De generatione mirach, et de generatione pinguedinis et zirbi in mirach.
Mirach autem Arabice quaelibet tela vocatur : sed nos his loquimur de mirach operiente ventrem. Dicamus igitur quod mirach est tela, in qua est zirbus in habentibus zirbum. Mirach autem unum modum habet suae positionis tam in habentibus ventrem unum quam in habentibus ventres plures. Incipit enim ex medio ventris sub diaphragmate, et cooperit totum residuum ventris inferius. Similiter autem multitudo intestinorum est una in omnibus habentibus sanguinen, sive sint agrestia, sive aquatica. Mirach autem in animalium ventribus generatur necessario : quoniam in omnibus quod ultimo generationem habet et in extremo superextenditur ex sicco et humido permixtis Calido decotquente, est corium, sive pellis quae generatur ex viscositate in extremitate massae circumstante. Locus alitem ventris et est plenus cibo ex sicco et calido sic commixtis, et ipsa membrorum generatio ex tali massa facta est: et ideo generatio talium ea quae in ventre sunt, circumvolvit pellium. Propter spissitudinem etiam earumdem pellium non potest aliquid colari ex cibo sanguineo nisi pinguedo quae circumstat pelles illas : haec enim generatur ex subtiliori humido aqueo et aereo pinguescente : et haec pinguedo quando decoquitur multum per Calorem digestionis qui vicinus est telis illis, remanet magis terrestre et siccum, et illud erit zirbum loco substantiae carrlosae sanguineae, quae in aliis membris generatur ex cibo. Aliquando tamen quando cibus est valde humidus, erit pinguedo et non zirbum. Secundum igitur hunc modum est generatio zirbi et pinguedinis. Natura autem hoc zirbo et pinguedine utitur ad meliorationem caloris digerentis. Calidum enim digerit. Pinguedo autem calida est et custodia caloris : et ideo cum zirbum sit pingue zirbum emundat digestionem : propter quod etiam incipit a medio ventris inferius : digestio enim cibi ex calore hepatis est in loco illo. De mirach igitur et causa ipsius in tantum dictum sit. In hac tela in intermedio involutum est intestinum, et tela continue extenditursecundum totam intestini extensionem, donec tela ipsa perveniat ad venam magnam et ad venam quae dicitur adorthi.
Manifestum est autem qua de causa hoc membrum est in animalibus sanguinem habentibus. Intuenti enim subtiliter satis apparet, quod animal quod capit cibum ab exterius, oportet quod habeat hujusmodi vasa cibi : et quod a cibo ultimo digesto efficitur sanguis, aut id quod est loco sanguinis in his quae carent sanguine. Sanguis autem influitur membris per venas quae veniunt et dividuntur a ventre, et vadunt ad omnia membra sicut succus arborum ex radicibus ad omnes ramos. Arbores enim radices habentes in terra, ex eis accipiunt cibum pro se et ramis et omnibus partibus suis : hoc autem totum a nobis in libris de Vegetabilibus traditum est melius, quam hic excogitari possit ad dicendum. Ad haec igitur a natura inventa est positio intestini medii: venae enim quae transeunt in ipsum, et colliguntur in sinu hepatis, et dividuntur ex hepate per totum corpus, sunt sicut radices. Ibi ergo, sicut diximus, accipiunt cibum : et ex illo intrat cibus in venas et in corpus.
Sic igitur determinatum sit de istis membris animalis habentis sanguinem : declarata est enim dispositio omnium suorum membrorum interiorum fere : et pervenimus in tractando ad membra distincta et determinatam figuram et situm habentia, et secundum facultatem nostram diximus causas ipsorum.