De membris eorum quae mollis testae vocantur animalium.
Animalia autem mollis testae non sunt manentia, sed ambulantia in aqua : et haec omnia respectu suorum corporum habent magnos pedes. Pedem autem hic vocamus totum organum processivi motus quo perficitur ambulatio, hoc est, crus cum pede simul. Genera autem istius modi animalis sunt quatuor: karabo videlicet, et tesy, et hakokul, et cancer : quodlibet enim horum generum habet modos diversos non in figura tantum, sed etiam in quantitate et magnitudine corporis.
Modi autem karabo majorem inter animalia habent similitudinem secundum visum in figura membrorum exteriorum: uterque enim istorum modorum habet duo quae sunt quasi forfices, quae videntur quasi in usu manuum et labiorum ad apprehendendum esse formata, et sunt grossa: haec enim in hujusmodi animalibus non sunt ad ambulandum, sed potius ad accipiendum et retinendum quasi loco manuum existentia : propter quod etiam videntur quasi addita, sita extra locum pedum aliorum : radices enim quibus infiguntur corpori, pertingunt in profundum subtus corpus animalis inferius. Alia autem crura radicantur in rotundo lateris ex utraque parte. Haec igitur additamenta complicant secundum indigentiam operationum suarum, et ipsis accipiunt quaedam ad edulium pertinentia, et applicant ori suo. In cruribus etiam aliis conveniunt cancer et karabo, sed diversificantur, quia licet cancer fluvialis habet caudam sicut karabo, tamen cancer marinus non habet caudam omnino : et hujus causa est, quia karabo caudam non habet ad natandum tantum: quia per illam non venit nisi retrorsum : et hoc non est secundum motum naturalem : sed potius karabo fulcitur cauda, et natat pedibus magnis sicut kalaton. Cancer igitur cum non sit animal pelagosum, sed manens in rimis lapidum et fissuris prope terram, non indiget cauda fulciente.
Quod autem de generibus cancrorum est pelagosum, habet pedes debiles multum et parum ambulat, sicut cancri Graece vocati habam, et qui vocantur hakeliokin : qui non utuntur ambulatione nisi permodica, et propter salutem defensionis : sicut sunt corpora halzum sive
conchiliorum. Haec igitur est causa propter quam modi habam facti sunt gracilium pedum. Modus autem qui dicitur hakeliokin, est curtorum pedum. Duo vero modi alii cancrorum parvorum qui cum parvis piscibus deprehenduntur, habent multos pedes latos convenientes motibus suis: eo quod sunt loco alarum natatilium in eo quod sunt lati. Inter hakokim et alios modos qui cancris assimilantur, est diversitas : eo quod hakokim habent caudas. Inter illa autem quae his karabo assimilantur, est diversitas, eo quod non habent additamenta manualia ante sicut habet karabo: his autem carent additamentis propter pedum suorum multitudinem. Hakokim autem habet multos pedes, eo quod natat pedibus sicut remis, et non ambulat super pedes suos. Membra vero quae sunt in parte capitis et dorsi quaedam ad recipiendum aquam convenientia, et ad ejiciendum ipsam: et haec membra magis sunt in foeminis quam in maribus, et praecipue in maribus karabo. Foeminae autem cancrorum membra sunt spissiora et fortiora in partibus portarum per quas claudit et aperit : et ideo ibi ovant, et ibi tenent ova non remote, sicut ovant pisces, et alii modi ovantes propter Iocorum suorum amplitudinem.
Amplius autem quia corpus eorum est majus in dextro, ideo etiam additamentum dextrum est majus in omnibus cancris et aliis modis qui sunt similes cancris. In karabo autem etiam est majus et fortius additamentum dextrum : eo quod pars dextra in omnibus animalibus est major et fortior. Natura enim semper majorem ponit vigorem in parte, qua saepius utitur in operatione, sicut apparet in dentibus dextris serratilibus et in cornibus et in unguibus dextris et aliis quae data sunt in adjutorium et vigorem defensionis. Animal autem quod Graeci vocant achech, habet ante duo manualia additamenta, quorum majus exit cum ungue unico tam in maribus quam ni foeminis. Causa autem est, quod istud est ex animalibus hujusmodi additamenta habentibus, licet aliquando generentur casu, quod natura istius animalis facile laeditur : et dantur ei membra ista ad defensionem. Natura enim uniuscujusque utitur additamentis ad operationes, propter quas causas creantur.
Ex his autem quae supra diximus de manifestis membris animalium et anatomia eorum a primo libro usque ad quintum istius scientiae librum, satis potest cognosci situs istorum membrorum et diversitas quae est inter ea quando conferuntur ad invicem : et ex his etiam feminae et mares cognoscuntur.