De membris avium manifestis, et de causis physicis eorum.
Aves autem magnam habent diversitatem in membris suis. Quod euita statim apparet, est quod quaedam habent valde longa crura, et quaedam habent in digitis pedum ungulam latam, et quaedam strictam, et similes his diversitates in membris aliis. Non solum autem diffe- rentia invenitur inter aves valde dissimiles, sed etiam in his quae similitudinem videntur habere, differentiae inveniuntur in membris earum inesse, licet minor sit diversitas.
Inter aves autem et caetera animalia differentia est secundum membrorum figuras et formas. Quod autem omnibus avibus conveniens est et proprium, est eos habere plumas et pennas : quaedam enim, Sicut diximus saepius, animalium habent squamas : quaedam autem cortices : et sic aves habent alas et plumas.
Adhuc autem alae quarumdam avium sunt diversarum pennarum ab invicem, ita quod adspectus earum non videtur esse adspectus alarum continuarum, sicut est videre in extremitatibus alarum magnae aquilae. Quaedam autem habent alas quae sunt compositae ex pennis sicut paries ex cannalibus, ita quod canna sit juxta cannam, et tertia canna tegens quaslibet duas : et quaedam non habent alas hujusmodi.
Amplius autem proprium membrum habent aves in capite, quod non invenitur nisi in paucis aliorum animalium : et hoc est rostrum quod omnes aves habent) et pauci pisces. Sicut autem elephas habet nasum loco manus, et annulosa quaedam habent linguam loco manus : ita aves loco mandibularum et dentium et manuum habent rostrum, quod ex ossa est creatum : habent etiam collum extensum propter causam quam diximus, quae communis est et aliis animalibus : una enim communis causa est propter quam collum datur animalibus.
Collum autem quaedam aves habent longum, et quaedam curtum : sed in majori parte dimensio colli sequitur dimensionem crudum, ita quod avis longi cruris, est longi colli : et si curtum crus habuit, habebit curtum collum, praeterquam in avibus aquaticis, quae membranas habent inter digitos pedum ; quaedam enim illarum habent collum curtum et crura longa, sed iIIae habent rostrum longum valde, sicut aves quae peditantes in aquis
quaerunt victum : et ideo si hoc esset in avibus manentibus in terra, non esset possibile : in avibus autem habentibus corium inter digitos est possibile, quoniam mansio illarum est in aqua, et ideo non habent longum collum. Scias tamen, quod rarissime contingit quod aves longorum crurium habent corium inter digitos, et habent curtum collum : sed aves aliquae habentes corium inter digitos, habent valde longum collum et crura, sicut cygnus, et avis maxima alba quae saccum rubeum habet ante collum, de qua diximus in antehabitis : sed quando contingit aves longorum crurium esse brevis colli, oportet quod recompenset longitudo rostri brevitatem colli : paucae tamen de avibus nobis notis sunt talis dispositionis.
Ampliusautem aves uncorum unguium, quae dicuntur rapaces, eo quod non sunt longorum crurium, non possunt esse longi colli : et aves quaedam aquaticae habentes inter digitos corium, habent longum collum, ut cygnus, quia hoc convenit suae operationi: talis enim sui colli dispositio convenientior est ad cibi acceptionem ex fundo aquae. Crura autem istarum avium curta, convenientia sunt ad natandum.
Amplius autem rostra avium dividuntur secundum modos et regimen suae vitae. Quaedam enim aves habent rostrum, rectum, et quaedam incurvatum. Rostrum autem rectum erit in avibus indigentibus ad capiendum cibum tantum. Incurvatum autem rostrum erit in avibus comedentibus carnes ad lacerandum carnem crudam, quae est tenax et viscosa : oportuit enim talem sui rostri esse facturam, eo quod acquirit cibum ex venatione animalium. Aves autem non rapaces pacificae quae vivunt ex herbis et seminibus in luto, tantum rostrum latum debent habere : hoc enim est conveniens ad cavandum et scindendum herbas : propter quod etiam extremitas rostri talis est denticulata sicut sit secta sicut falx in denticulos parvos, sicut in rostro anseris. Et quaedam quidem aves istius generis longum habent rostrum propter colli longitudinem, eo quod suum cibum quaerunt ex profundo aquae. Quaedam autem habentium inter digitos corium simplici simpliciter, habent etiam membrum aliquando, per quod deprehendunt ea quae sunt in aqua : et collum illius est sicut arundo piscatorum, et ideo est longum. Rostrum autem ejus est sicut hamus accipiens cibum: et talis est avis quae meba Germanice vocatur.
