De membris quadrupedum ovantium manifestis, et de causis eorum physicis.
Sic igitur determinato de membris animalium habentium sanguinem, et animalium quorumdam ovantium : dicemus iterum, quod quaedam animalia habent quatuor pedes, et quaedam carent pedibus omnino sicut serpentes. Jam autem tetigimus causam quare serpentes carent pedidus in praehabitis, ubi locuti sumus de motu serpentium. Dicemus autem etiam adhuc in sequentibus, ubi de natura reptilium prosequemur in speciali.
Animalia autem quaedam habent formam sicut est forma quadrupedis ovantis : et hoc animal etiam habet caput, et membra quaedam in eo propter eamdem causam sunt, quae dicta est in aliis. Animalia vero habentia sanguinem, linguam habent in ore praeter tencheam. Opinio enim est, quod hoc animal non habet linguam, sed aliquid loco linguae. Aquosa enim multa carent lingua, sicut in antehabitis dictum est. In piscibus enim non apparet lingua, nisi diligenti inspectione : valde enim sunt gulosi, et lingua eorum non est soluta, neque prominens :
non enim indigent lingua, nisi parum ad gustandum, et non ad masticandum. Hoc ergo membrum quod in eis est loco linguae, sentit humiditates sive sapores : et sapor quidem cibi erit in piscibus in descensu cibi ad interius : pisces enim et sibi similia animalia, in transgluttione sentiunt res calidas pingues et paucos alios sapores.
Animalia autem quae generant animalia, habent istum sensum, et sentiunt fere omnes sapores cibi in transgluttiendo. In ipsa enim oesophagi apertione cibi sapores percipiunt : et propter hujusmodi debilem sensum cibi gulosi sunt valde pisces, et multi sunt appetitus ad cibum, ita quod etiam quidam non possunt vel vix possunt abstinere a cibo ex quo senserint saporem ipsius. Pisces igitur et his similia sentiunt modo quo diximus.
Ex animalibus autem quadrupedibus ovantibus est lacerta, cujus lingua ante fissa est in duos ramos sicut lingua serpentis : et extrema illorum ramorum sunt gracilia sicut pili. Cochi autem etiam habent linguam fissam in duos ramos : propter quod etiam omnes isti modi animalium facti sunt acutorum dentium, quae sunt quadrupedia ovantia : dentes enim horum animalium sunt sicut dentes piscium : sed omnia instrumenta sensuum inveniuntur in istis modis animalium sicut in aliis animalibus, et habent nasum qui est organum olfactus, et oculos qui sunt organa visus, et auriculas quae sunt organa auditus : sed non habent auriculas prominentes, sicut neque in avibus prominent, ita quod sunt in eis tantum viae auditus : et causam illius in antehabitis ut in avibus quidem diximus esse duritiem cutis : et similiter est in istis. Aves enim habent plumas et alas pennosas quibus induratur cutis. Haec enim animalia habent cortices aut squamas quae dura sunt naturaliter, sicut patet in tortuca et serpentibus magnis et tenchea et aliis crocodilis fluvialibus : et squamae etiam ossibus duriores et fortiores : sunt enim de natura ossium : et propter hoc superius diximus, quod omnes isti modi carent palpebra superiore, sicut et aves non claudunt oculos per palpebram superiorem, sed per inferiorem : sed animal de quo diximus, nequaquam claudit oculos, eo quod cutis ejus durior est cute avium, et fricatio ejus super oculos laederet substantiam oculi. Aves autem claudunt oculos membrana, sicut diximus superius : eo quod indigent acuto visu, quia aliter non longe possent contemplari escam : et tunc malum esset regimen vitae suae. Modus enim animalium dictorum duros habet oculos obtusi visus : eo quod non indigent visu acuto, quoniam mansio ejus est in lapidibus et foraminibus et fissuris terrae et aedificiorum.
Amplius autem caput istius animalis est divisum in duo, scilicet in partem superiorem capitis quae tota sibi cohaeret, et est os unicum solidum, et in mandibulam inferiorem quae alligata est ossi capitis.
