De causa figurae pectoris et mamillarum in homine et in aliis etiam animalibus.
Inter humeralia autem et pedes anteriores in quadrupedibus est pars manifesta corporis, quae pectus vocatur : haec tamen pars in homine est inter humeros ad quos brachia colligantur, et ventrem : quia si totum quod est inter humeros et pedes in homine accipiatur, id vocatur clibanus continens totum concavum corporis : et hoc nomine etiam vocatur in aliis animalibus : et secundum hoc regio spiritualium quae continet cor et pulmonem super diaphragma existens, vocatur proprie pectus vel thorax : et regio inferior sub diaphragmate usque ad initium coxarum vocatur clibanus communi nomine, eo quod in ipso coquuntur ea quae pertinent ad nutrimentum.
Sic igitur accipiendo pectus, pectus hominis solius inter animalia latum est: rationabiliter quidem, eo quod humeri colligati sunt ad latera superius, ad dextrum videlicet, et ad sinistrum, quae pectus multum dilatant.
Adhuc autem cum spiritus in homine sint nobiliores et subtiliores, oportet spirituum regionem esse amplam et latam in qua ditfundunlur. Talis autem latitudo pectoris non potest esse in quadrupedibus : haec enim propter dictas in praecedentibus causas prona sunt anterius in terram, et indigent pedibus anterioribus ad corporum sustentationem magis, posterioribus autem magis ad ambulandum : divaricati autem pedes anteriores, non bene portant corpus, quoniam gravitas corporis magni deprimeret et dependeret in medio : propter quod conjunctim infixa oportet esse anteriora fulcimenta : conjunctis autem illis oportuit in medio pectus stringi et acui quasi in angulum : propter quod pectus hominis latitudinem habet majorem et profunditatem minorem. Pectus autem quadrupedum profunditatem habet majorem, et latitudinem minorem. Latitudo autem in utrorumque pectoribus proportionabiliter est aequalis a furcula colli usque ad clibanum.
Ex hoc causatur ulterius, quod animalia quadrupedia non poterant habere mamillas in pectore, quia conjunctionem anteriorum crurium impedirent et ambulationem : divaricata enim crura anteriora omnino impediunt ambulationem et cursum in quadrupedibus, sed divisa et divaricata crura posteriora in eis moderate et temperate faciunt ambulationem et cursum et expediunt. In homine autem est e contrario : quia divaricata crura impediunt ambulationem, et conjuncta expediunt : et ideo mamillae mulieris in pectore sunt positae, et ablatae sunt ab inguine : et in quadrupedibus positae sunt in inguine, et ablatae a pectore. Et quia mulieris pectus est carnosum laxae carnis, et ideo habet mamillas carnosas dependentes laxae carnis existentes, et tales etiam quadrupedia habent in inguine propter similem causam.
Licet autem mamillarum figura resultet in viris, tamen non habent perfectas mamillas, sed mulieres : quia natura utitur mamillis mulierum ad operationem magnam sine qua non salvatur species : et
haec est cibatio partus : et ad hanc non utitur mamillis in viris. Quare autem resultatio quaedam mamillarum est in viris, in tractatu de anatomia dictum est . Mamillae autem in mulieribus sunt duae per se distinctae, eo quod latera sunt ad quae radicantur mamillae et continuantur. Non autem erat possibile ut animalia quadrupedia haberent mamillas in pectore praeter simiam, quae similitudo est hominis : quia si haberent eas in pectore, gravarent et impedirent ambulationem et motum, sicut diximus in praehabitis.
Amplius autem animalia paucorum filiorum, quae habent soleas corneas pedum non divisas, aut etiam quae habent ungulam divisam in duo, habent mamillas in inguine sive coxis, et ut frequenter habent duas mamillas conjunctas in unum, et duos conos mamillarum : quaedam tamen quatuor ubera conjuncta videntur habere, et quatuor papulas mamillarum, sicut vacca domestica, et quaedam aliae vaccae. Animal autem multorum partuum, quod in multa dividit pedem, habet multas mamillas, sicut canis et porcus : qui licet ungulam in duo dividat, tamen est multorum partuum. Quaedam etiam in multa dividentia pedem quando sunt paucorum partuum, habent duas ungulas tantum, sicut leaena quae duas tantum habet mamillas in medio ventris. Licet autem leaena sit paucorum filiorum, non tamen ideo est paucarum mamillarum, sed potius ideo, quia est pauci lactis propter calorem et siccitatem complexionis. Cibus enim suus virtute caloris transit in corpus. Calidum enim est et siccum animal et raro comedit : et tunc quando comedit, comedit carnem quae cito ad corpus convertitur propter symbolum quod habet ad illud. Elephas vero foemina duas habet tantum mamillas in sub ascellaribus. Causa autem paucitatis mamillarum est, quia non parit nisi unum foetum : duae tamen sunt, quia duo sunt latera ad quae fluit lac. Sub ascellaribus autem sunt propter distantiam crurium anteriorum, quae causatur ex magnitudine corporis. Causa autem, quod non sunt prope coxas est, quod est animal fissi pedis, licet fissurae sint conjunctae propter pedis confortationem, et praecipue ideo, quia convenit ei lac multum spissum, quod multum habet de nutrimento terrestri : et oportet ut tale lac multo calore digerente inspissetur : unde oportet vas suum esse prope calorem cordis. Quaedam autem animalia habent multas mamillas et multum lac, sicut porca : et haec habet proprium, quod primam mamillam dat primo partui, et secundo secundam, et sic de aliis. Primam autem voco, quae propinquior est sub ascellari dextro : eo quod in illa lac est melius coctum. Propter hoc enim elephas foemina habet duas mamillas tantum, et in loco quem diximus.
Amplius autem mamillae animalis multorum partuum, sunt in ventre : quoniam animal quod habet multos partus, indiguit multis mamillis. Et quia in latitudine non possunt disponi plures duabus, eo quod non sunt nisi duo latera, dextrum, et sinistrum : oportuit situm mamillarum esse in longitudinem secundum duas acies in duobus lateribus ventris in spatio quod est inter pedes sive coxas posteriores et anteriores. Animal vero carens multis fissuris in pedibus et manibus, et pariens simul paucos partus, habet distinctas mamillas sub coxis posterioribus, sicut camela, et asina, et equa : haec enim animalia raro pariunt nisi unum. Et similis est dispositio animalis non habentis sotularem, sed divisam in duo ungulam, sicut apparet in cerva et vacca et capra et similibus. Et causa illius est, quia maxima pars cre-
menti fertur in partes corporis anteriores : et ideo illae indigent cibo plurimo. Pars autem inferior corporis contrariae est dispositionis : et ideo natura posuit ibi mamillas, quia ubi minus convertitur de cibo ad corpus, plus convertitur in lac : ad illam enim partem inferiorem videlicet naturaliter est cibi motus, eo quod est gravis : et ibi est conversio ejus in lac facilior, et multiplicior receptio ejus in mamillis.
Amplius autem mares et foeminae in genere hominum habent aliquo modo mamillas. Mares autem in multis aliis animalibus non habent aliquod signum mamillarum : equi tamen quando in colore et aliis dispositionibus assimilantur matribus, aliquando habent : et quando assimilantur patribus, numquam habent signa mamillarum.
Sic ergo de dispositionibus mamillarum determinatum est.