Amplius autem in avibus est anterius corporis, et id quod dicitur posterius, et membrum quod pectus vocatur. Hoc autem pectus in omnibus quadrupedibus est continue inter crura anteriora pendens super asseyd anteriorum crurium. Aves autem inter collum et pectus habent proprium, alas videlicet, et sunt inter spatulas juxta superiorem finem dorsi
Amplius autem aves habent duos pedes sicut homo : et hoc quidem est necessarium, quoniam sunt de numero animalium sanguinem habentium, et insuper habent alas. Animal vero quadrupes ovans, non habet ad motum nisi quatuor organa : habet enim membra similia membris animalium ambulantium. Aves autem habent loco pedum anteriorum et loco asseyd communiter alas : et in eis est fere totus vigor earum ad motum volatus : et ideo etiam non debent habere nisi duos pedes tantum. Sic enim quatuor organa habebunt ad motum processivum sicut fere omnia animalia ambulantia sanguinem habentia, duas videlicet alas, et duos pedes.
Amplius autem omnes aves habent pectus rotundum et quasi acutum carnosum : quoniam quanto fuerit magis acutum, eo erit avis melioris volatus : si enim esset pectus latum, moveret multum aeris, et esset gravis motus per aerem. Carnosum autem est, eo quod acutum esset debile, nisi cooperiretur multa carne.
Amplius autem sub pectore avium est venter perveniens ad locum exitus super- fluitatis, sicut in quadrupedibus, et in homine : et haec sunt membra avium quae sunt inter alas et crura.
Amplius autem omne animal generans animal, et id quod primo ovat et postea parit animal, habet partum habentem umbilicum tempore partus : et quando creverit, latet umbilicus, ita quod tandem non apparet omnino : continuatur enim intestino per aliquam partem alicujus venae de qua in anatomia dictum est : et oportet quod simile aliquid sit in avibus, non extra quidem, sed intra, per quod trahant nutrimentum ab humore vitelli.
Amplius autem quaedam aves sunt boni volatus, habentes bonas et magnas et fortes alas : quaedam autem non boni volatus. Boni volatus sunt maxime aves rapaces curvorum unguium, et praecipue falcones. Boni etiam volatus sunt illae aves, quibus natura bonitatem volatus dedit propter salutem, eo quod de regione in regionem transferuntur. Quae autem sunt mali volatus, sunt quae propter pondus corporis non vene volant, et sunt illae quarum mansio est super terram, et cibus earum est in ea: grana enim comedunt. Et quaedam etiam mali volatus sunt, quae manent in aquis, quae sunt ponderosae et frigidae.
Amplius autem corpora avium rapacium parva sunt et subtilia, praeter alas quas magnas habent, eo quod cibus transit in alas : vigor enim earum ex maxima parte est in alis. Avium autem quaedam mali volatus existentium corpora sunt e converso disposita: sunt enim magna et ponderosa : et alae sunt parvae proportione suorum corporum. Quaedam tamen istarum aliam habent defensionem loco alarum : ungues enim aliquando longos habent in cruribus, sicut gallus.
Nulla autem omnino avis est, quae simul habeat ungues in cruribus et pedibus, eo quod natura nihil facit superflue. De unguibus autem qui sunt in cruribus, non
in cruribus, magis conveniunt his avibus, quae fixae et manentes vadunt super terram : his enim natura hos ungues dedit in arma : et hae sunt aves ponderosi corporis, quae non habent ungues curvos: non enim prodessent ambulationi, sed nocerent, eo quod per ipsos involverentur in vepribus et aliis super quae ambulant. Haec enim est causa, quod rarissime ambulat avis curvorum unguium, neque insidet ramusculis arborum, eo quod dispositio naturalis suorum unguium impeditiva est harum duorum, hoc est, ambulationis, et hujusmodi sessionis.
