De membris exterioribus malachie secuncundum species suas.
In antehabitis quidem jam dictum est de dispositione interiorum malachie. Membra autem extrinseca hujus animalis non sunt diversa neque determinata : sed pedes ejus ut multum sunt in interiori et anteriori corporis, scilicet circa caput, et prope oculos, et circa os sunt quidam dentes ad mordendum ea quae pedibus sive caudis complectitur : pedes enim ejus similiores sunt caudis, quam cruribus sive pedibus. Quaedam autem animalia hujus generis habentia duos pedes sive binos pedes, pedes habent ad posterius et anterius. Quaedam etiam habent pedes in latere alligatos femora, sicut omnia animalia sanguinem habentia.
Multipes autem qui Graeco nomine polipus vocatur, proprium habet, scilicet quod pedes ejus sunt in anteriori corporis. Et causa illius est, quia adunatae sunt in eo pars anterior et posterior, et quasi sunt in uno loco : egrediuntur enim pedes a capite suo sicut quaedam lineae exeant ab uno centro : et hoc etiam accidit quod assimilatur astarinon : hoc enim animal habet proprium quod non convenit alicui durae testae animali.
Universaliter enim durae testae animal uno modo assimilatur malachie : et alio modo assimilatur animali durae testae in hoc, quod testa ejus est valde dura. Pars autem carnosa quae est infra testam, assimilatur carni mollis testae. Figura autem corporis est sicut figura malachie, et praecipue modus ille qui assimilatur astarinon, et habet involutionem. Duorum ergo istorum modorum natura est sicut diximus : propter quod etiam ambulant uniformiter sicut faciunt quadrupedia multa et homines. Homo vero habet os in parte superiori capitis, deinde habet stomachum, et deinde ventrem : post ventrem autem est intestinum perveniens ad locum exitus superfluitatis : istae enim res in sanguinem habentibus sunt secundum dictam dispositionem. Et post caput in talibus animalibus est clibanus sive pectus et quod vicinatur ei : et propter istum modum sunt membra anteriora et posteriora pedis et manus.
Amplius autem inter mollis testae et annulosi corporis animalia est convenientia in membris anterioribus secundum modum quem praediximus : sed diversificantur ab animali sanguinem habenti in membris extrinsecis. Malachie autem et id quod in multis simile videtur illi quod vocatur sayrinom, diversificantur quando ad animalia durae testae conferun-
tur : quoniam in creatione et factura corporis multum assimilantur ista : sed tamen posteriora corporis istorum incurvata sunt vergentia versus corporis anteriora, sicut si linea esset incurvata usque ad locum. Cum igitur situs membrorum anterius in corpore horum animalium secundum hanc sunt dispositionem, et praecipue corpus malachie talis est creationis.
In animali autem marino quod usitate dicitur polipus Graeco vocabulo , quod Latine sonat multipes, non videtur esse de anterioribus nisi caput tantum : hujus enim animalis figura est sicut si octo serpentes unum caput haberent, a quo corpora eorum sicut ab uno centro exirent in circuitum. In durae autem testae animali de anterioribus membrum est, quod astarinon vocatur : nec videntur diversificari alia differentia, nisi quod natura duritiem in malachie posuit intra aliquantulum sub carne circa corpus, sed in animali durae testae posuit extra duritiem omnino, et totum corpus conclusit intra eam ad salvandum ipsum : eo quod fugere nocumenta non potest propter tarditatem motus sui : propter hoc enim ejicitur superfluitas ex orificio malachie : sicut etiam egreditur ex ore animalis quod assimilatur astarinon : propter quod etiam factura pedum malachie fuit e converso facturae pedum aliorum modorum animalium.
Amplius autem sepion et id quod vocatur conidem, diversificantur quando conferuntur ad polipum sive multipedem : quoniam duo modi primo nominati natant, polipus autem aliquando ambulat. Adhuc autem duo dicti modi sex habent pedes habentes denticulos in anteriori : et ultimi de sex sunt majores, et unum par horum sex pedum est ex parte inferiori, et istud par est valde forte : sicut enim pedes posteriores sunt majores et fortiores ad impingendum corpus, ita hoc per pedum in isto modo animalium est fortius ad ferendum pondus corporis. Ultimum autem per pedum fortius est medio, eo quod magis utitur ipso. Polipus autem qui etiam multipes vocatur Latine, quatuor medios pedes habet valde magnos : octo enim sunt omnes pedes simul istius animalis, et sunt carnei generaliter pedes malachie : et pedes quidem malachie sunt in sepion et conidem sive calamari curti et breves, et in polipo sunt magni valde et longi, ita quod hominem aliquando detinet pedibus, et aliquando parvam navim. Corpora enim istorum modorum qui curtos habent pedes sunt magna : et corpus polipi est valde parvae substantiae. Quod enim natura diminuit in quantitate corporis in polipo, restituit ei in magnitudine pedum : et quod in sepion et conidem diminuit in quantitate pedum, restituit in quantitate corporis.