Homo vero et omne animal quadrupes movet mandibulam unam quae est inferior motu triplici, scilicet ab inferiori superius, et a superiori inferius, et in latus a dextro ad sinistrum, et e converso : iste enim est actus et operatio mandibulas, quia motus ab inferiori superius est ad cibum dividendum, motus autem in latus est ad conterendum et molendum eumdem. Pisces autem et aves movent mandibulam inferiorem superius et inferius tantum : motus enim in latus, sicut diximus, convenit masticationi et contritioni sive mollificationi cibi in expressione humoris proprii et permixtione humoris salivalis. Hoc autem non convenit piscibus propter causam quam superius saepe diximus : propter quod natura privavit eos isto motu et molaribus pertinentibus ad hunc motum ut in pluribus, eo quod natura nihil facit otiose. Et universaliter omne animal notum nobis, movet mandibulam inferiorem praeter tencheam quae movet superiorem. Causa autem illius est, quia cum pedes
ejus sint valde parvi proportione corporis sui, non sunt convenientes ad accipiendum et tenendum cibum : propter ergo restaurant hujus defectus aptavit ei ad motum natura mandibulam superiorem, ut uno eodemque instrumento accipiat et teneat et dividat cibum. Manifestum enim est, quod percussio quae fit a superiori, fortior est multo, quam illa quae fit ab inferiori: et ideo ut esset unum idemque instrumentum conveniens ad accipiendum et tenendum et incidendum, cum neque manus neque pedes haberet, quibus acciperet et teneret, confortavit ei natura os in tria opera. Non autem poterant fieri motu mandibulas inferioris : et ideo fecit moveri superiorem in haec opera. Haec enim etiam est causa quare cancer movet illam partem forficis quam habet loco manus, quae claudit forfices ex parte interiori in domestico forficis, ut sic accipere et tenere possit. Forfices igitur in cancris sunt organa convenientia ad accipiendum et mordendum. Morsus autem prima et principalis est abscissio cibi et divisio. Facultas igitur completa ad accipiendum est in cancris et in omnibus sibi similibus animalibus quae mollis testae in genere dicuntur, per duos culmos forficum suarum : et similis facultas est in omnibus animalibus, quorum tamen non generaliter mansio est in aqua: et haec omnia facultatem accipiendi habent per manus aut pedes, et dividendi cibum per orificia sua. Oportuit autem orificium tencheae esse conveniens tribus simul operationibus : et ideo conveniens fuit ut superiorem moveret mandibulam.
Amplius autem omnes isti modi animalium habent collum propter pulmonis indigentiam, et per cannam quae est trachea arteria accipiunt spiritum. Voco autem collum membrum quod est inter caput et spatulas. Serpens tamen secundum opinionem multorum collum non habet, sed aliud quoddam membrum loco colli, quod est distinctum in extremitatibus capitis et scapularum, quae jam notae sunt per antedicta. Serpentes autem secundum genera sua hoc videntur habere proprium, quod caput movendo circumducere possunt ad latus et ad posterius corporum suorum quiescente alio corpore. Similis autem causa hujus est, quae est causa annulosi corporis, quod videlicet armillae spondilium sicut et annuli annulosorum factae sunt ex cartilagine ad hoc ut bonae sint flexionis: et haec causa necessaria est ad hoc accidens. Ipsum autem accidens utile est serpentium saluti, scilicet quod ad posterius respicere possit ad totam longitudinem corporis sui, quae multis occasionibus exponitur tracta per terram : eo quod serpentium nulla species inventa est habere pedes, neque manus, neque aliud organum ad accipiendum cibum et tenendum ipsum, et ad custodiam corporis posterius a nocumentis : neque sufficienter juvaretur elevatione capitis, nisi posset aspicere posterius, quia corpus suum totum est posterius cui est prospiciendum.
Amplius autem in hujusmodi animalibus, qualia sunt de quibus hic loquimur, sunt membra quidem pectori convenientia : tamen mamillas non habent, neque in pectore, neque in aliqua residua parte corporis, sicut neque haec membra inveniuntur in avibus, neque in speciebus piscium aliquibus, eo quod illa species animalium ovantium habeat lac, eo quod ova faciunt, et humiditas mollis quae pertinet ad nutrimentum partus, profunditur in ovis. Animal vero generans animal, habet lac, et ideo caret ovis: et de causa horum subtiliter dicemus in sequentibus, ubi agemus de animalium generatione.
Amplius autem omnes species et modi praedictorum animalium caudam habent, sed differunt in ea secundum majores et minores habere caudas : sed caudae causam jam generaliter determinavimus in praehabitis.
Amplius autem est quoddam speciale animal quod hamaleon dicitur, quod Latine sonat leo terrae, ut dicit Avicenna, in figura lacertae, in terra quasi semper ja-Gens, frigidum valde, et timidum, et pigrum, et parvum, et macrum magis omnibus quadrupedibus ovantibus, eo quod est valde pauci sanguinis, neque est valde carnosum : et quando est in timore, ita retrahitur spiritus ad interius, quod mutatur color ejus in multos colores, et efficitur immobile i timor enim ejus augetur ex modica causa in ipso propter paucitatem sanguinis et caloris ipsius.
Sic igitur de dispositione habentium sanguinem, et quadrupedibus ovantibus, et de non habentibus pedes, et de membris eorum interioribus et exterioribus determinatum sit : sufficit enim quod dictum est de causis istorum quoad praesentem speculationem.