Et est DIGR ESSIO declarans naturam et ordinem et universalitatem intestino-
Ad intellectum autem eorum quae dicta sunt, dicemus de nominibus et ordine et usu intestinorum, ut facilior sit doctrina.
Dico ergo intestina multa esse in homine, ad cujus proportionem etiam in aliis animalibus accipi possunt. Quaedam autem ipsorum valde sunt involuta, ut moram in eis contrahat nutrimentum quousque ex ips,o sufficiens sibi exsugat hepar per mesaraicas : aliter enim semper animal appeteret comedere si unicum et rectum haberet intestinum, continue enim ex illo exiret nutrimentum, et continue egereret, et impediretur per hoc in multis suis operationibus convenientibus ad vitam.
Amplius autem quia venae mesaraicae sugunt de stomacho, et non sugunt suf-Sciens animali : ideo, natura omnia necessaria dans, ingeiuata est et invenit involuta et gracilia intestina, quatenus, per ipsa divisum nutrimentum in parvas particulas facilitatem undique s.n-.
gendi praeberet mesaraicis : ita quod id quod primae dimittunt, sugant sequentes, et sic per ordinem usque ad ultimas, et sic totum exsugatur nutrimentum.
Sunt autem intestina quae vero nomine intestina vocantur sex numero. Primum quorum vocatur duodenum, et hoc est. rectum intestinum ad portanarium stomachi continuatum, et post istud est illud quod vocatur jejunum, post quod gracilia sequuntur intestina involuta, et post illud sequitur id quod vocatur saccus sive orbum, et post saccum est id quod vocatur colon, et ultimum est longaon : et omnia haec colligata sunt dorso ligamentis apte stringentibus secundum quod convenit situi uniuscujusque eorum. Horum autem omnia superiora sunt tenuioris substantiae, eo quod contentum in eis est humidius, quod fundere non potest intestinum. Ratio autem tenuitatis est, ut melius in ipsa possit agere virtus hepatis dirigendo et sugendo purum decoctum. Inferiora autem intestina sunt panniculi spissi et duriores. Dura autem haec intestina ab orbo incipiunt, eo quod in eis est stercus siccum a quo humiditas exsiccata est : propter quod etiam haec intestina seposa sunt intrinsecus, ut obvient sua mollitie et viscositate siccitati stercoris, et dent ei faciliorem transitum : propter quod etiam patet, quod stercus non putrescit operatione intestini, sed potius putrefactione propria quae in ipso est. Superiora autem non sunt seposa : sed tamen non sine levi ventositate et humiditate viscosa, quae faciunt facilem exitum sicut facit sepositas in aliis.
Amplius autem intestinum duodenum continuatur cum fundo stomachi, ita quod ejus orificium est orificium stomachi quod portanarium vocatur, et est in directo aesophago, in altera tamen parte stomachi. Et sicut cesophagus est ad trahendum aliquid in stomachum, ita e converso istud est ad trahendum ex stomacho, hoc quod digestum est in ipso, et non est attractum ab hepate. Est au- tem hoc intestinum aesophago strictius, eo quod non transit per ipsum nisi nutrimentum molle jam in parte digestum : nec timetur de tali cibo quod scindat intestinum : sed per aesophagum transeunt dura quae scindere possent, ubi amplitudo largam viam daret duris transeuntibus. Est tamen hujus etiam alia causa, quod videlicet oesophagus non nisi per cunam virtutem operatur, quae est attractiva ad stomachum : duodenum autem per duas operatur, quarum una est expulsiva a stomacho, et altera est attractiva quae est in intestino : et ideo expeditius impellitur : propter quod unicae virtuti in oesophago subveniri oportuit per intestini amplitudinem.
Amplius autem istud intestinum est rectum a stomacho descendens inferius, ut sit facilior descensus cibi, quem etiam ipsa cibi massa naturali motu iuvat et gravitas. Tortuositas autem praestaret impedimentum descensus, et tunc stercus impediret membra quae sunt circa stomachum, quae sunt hepar et splen.
Post duodenum autem sequitur id quod vocatur jejunum, quod ideo nomen hoc sortitur, quia in omni animali mortuo vacuum invenitur. Cujus sunt duae causae : una quidem, quia vicinum est hepati, et conjunguntur ei plures mesaraicae, quae cito calore hepatis adjutae exsugunt quod est purum : et aliud eodem calore expellitur ad sequens intestinum. Secunda causa est: quia porus fellis dirigitur ad intestinum istud, et est ibi cholera pura cibi humori impermixta, et ideo pungendo excitat virtutem ad expellendum : ad illud enim utilius continuatur porus fellis, in quo primum incipit involutio : quia cum ibi incipit expulsio, comprimendo perficit in aliis omnibus sequentibus : sed si ad sequentia continuaretur, expulsione facta in illis, non propter hoc fieret in isto. Duodenum autem propter suum rectum descendunm tali punctura cholerae non indiget.
Ad istud autem continuatur intesti-
num longum involutum gracile : propter quod etiam a quibusdam gracilia intestina vocantur, in quo per partes parvas cibus dividitur, ut undique exsugi possit. Et ad hoc continuatur id quod vocatur orbum vel caecum vel monoculum, quod est declinans a ventre aliquantulum ad angulum posterius in parte dextra, habens unum os tantum, in quo congregatur cibus donec simul egrediatur. Facilius enim expellitur et convenientius simul quam per partes parvas. Commiscetur etiam ibi iterato, ut quidquid in eo puri est, separetur : et in isto incipit corrumpi cibus in stercoris dispositionem, et generantur in eo lumbrici et ascarides, et ibi continentur, quia si non staret stercus superius, timeretur inferioribus intestinis strictis de nimia ventositate quae forte scinderet ea. Hoc etiam intestinum propter magnitudinem suam aliquando dicitur saccus vel mantica : et hoc est quod in ruptis defluit in osseum, eo quod inter omnia minus ad mesaraicas est suspensum, sicut diximus in anatomia.
Huic autem continuatur id quod vocatur colon, a quo etiam colica passio dicitur, eo quod in hoc frequentius fit membro : et hoc aliquantulum a mantica elongatum, tendit in dextrum versus hepar, ut sugatur a mesaraicis hepatis hoc quod purum est in ipso, quod superfluit ad cibum ipsius intestini : et post hoc declinat in sinistrum, et tunc iterum regyrat descendendo in dextrum, et ibi longaoni continuatur, ut sic gradatim et non cum impetu stercus descendat. Est autem istud intestinum strictum et spissum et seposum : et hujus causa jam scita est superius.
Ad istud autem longaon ultimum intestinum continuatur, quod ejicit stercus per anum, cui inferius continuatur : et juvant ipsum ad hoc musculi diversi, elevantes nates, et extendentes anum, et constringentes intestinum, sicut in anatomia musculorum anni et ficteris dictum est .
Haec igitur de intestinis dicta sufficiant : satis enim sciuntur ex isto causae ipsorum, quando ad istud conjungitur hoc quod in anatomia de ipsis dictum est.