De interioribus eorum quae sunt media inter animal et arborem, et diversitate eorum ab invicem, et de interioribus annulosorum.
Animal vero marinum quod Graece tybum vocatur, non diversificatur ab arboribus nisi parum: secundum propinquitatem enim ad animalia viciniora sunt vitae, quam spongia, aut nubes, quod est animal in figura sicut semisphaera, et est valde imperfectum. Istud ergo animal virtutem similem habet virtuti arborum. Natura enim quando transfertur ab inanimatis ad animata, et de plantis ad animalia, accipit media, et tunc non mutatur, nisi ad illa quae sunt quidem animalia, sed non perfecte et vere : ethaec animalia imperfecta media inter plantam et animal, non habent diversitatem ab invicem nisi paucam : eo quod multum sunt propinqua ad invicem. Nubes enim quando locis suis applicantur, vivunt et moventur motu contractionis et dilatationis : et quando separantur a locis suis, moriuntur: et ex hoc opinantur aliquid dispositionem hujus esse sicut dispositionem arboris.
Animal autem Graeco sermone vocatum colobia, et raham dictum, et quidam alii modi marini, sunt in mari absoluta, et non sunt unius generis, et vivunt sicut arbores, absoluta tamen sunt: et etiam in arboribus terrestribus vivunt quidam istorum modorum, et generantur ex eis, sicut arbor generatur ex arbore, et quaedam de eis sunt absoluta, sicut animalia quae generantur ex arboribus, et exeunt ab eis, postquam generata sunt, et haec dicuntur barnatheos, et a quibusdam Graecis vocantur astarniom. Potest autem esse, quod modus imperfecti animalis quod richo vocatur, erit aliquid simile istis. Quia enim omnia ista applicata sunt locis in quibus manent, similia sunt in hoc arboribus. Et quia partem habent carnosam et motum contractionis et dilatationis, dicitur quod vivunt vita manifesta, et in hoc similia sunt animalibus. Isto igitur modo species dictae plus aliis animalibus appropinquant generi arborum. Haec igitur animalia superfluitates stercoris et urinae non habent, sicut neque arbores, neque habent in medio corporis loco cordis nisi unam telam : et haec habet virtutem vitae.
Animal vero marinum quod dicitur a quibusdam hominibus astiridem, a qui-, busdam halkilidem, non est durae testae, sed ex extra naturam omnium generum animalium quae diximus, et est quasi commune inter naturam arborum et animalium : est enim absolutum a loco, et cibatur, et sentit sibi convenientia, et utitur asperitate sui corporis ad se salvandum et defendendum : et in his communicat cum animali. Quia vera non dormit, et est frequenter applicatum lapidibus, communicat cum arboribus. Istud autem genus animalis non hahet superfluitatem manifestam quae exeat de corpore suo, et tamen habet orificium, et cum ceciderit super aliquam specierum halzum sive oslre, suget humiditatem ipsius sicut animal, et assimilatur generi animalis marini de quo olim superius in quodam librorum hujus scien- tiae locuti sumus. Et hoc est sicut animal quod Graeci malachie vocant, et sicut animal mollis testae : et idem sermo est in animalibus durae testae : debent enim hp.c habere membrum conveniens membro in quo est sensus tactus : et principali membro dicunt habere aliquid simile, quod est in animalibus sanguinem habentibus, hoc est, cordi.
Invenitur autem malachie positum in tela quae est humida: et ideo stomachus eorum invenitur extensus usque ad ventrem, et applicatus in parte dorsi : et hoc membrani a quibusdam hominibus bastim appellatur: et tale membrum habent etiam animalia durae testae : et vocatur Graece bastim, et est corporeum humidum, et extenditur ad partem ventris : et inter illa est stomachus : et si inter haec duo membra esset dorsum, non posset accipere cibum propter sui dorsi asperitatem. Super membrum autem quod bastim vocatur, invenitur in-. testinum extrinsecus, et sperma suum est prope intestinum, sed remotum ab orificio per quod ingreditur cibus. Haec autem animalia sunt a cerebro remota, in quo est locus primae et altioris virtutis quae est animalis : res enim quae melior est, etiam est dignior. Hoc tamen animal habet membrum quod est cor : quod patet per hoc quod illud membrum est in loco cordis quod est medium corporis. Hoc etiam significat dulcedo humiditatis loci illius: quia videtur esse sanguinea dulcedo, eo quod est decocta a membro quod cordi convenit. Secundum autem eumdem modum invenitur membrum principale, in quo primum est virtus sensitiva, licet non sit valde manifestum. Hoc autem membrum in qu o est virtus sensitiva, semper quaerendum est in medio corporis per aequidistantiam inter membrum quod est vice oris et recipit cibum,et membrum per quodexitsuperfluitas quod est anus, per quod exit superfluitas et sperma. Et hoc observandum est in animali fixo in loco suo quod non habet motum processivum. In
ambulantibus autem animalibus cor semper est in medio patris dextrae et sinistrae. In his autem quae sunt annulosi corii, medium inventum est in quo est prima virtus inter caput et residuum corporis, et continet eas, sicut diximus in sermone praehabito : et hoc membrum invenitur in pluribus generibus animalium quae narravimus unitum : in quibusdam autem est sicut multa, sicut in animalibus longi corporis quae haroleos vocantur: et propter hoc vivit hoc animal postquam per medium secatur. Natura enim hoc membrum praecipue intendit ponere in omnibus animalibus : et si non posuerit hoc membrum actu divisum et perfectum, ponet ipsum potentia multa: et quando dividitur, fit actu multa, sicut in haroleos. Est autem haroleos animal nigrum, quod vadit in viis, et videtur habere duo capita : et cum praescinditur, una pars vadit huc, et altera vadit illuc, quasi sint duo animalia perfecta, et Germanici vocant ipsum berra. Quod autem natura intendit semper formare hoc membrum, significatio est quod hoc membrum in omibus invenitur formari, licet in quibusdam sit manifestius, et in quibusdam sit magis latens.
Amplius autem membra convenientia cibo sunt in omnibus istis animalibus : sed diversificantur, eo quod quaedam habent aculeum cujus virtutes sunt compositae : habet enim virtutem linguae et virtutem labiorum : et in quibusdam est intestinum rectum extensum usque ad locum exitus superfluitatis: hoc enim intestinum invenitur in quibusdam istorum animalium: quidam enim modi istius generis animalium habent post os ventrem, qui est intestinum involutum. Genus autem est serpentis qui est animal quoddam quod vocatur Arabice alchear, habet naturam propriam : habet enim membrum dictum et orificium et linguam, et per illa recipit cibum sicut recipiunt arbores a radice: et ideo cibus ejus est humiditas tantum. Omnia autem animalia carentia sanguine sunt pauci cibi propter paucitatem suorum corporum et paucitatem caloris.
DE ANIMALIBUS