De causa dispositionis ventris, et de extremitate manuum et pedum sub capite et collo in omnibus generibus animalium.
Sic igitur determinata dispositione animalium annulosi corporis et animalium mollis testae et durae testae et mala- chie, et determinata causa dispositionis membrorum eorum interiorum et exteriorum, consequens est facere transitum ad considerationem membrorum animalium habentium sanguinem et generantium sibi similia.
Hac igitur consideratione procedentes, incipiemus considerare membra residua videlicet quae supra non tetigimus, ubi de interioribus horum animalium fecimus tractatum : et postquam distincte pertractaverimus de his, determinabimus etiam membra exteriora animalium habentium sanguinem ovantium, omni eodem modo percurrentes de singulorum animalium exterioribus membris sicut determinavimus de eorumdem animalium membris interioribus.
Jam autem superius determinavimus de dispositione membrorum quae vicinantur capitibus et collo animalium : et hinc ergo incipientes dicimus, quod omne animal habens sanguinem, habet caput : sed caput in quibusdam animalibus capitalis est distinctum et determinatum, et in quibusdam non, sicut capita cancrorum.
Amplius autem omne animal generans animal sibi simile, habet collum. Quantum quaedam collum, et quaedam non. Amplius autem omne animal habens pulmonem, habet collum. Animal vero non inspirans aerem ab extrinsecus, non habet collum. Creatio autem capitis non est facta nisi propter cerebrum : hoc enim est membrum quod necessario est in animalibus omnibus sanguinem habentibus. Non autem debet esse cerebrum nisi superius in oppositione cordis, propter causam quam diximus superius.
Amplius autem natura posuit in capite quosdam sensus : eo quod natura cerebri est temperata, et complexio ejus est . temperata quibusdam sensibus : et hujus causam in antehabitis jam determinavimus. Factum est autem hoc, quod illi sensus desiderant quietem et subtilitatem spirituum, qui non sunt nisi in complexione frigida et humida temperate, sicut est complexio cerebri.
Sub collo autem posuit natura aliud membrum, quod est tertium membrum a capite et collo, quod convenit introitui cibi, et hoc est venter. Rationabile autem fuit ut sic membra disponerentur : quia sic venter erit in loco sibi congruenter disposito et temperato : non enim esset conveniens quod esset super cor in quo est prima virtus vitae et sensus et nutrimenti, neque esset conveniens ponere ventrem super membrum divinum quod est excellentissimae operationis. Dico autem operationem membri divini, scilicet operationem intellectus et sensus : hoc enim membrum si debeat tales conservare operationes, non posset super se ferre aliud membrum : quoniam super se non posset portare pondus : pondus enim hujusmodi gravaret motum intellectus et alteraret sensum communem, et praecipuo si superpositum esset cerebro corpus valde ponderosum, sicut est stomachus et venter. Praeterea necessario fuit hujus tertii membri declinatio versus terram sub corde et pectore propter
custodiam sui et membrorum superiorum, ne opprimerentur.
Amplius autem natura posuit loco manum in quadrupedibus pedes anteriores : pedes autem posteriores ad ambulandum necessarii fuerunt : et propterea quatuor fuerunt pedes in omnibus talis generis animalibus, ut pondus corporum suorum ferre possent.
In omnibus autem quatuor extremitates habentibus animalibus anterius corporis majus est posteriori praeterquam in homine : pars enim corporis hominis superior, moderatae magnitudinis est respectu inferioris : est enim minor inferiore multum. Sed in pueris qui adhuc incurvantur ex debilitate aetatis, est contrario modo quam sit in his qui sunt perfectae aetatis. In pueris namque pars superior ponderosior est inferiore : propter quod etiam pueri incurvati incedunt, et non possunt in prima aetate elevare corpora, sed manibus repunt et pedibus ex multo fluxu nutrimenti ad superiora membra, et praecipue ad humeros et caput : superior enim pars in eis major est inferiore. Cum autem adoleverit homo in juventute exsiccato humido et magis condensatis membris per quae est transitus nutrimenti, non adeo fertur nutrimentum in superiora : et tunc incrementum majus accipiunt inferiora, et majus corpus et rectius erigitur. Dispositio autem quadrupedum e converso est : quoniam in prima aetate illorum pars inferior est grossior superiori, eo quod vicinior est umbilico. In secunda autem aetate quando juvenescit, et exsiccato humido condensatio fit in membris per quae est transitus nutrimenti, convalescit et crescit pars superior plusquam inferior. Et hujus causa est, quia talia animalia totum corpus portant anterioribus cruribus, et terrestria sunt : et ideo anterius sunt incurvata, et nutrimentum majorem habet motum ad anterius quam ad posterius propter calorem cordis et hepatis, maxime cum propter terrestreitatem naturae et erecti corporis in nulla aetate esse possint:
tamen in equis multis facit motus nutrimenti ad anterius elevatiorem partem anteriorem quam posteriorem. In animali autem quod Arabes seraph vocant, multum valde elevatur pars anterior super posteriorem, ita quod fere erectae staturae esse videtur. In his autem simiis quae expressius similitudinem habent hominis, in tantum facit iste nutrimenti motus, quod aliquando eriguntur sicut homo, et pygmeus qui inter omnia irrationabilia prius convenit cum homine, cum in toto sit staturae erectae sicut homo. Haec igitur naturalis est dispositio quadrupedum et habentium ungulas in duo fissas.
