esse ad recipiendum cibum, quaedam autem ad alterandum receptum, et quaedam ad recipiendum superfluum impurum quod est rejiciendum. Oportet enim quodlibet praedictorum habere membrum in quo sit retentum in loco suo. Convenientius tamen est, ut de his loquamur in loco ubi tractabitur de cibis animalium, et generatione membrorum suorum : hic enim non inquirimus nisi causam membrorum. Consideremus ergo nunc diversitatem
ventris animalium, et diversitatem membrorum convenientium digestioni cibi. Magnitudo enim et figura ventris etiam secundum aspectum non est unius dispositionis : sed potius animal habens dentes in utraque mandibula, et habens sanguinem, et cum hoc generans animal sibi simile, habet unum ventrem, sicut homo, leo, et canis, et caetera his similia quae sunt in pedibus multorum digitorum. Simile autem his in ventre est animal habens soleas, sicut equus, mulus, asinus, et animal habens in duo scissam ungulam, et cum hoc in utraque mandibula dentes habens, sicut porcus : haec enim omnia unum et quasi unius modi habent ventrem.
Animal autem cujus cibus est ex materia lignea et spinosa, quod videlicet extremitates arborum rodit et ramusculos, sicut capra, habet plures ventres. Dico autem omne receptaculum esse ventrem in quo reponitur cibus antequam purum ab impuro separetur.
Tale autem animal est etiam camelus, et quodlibet animal habens cornua, et carens dentibus in mandibula superiori : propter quod etiam non est camelus sicut animal habens dentes in utraque mandibula, quamvis careat cornibus. Et quia sic camelus accipit cibum, necesse fuit ut venter cameli esset ita dispositus ut plures haberet ventres. Venter ergo cameli assimilatur ventribus animalium carentium dentibus in superiori mandibula : eo quod creatio suorum dentium fuit similis creationi dentium animalis habentis cornua. Quia autem cibus cameli fuit spinosus, oportuit palatum esse durum : propter quod linguam carnosam esse conveniebat in qua cibi sapor sentiretur. Natura enim in camelo utitur palato sicut parte terrestri dentium : propter quod ruminat camelus sicut animalia cornua habentia. Ventres enim cameli sunt sicut ventres animalium cornua habentium. Quodlibet autem horum animalium habet multos ventres, sicut vacca, ovis, et capra, et alia his similia.
Hi autem ventres dantur a natura animali, ut usus et digestio cibi compleatur perfecte : ita quod natura hepatis trahat ex ea quidquid puritatis habet, et quod possibile est converti in nutrimentum. Cum enim hujusmodi animalia diminuta videantur in dentibus comminuentibus et dividentibus cibum, dedit eis natura ventrem post ventrem, in quibus compleatur quod in usu dentium esse videtur omissum. Haec enim animalia dura comedunt et lignosa, de terra radentia ea : et in hoc modo cibandi dentes anteriores superiores durare non possent: quia ad confricationem durorum materia ipsorum evaporaret. Dentes autem inferiores non ita fortiter infiguntur sicut superiores, et etiam stant recti in radicibus suis : superiores autem pendent, et ideo superiores non diu essent utiles in tali cibo: propter quod natura in talibus animalibus dedit ventrem in quo crudus cibus recipitur: et postquam mollificatus est, reducitur ad molares, et tunc masticatur: et haec est comestio quae ruminatio vocatur : et tunc venter secundus recipit cibum digestum hoc modo quod digestio in ipso incepit per mollificationem et divisionem: et hic venter secundus est stomachus. Tertius autem venter est intestinum, quod continuatur ad portanarium stomachi, in quo recipitur cibus in meliori digestione, quia jam separatur, et purum ejus in partem ad hepar a stomacho tractus est: tamen adhuc in illo intestino decoquitur, et purum per mesaraicas quae illi intestino adhaerent, exsugitur. Quartus autem venter est ultimum intestinum, cui postquam de orbo intestino exivit cibus, adhaerent mesaraicae: et hoc est quod vocatur jejunum, in quo cibus
in ultima est digestione : quia ibi ultimum purum separatur ab impuro, et impurum quidem totum corruptum ejicitur per longaonem et anum. Isti autem ventres Graece quidem dicti sunt nominibus diversis, quorum etiam nos nomina posuimus superius. Et qui vult perfecte cognoscere situm per aspectum ipsorum, legat superius in libro primo hujus scientiae, ubi posuimus ordinem membrorum omnium interiorum et exteriorum in anatomia .''
