31. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
32. In Nativitate DN. (In missa de luce.)
33. In Nativitate DN. (In Nocte.)
35. In Nativitate DN. (In prima Missa.)
113. De BMV. tempore Nativitatis DN.
114. De Christo et B. Maria V.
115. In festo Omnium Sanctorum.
116. In festo Omnium Sanctorum.
117. In festo Omnium Sanctorum.
118. In festo Omnium Sanctorum.
141. In Nativitate s. Johannis B.
142. In Nativitate s. Julianis B.
147. De sancto Johanne Baptista.
149. In Decollatione s. Johannis B.
187. In sancti Petri ad vincula.
193. In Natali sancti Stephano.
201. In inventione s. Stephani.
202. In inventione s. Stephani.
221. In Dedicatione Ecclesiae.
222. In Dedicatione Ecclesiae.
223. In Dedicatione Ecclesiae.
224. In Dedicatione Ecclesiae.
225. In Dedicatione Basilicao.
227. In Dedicatione Ecclesiae.
1. Coaequalis
patri per omnia
2 a. Ac spiritui divino,
rex regum, tutans,
quae sunt, omnia,
2b. Nunc digneris acceptare
tuarum laudum
nostra cantica.
3 a. Tu regis summa, ima,
tu torques
lucentia sidera.
3 b. Tibi exhibet Phoeba
ac Titan
digna famulitia.
4 a. Te tremunt zabulorum
loca taetrica
nec non maria
profunda.
4 b. Tibi pipant omnia
volatilia,
natatilia
ac cuncte.
5a. Sicut vis
et ubi vis, venti
perflant, sic germina
tellmis virescentia
5 b. Prodeunt
secundum mandata
tua; nam tu, magne,
formasti omnia ista.
6 a. Cherubim et Seraphim
amore flagrant
ante faciem tuam.
6 b. Angelorum caterva
te speculari
concupiscunt per saecla.
7 a. Suscipe nostra
poemata,
quem turma
prophetarum sancta
7 b. Dudum cecinit
voce clara,
cecinit
quem David cithara.
8 a. Clara duodena
apostolorum
omnis societas,
exora
8b. Inaestimabilem
et pium Christum,
regem et dominum,
qui regnat,
9 a. Martyrum, pontificum
pariter
caterva, confessorum
nec non virginum
cuncta
collegia candidula,
9 b. Ut vitam sempiternam
tribuat
ejusdem clementia,
summa caritas
sancta,
cunctis, qui eum adorant.
10. Sit tibi, Christe, honor
laus cum ineffabili
patre et sancto pneumate
per saecula.