Amplius natura in quibusdam facit pedes non tantum ad figendum ea in quibus maneant immobilia, sicut manet per pedes sepion et conidem, sed etiam facit cum hoc ad ambulandum sicut pedes polipi. Aliorum autem duorum modorum ambulationis non dant auxilium, quia parvi sunt, et corpora sua sunt magna : et ideo ex pedibus neque habent auxilium apprehensionis aut ambulationis quae est exitus de lapidibus, quae omnia ex suis pedibus habet polipus : sed quod communiter his tribus generibus animalium convenit, hoc est, quod quando undae maris et procellae invalescunt, et hiems et tempestas confortatur, dat natura unicuique istorum animalium duo additamenta, per quae seipsa anchorant dicta animalia, etper illa moventur sicut moventur naves circa anchoras : per illa enim deprehendunt aliquid fortiter stans in mari, et illi se affigunt : neque ista
additamenta inveniuntur nisi in sepion et conidem sive calamari et polipo, eo quod pedes istorum tantum animalium congruunt tali apprehensioni et anchorationi.
Amplius modi malachie qui in ipsis pedibus habent orificia, habent ad sugendum, sicut polipus habere videtur per longitudinem pedum suorum : habent etiam in eis squamositatem aut asperitatem quamdam. Omnia enim haec habentur ad arma et ad vigorandum animal : propter quod talia animalia in defensione utuntur involutione pedum circa ea quae deprehendunt : et involutio assimilatur involutioni quam Antiqui faciebant involventes brachia et crura asperis, et tenentibus ea quae tangebant, brachiis et cruribus : haec enim genera animalium per involutionem quam faciunt aliquando in partibus gracilibus nervosis, attrahunt quidquid apprehendunt, et quidquid tangunt : propter quod etiam involutio est per molle aptum accipere et apprehendere, quod postquam apprehensum est, confortatur id in quo involvit apprehensum : et tunc fit involutio fortis et spissa saepius involuta parte animalis circa apprehensum. Hoc autem est videre in polipo, qui captus ab homine, statim involvit se circa brachia ejus, et ita inseparabiliter cohaeret, quod etiam pellem de brachiis abradit aliquando antequam separetur. Hujusmodi autem involutio circa apprehensa non fit in alio animali, nisi in quibusdam generibus malachie.
Quidam etiam horum animalium modorum cibum per additamentum accipiunt : eo quod hujusmodi additamentis loco manuum utuntur : quaedam enim istorum animalium habent membrum unum, et quaedam duo : et causa hujus est tenuitas corporis et longitudo et gracilitas ipsius naturalis. Propter longitudinem ergo horum membrorum et gracilitatem natura componit ipsum corpus ejus ex uno osse : et hoc quidem facit natura, non quia melius est, sed quia corpus aliter in tanta longitudine diffinite teneri non posset.
Amplius autem omnes isti modi habent alas in circuitu corporis : et alae illae sunt in aliis speciebus continuatae cum corpore. In animali autem quod dicitur tani, etiam sic cum corpore continuantur alae.
Quodcumque igitur horum modorum est parvi corporis, sicut conidem, quod est calamare, habet alam latam non strictam, sicut est ala sepion et polipi. Et causa hujus est, quod principium generationis et virtutis et incrementi horum modorum animalium est ex medio corporis, et non circumdat totum corpus : neque habet animal istas alas, nisi ut sustentetur per eas, sicut est pectus in avibus, in quo fere totum portatur corpus : et sicut est cauda in animalibus habentibus caudam, ut dicit Aristoteles, pectus enim in avibus sustentat totam avem, eo quod ad pectus alae conjunguntur. Cauda autem sustentat quasi per modum colligationis : et sic etiam sustentantur ista animalia per modum colligationis per alas suas : sed ala in polipo est adeo parva, quod non manifestatur visui : nec oportet eam esse magnam, quia corpus ejus satis sufficienter elevatur per pedes ipsius.