De modis diversitatis intestinorum secundum diversitates ventrium.
Intestina vero etiam diversantur secundum ventrium diversitatem. Aliquando enim intestinum est amplum juxta portanarium stomachi, et stringitur in fine ventris interioris: et hoc modo se habet intestinum canis, propter quod cum corporis incurvatione et crurium extensione et dolore corporis egreditur canis stercus et sibi similium. In pluribus autem ani- malibus est e converso : quae quidem habent in intestinis involutionem multam, et emittunt propter amplitudinem intestini et ani stercus de facili, sicut animalia cornuta: haec enim animalia et ventres habent magnos et intestina propter magnitudinem corporum suorum. Fere autem omnia corpora animalium cornua habentium, magna sunt: eo quod viridia et humida comedunt, et maxime pascuntur in locis palustribus, praeter caprarum genera quae montanis gaudent pascuis et siccis: et propter hoc etiam vaccae in palustribus continue pascentes, enormiter grandescunt, sicut apparet in bobus Frisiae, quorum multi crescunt fere ad quantitatem magnorum equorum. Haec autem magnitudo accidit ex usu cibi humidi, sicut diximus. Habent autem haec animalia colon et illam partem intestini quae vocatur orbum, post quae duo sequitur intestinum strictius, quod vocatur involutum, ad quod continuatur intestinum rectum quod longaon vocatur, quod continuatur ad anum per quem exeunt superfluitates. Longaon autem intestinum ultimum in quibusdam est pingue, et in quibusdam macrum. Omnia autem haec sagax ingeniose formavit natura propter operationes digestioni et indigestioni et egestioni cibi convenientes, quae a quibusdam vocantur cibi receptio, et ejusdem decoctio, et exitus superfluitatis.
Amplius autem postquam cibus inceperit descendere, et pervenerit ad vias amplas intestinorum, non remanet, sed egreditur: et praecipue si animal fuerit boni oris sive labii in sumendo cibum : quia tunc non nimis exsiccatur in ipso, sed manet humidus lubricans vias ad faciliorem descensum. Boni autem labii sive bonae et multae comestionis est cibus aut propter magnitudinem corporis, aut propter fortitudinem caloris. Strictum ergo intestinum recipit cibum a ventre superiori qui est stomachus, aut ab eo intestino quod colon vocatur, et sic a loco amplo vadit ad locum inferiorem, et ab illo vadit ad intestinum strictum: et
tunc superfluitas multum exsugitur, et efficitur sicca, et sic pervenit ad intestinum involutum, quod involutum est ut superfluitas ibi detineatur, ne subito exeat, donec aggregetur et exeat simul. Animal igitur non gulosum est quod in intestino non habet multam amplitudinem in parte vicina ventri inferiori, et quod habet cum hoc intestini involutionem, neque recta habet intestina. Quod autem intestini habet amplitudinem, est gulosum, et praecipue si cum hoc habet intestini rectitudinem : rectum igitur intestinum subito cibi reducit appetitum, et saepe. Gulosum igitur erit propter amplitudinem, et saepe appetens et famelicum propter rectitudinem intestini.
Amplius autem quia recens est cibus in ventre superiori, et corrumpitur in stercus faetidum et siccum in ventre inferiori, oportet esse intermedium aliud membrum, in quo cibus alteretur a recentia in corruptionem : et propter illud dedit natura omnibus animalibus membrum sive intestinum illud, quod jejunum vocatur, in quo maxime cibus corrumpitur cum puritate ab eo separata: et hoc est intermedium inter ventrem superiorem et inferiorem: in superiori enim cibus est nondum digestus plene, in inferiori autem est corruptus, et in medio mutatur ex una dispositione ad aliam. In omni autem animali magni corporis, est hoc intestinum : et numquam invenitur in eo cibus acceptus, eo quod est res communicans cum duobus locis ventris, superiori scilicet, et inferiori: et semper invenitur in mortuis vacuum ac si animal nihil comederit: et horum omnium causam determinavimus in anatomia ventris et intestinorum.
Amplius autem dicit Aristoteles, quod tempus alterationis cibi de una in aliam dispositionem in fceminis est aliter quam in maribus : quoniam in fceminis cibus corrumpi incipit supra intestinum commune quod jejunum vocatur : in maribus autem corruptio fit ante orificium intestini in egressu : et hoc est ante ven- trem inferiorem : et hoc si verum est, tamen habet calorem diminutum in foemina, qui citius corrumpit quam compleat operationem. Completus autem calqr in maribus causa erit oppositi.
Amplius in ventribus quorumdam adhuc sugentium animalium invenitur coagulum aliquando. Omnia autem animalia habentia unum ventrem tantum, carent coagulo, praeter animal quod dicitur pilosi pedis, sicut est lepus. Cum autem coagulum inveniatur in animalibus multorum ventrium, non invenitur nisi in his quae tres ventres habent, nec umquam invenitur in duobus ventribus plenis, sed tantum in tertio qui immediate est ante ventrem qui jujunus vocatur. Omnia ergo hujusmodi animalia habent coagulum, praeter animalia habentia unum ventrem tantum. Animal enim habens unum ventrem tantum, habet lac tenue, quod non coagulatur in ventre sui partus sugentis : propter spissitudinem enim lactis in ventre partus lactantis coagulatur lac animalis habentis cornua animalis autem qupd caret cornibus, pon coagulatur propter oppositum ejus quod diximus, nisi sit pilosi pedis aliquando : animal enim pilosi pedis ut in pluribus etiam caret coagulo. Solus enim leporis partus coagulum invenitur habere. Animalia autem pon habentia cornua, non habent coagulum, eo quod pascuntur herbis humidis : et ipsa etiam sunt humida. Humiditas ergo, hujusmodi impedit lactis coagulationem in ventre concepti sive partus lactantis : propter qpod Graecorum est proverbium, quod " pon erit coagulum, nisi per ventrem harmios vocatu m, " quod interpretatur multos ventres habens. Hoc tamen aliquam adhuc habet quaestionem in Proilematicis determinandam, quam nos in sequentibus absolvemus.