Avibus autem ponderosi corporis accidit ponderositas ex terrestreitate : et cum illa terrestreitas declinat ad crura, efficiuntur ex ea ungues longi, qui sunt in cruribus : et illa est causa magnitudinis et fortitudinis unguium : et si non esset ista pars terrestris et superfluitas in avibus, essent valde debilis naturae. Ex hujusmodi etiam terrestreitate cum aquosa permixta generatur membrana quae est inter digitos quarumdam avium natantium, ita quod digitos habent latos et continuos. Haec igitur membra habent aves propter causas praeinductas. Pluma autem istarum avium quae cooperit sua membra, et pervenit usque ad poplitem pedum, conveniens est ad natandum : quia levitate et areitate supra fertur avis natans per pennas. Corium autem pedum est sicut sunt pinnae sive alae piscium, quas habent prope caput: propter quod etiam pennae non sunt inter pedes avium, quia pedes levitate pennarum supra ferrentur.
Amplius autem quaedam aves sunt longorum crurium : et causa illius est debilitas suae vitae : omnia enim instrumenta quae natura dat, dat secundum convenientiam quam habent ad operationem : non enim praeparat operationem secundum instrumentum, sed potius e converso organum dat secundum operationem congruentem. Et quia hujusmodi gitos hujusmodi avium : et aliquando sunt mali volatus, eo quod ponderosae sunt manentes in terra humida juxta cibum suum. Cibus autem terrestris qui deberet transire in caudas carum et in pectora, transit in crura longa : propter quod etiam longa crura acquirunt : et ideo etiam in volando utuntur pedibus loco caudae, et extendunt pedes posterius pro gubernaculo volatus: hoc enim modo convenit sibi factura crurium longorum.
Amplius autem quaedam habent pedes parvos et crura curia, et illae cum volant, constringunt ea ad ventrem, ne prohibeant eas a volatu.
Amplius autem pedes avium rapacium quae habent curvos ungues, sunt convenientes secundum aptitudinem apprehensioni et tensioni venationis.
Amplius autem aves omnes longorum pedum, quae collum habent grossum et spissum, et volant extenso collo: et si habent longum collum debile, declinant et contrahunt ipsum in volando, sicut ardea.
Amplius autem omnes aves habent anchas, quamvis multi opinentur aves anchas non habere. Anchae autem usque ad medium ventris extenduntur. Quaecumque enim animalia bipedia sunt, duas anchas habent necessario. Aves igitur anchis non carent sicut animal quadrupes. Duae autem anchae avium sunt versus partem ani, et coxae superius applicatae sunt anchis, ut totum simul levare possint corpus. Haec enim est causa, quod et homo bipes existens corpus levare poterit. Animal vero quadrupes declinat ad terram propter sui capitis ponderositatem. Nec aves autem quolibet elevantur tempore : sed hoc est propter sui indigentiam ad cibi inquisitionem.
Amplius autem aves non habent nisi duos pedes tantum, eo quod loco aliorum pedum a natura alas acceperunt : propter quod etiam natura anchas fecit avibus valde longas quasi in medio corporis ad sustinendum corpus, ut sit pon-
dus aequale posterius et anterius, et ut possint volare et ambulare, et sint ipsa crura bonae fixionis in portando corpus totum, et quasi per medium est divisum in anchis. Sic igitur diota est causa propterquam aves habent tantum duo crura.
Amplius autem in cruribus avium non est caro aliqua : et eadem est causa propter quam etiam quadrupedia carnes non habent in pedibus : et haec superius est determinata.
Amplius autem in quolibet pede avium praeter struthionem sunt quatuor digiti : sed de struthione quae est in provincia quae Nubia vocatur, posterius dicemus, Est enim opinio aliquorum non omnino hoc animal esse de genere avium propter diversitatem suae facturae, sicut et olim in praehabitis hujus scientiae diximus : habet enim tres tantum digitos in utroque pedum suorum propter suas alas, et propter maximum suum pondus : et habet plus de Carnibus in tibiis, quam competat avium naturae. Id tamen in quo cum avibus magis communicat, sunt accidentia quae accidunt avibus longi cruris, et praecipue convenit cum avibus quae gocont Graece vocantur : hoc enim genus avis etiam non est multorum digitorum,
Haec igitur est dispositio digitorum avium.
Animal autem quod Graece (focum dicitur, non habet in anteriori nisi duos pedes tantum : et causa illius est, quod corpus suum non declinat ad anterius sicut ad posterius,
Amplius autem omnes aves habent duos testiculos, et sunt Intra corpus: propter quod etiam omnes velocis sunt coitus: et causam hujus inferius determinabimus, ubi de Animalium loquemur generatione.
Haec igitur de avium membris manifestis dicta sunt.