Propter eamdem autem causam complexionis cibi membra recipientia cibum etiam in avibus diversificantur : quia enim avis non habet os conveniens ad molendum et masticandum cibum dentibus, dedit natura quibusdam avibus membrum in quo cibus mollificatur primum et alteratur, antequam descendat ad stomachum : et hoc est membrum quod quidam papam dicunt, Latine vesiculum gutturis vocatur : appellatur autem a nonnullis struma avium. Hoc autem membrum supplet defectum oris, in quo etiam cibus per salivae commixtionem et masticationem mollificatur. In quibusdam tamen avibus molliora comedentibus vel cibum in aqua sumentibus, est aesophagus,et non struma. In quibusdam autem etiam aliud membrum invenitur, in quo completur talis usus cibi. Et quaedam habent magnum aesophagum, in quo diu stat cibus, et paulatim descendit ut mollificetur et calefiat, sicut in grue,et ciconia, et struthione, et hujusmodi avibus. Quaedam etiam alia habent additamenta ventris, et quaedam habent ante ventres quaedam additamenta prominentia, in quibus reponunt cibum crudum donec alteretur et mollificetur. Quaedam autem habent stomachum valde spissum et carnosum et durum : et talem stomachum multae habent aves, in quo possint reponere multum cibum per longum tempus ad digerendum. In his enim natura supplet quiddam omissae operationis oris per virtutem caloris stomachi. Quaedam autem avium quasi nihil habent eorum quae dicta sunt, sed potius habent papam sive vesicam gutturis longam valde et stomachum : et illae sunt aves aquaticae longi colli et corporis, sicut illa quae est mergus magnus niger, et fulica, et hujusmodi, quarum cibus velociter valde digeritur, eo quod stomachos humidos valde habent aves hujusmodi: et ideo cibus earum emittitur indigestus. Propter quod etiam gulosae sunt valde aves illae.
Genus autem piscium non indiget ventre, qui suppleat officium oris: quoniam fere omne genus piscium habet dentes, excepto genere parvo, quod Graece astans ideo vocatur, quia solum ruminat: astaros enim Latine sonat ruminans. Pauca autem animalia habentia dentes in utraque mandibula ruminant. Piscis autem dictus ruminat, quia dentibus caret. Omnes autem dentes piscium sunt acuti, et nulli sunt sicut molares praeter solum piscem fluvialem, qui carpo apud Germanos et Gallicus vocatur, qui dentes habet in gutture. Hic solus inter pisces nobis notos, habet dentes latos sicut sunt molares, et in ore nullum omnino dentem habet, sicut plura alia genera piscium qui sunt in fluminibus Germaniae et Galliae. Sed pisces alii dentes habent acutos et multos, ut cito dividant et abscindant cibum illa divisione qua possunt, quae est mala et imperfecta, eo quod cibus non potest diu manere in ore ipsorum : propter quod etiam non habent molares : et si haberent eos, essent otiosi et inutiles praeter carponem qui habet mandibulas in gutture, et cibum clauso ore motu branchorum conterit.
Amplius autem quidam pisces carent omnino stomacho, et habent loco ejus in-
testinum quod jejunum vocatur, sicut sturio,et huso: propter quod etiam numquam cibus aliquis invenitur in ventribus eorum. Quidam autem pisces habent quidem stomachum, sed parvum valde et brevem : et constat quod habent eum ad adjutorium decoctionis ciborum. Quidam etiam habent stomachos carnosos et spissos, sicut sunt stomachi avium, sicut piscis qui Graece taricos vocatur. Quidam autem etiam habent stomachos vitiosos villis longitudinalibus et transversalibus, sicut piscis quem Germani valre vocant, qui habet caput et os valde magna, et ventrem habet statim juxta os suum. Quidam autem pisces habent ante stomachos partes prominentes in quibus recipiunt cibum: quae quidem prominentiae diversificantur tam in generibus piscium, quam in generibus avium. Membra enim ista in piscibus inveniuntur superius, et in avibus inferius sub gutture in principio intestini quod ad stomachum dirigit. Quaedam etiam animalia generantia sibi similia animalia, habent hujusmodi prominentias in parte inferiori sub gutture ad eumdem quem diximus usum. Omnes vero modi specierum piscium indigestionem in cibo patiuntur, propter diminutionem membrorum operantium commolitionem et digestionem cibi, et ideo ejiciunt superfluitatem cibi cujusdam : propter quod etiam sunt valde gulosi. Similiter autem est de omnibus aliis animalibus recta et non longa nec involuta intestina habentibus : exit enim ab omnibus his cibus cito, antequam sufficienter cibus exsugatur: et ideo subito post cibum alius in eis appetitus cibi generatur.
Jam autem superius determinatum est, quod animal habens dentes in utraque mandibula, ventrem parvum habet minorem quam ea quae carent dentibus in mandibula superiori. Et communiter loquendo in ventribus eorum duo sunt diversitatis modi. Aliquorum enim ipsorum venter est similis veniri porci. Quorumdam aliorum quae sunt de numero talium animalium, venires sunt similes ventri canis. Venter autem porci et ventres sibi similes sunt majores: et habent etiam in intestinis multas involutiones, ut melius decoquatur et exsugatur cibus longo tempore transiens per involutas et longas vias ejus. Venter autem canis et similes sibi sunt minores: nec est in eo multum post stomachum ex quo exsuctio fiat: quoniam intestinum ad quod non continuantur mesaraicae, sed est exitus stercoris tantum, est positum statim post stomachum in omnibus talibus ventribus : propter quod etiam canes multum famescunt, et illi qui inordinatum habent appetitum, famen dicuntur pati caninam.