In animali vero in multa dividente pedem, sicut leo, et canis, propter calorem primae aetatis anterius majus est posteriori : et quando ineunt aetatem sicciorem, crescit posterior pars proportionaliter plusquam anterior. Genus autem avium et piscium in omni aetate plus carnium habet anterius quam posterius : eo quod totus impetus caloris illorum est anterius, et in posteriori parte non sunt nisi viae intestinorum stercus ad anum portantes. Dispositio etiam haec congruit motibus eorum, qui sunt natare, et volare : quia in talibus motibus parte graciliori praecedente cum labore magno traheretur grossior posterius.
Fluxus igitur talis nutrimenti efficit, quod omnia animalia minoris sunt intellectus quam homo : et pueri etiam in quibus est nutrimenti motus et spirituum non resedit, minoris intellectus sunt senibus presbyteris, sicut diximus in septimo nostrorum Physicorum. Quandoque enim pondus nutrimenti multiplicatum in superiori diminuet intellectum et operationes virium animalium. Et causa hujus est, quia tunc multum extraneum admisceretur cerebro, quod sicut organum est principium operationum animalium : et admixto illo efficitur organum grossum et corporale non subtilium spirituum, et erit tunc parvi et pauci motus in operationibus et motibus animae sensibilis et intellectualis. Signum autem hu- jus est, quod maniaci efficiuntur, quibus pars terrestris melancholica sedem obtinet intellectus. Epileptici autem et obliviosi et obtusi inventione et ratione fiunt, quibus phlegmaticus humor nimis infundit cerebrum. Sanguis et cholera frigiditate cerebri ad melancholiae et phlegmatis frequentius qualitatem convertuntur, et similiter totum nutrimentum si multus et superfluus sit fluxus ejus ad cerebrum. Accidentalis autem elevatio cholerae vel nimii sanguinis alias et alias inducunt cerebri defectiones in aliis imperfectioribus animalibus annulosis et testeis, sive sint mollis testae, sive durae, sive sint de genere malachie.
Quanto calor naturalis fuerit minor, et pars materialis terrestris major, tanto necesse est corpus esse majus : et propter pondus corporis quod eo gravius est, quo modicus calor ipsum non levius facit, oportet ipsum habere multos pedes: et in tantum decrescit calor naturalis, et crescit terrestreitas, quod omnino sine pedibus erit reptile super terram : et in illo membro in quo dignior virtus animae est, quae est cognitiva et regitiva, caput videlicet est versus terram inclinatum et vix elevatum aliquando ab ea : et quaedam ita deficiunt, quod etiam sensum nullum habent nisi exiguum et hebetem gustum, et confusum tactum in gustu illo : et horum virtus est inferius in terra sicut in arboribus, et haec partem inferiorem multo habent majorem superiori sicut habent arbores : et haec media sunt inter animal et plantam habentia partes majores inferius : et superiora sua diminuuntur sicut extremitates ramorum : accipiunt tamen haec aliquando figuras perfectorum animalium sine virtutibus eorum, sicut apparet in mandragora, quae sic habet figuram hominis, quod etiam sexus et aliorum accidentium differentias videtur ostendere. Diximus autem de his in ultimo de Plantis.
Sic ergo determinata est causa propter quam quadaem animalia habent multos pedes, et quaedam quatuor, et quaedam duos, et quaedam omnino carent pedibus : et declarata est causa propter quam homo anterioribus pedibus non indiguit, sed dedit ei natura manus loco pedum anteriorum.