De modo adunationis spermatis maris et foeminae, et generatione conceptus.
Modi vero illius de quo supra dictum est animalis, cujus videlicet mas genitale membrum non infigit in foeminam, sed e contra foemina in marem, sunt etiam in aliquo similitudinem habentes operationi artificis et materiae: habent enim motum mixtum cum materia sicut est in arte expedita : signum enim debilitatis spermatis illorum animalium est quod natura et virtus formans non potest perficere rem completam, sed facit gusanem ex ovo, sicut in antehabitis dictum est. Difficile enim fiunt hujusmodi motus, quando natura oppressa quasi in contrarium litigat: et natura tamen aliquid consequitur in lite : et hoc videtur simule operationibus magicis et fascinationibus, in quibus una natura agit ad alterius impedimentum : et non habet similitudinem haec operatio ad hoc quod natura agit instrumento expedito: sed potius in talibus operatur quasi partialibus et divisis per multa media operationibus, ut primo ovum, et postea ver- men, et deinde animal, sicut superius diximus.
Sed in omnibus animalibus erecto corpore a terra ambulatibus, mas a foemina distinctus invenitur, sed in forma speciei conveniunt et in natura generis et speciei: tam marem enim quam foeminam dicimus esse hominem vel equum, eo quod una natura communis est tam maris quam foeminae. Sed sexus qui distinctus est in dictis animalibus, omnino commixtus est in arboribus. In his enim et generaliter in plantis virtutes sexuum commixtae sunt, nec distinguitur in eis mas a foemina per actum generationis: propter quod etiam per se solae fructificant: nec una sperma projicit in aliam, sed concipit semen in seipsa et projicit in terram quasi in omnium plantarum matrem, sicut bene dicit Pythagoras: propter quod etiam laudatur dictum Empedoclis dicentis " arbores longas et quantitatis perfectae existentes, ova per se sola facere, " ova fructus arborum appellans : arbor enim sic fructificans est sicut animal generans. Fructus autem ejus sunt ex duabus virtutibus, quarum una est sicut formans, et altera dans materiam fructui et cibum. Et sic patet, quod in quadam parte spermatis est operativa virias plantae, et residuum deputatur in materiam et cibum.
Hoc autem magis accidit generationibus animalium, in quibus per sexum distinguntur mares a feminis, non per vasa testiculorum, sed alia debiliori differentia : haec enim quando indigent generatione, applicantur sibi invicem, et non separantur, ut in unum concludant virtutes utriusque sexus, sicut unitae sunt hae virtutes in plantis.
Adhuc autem ut hoc fiat, natura invitat ponens in coitu delectationem, ut saepius appetatur propter speciei salutem, ut sic ex mare et foemina virtutibus commixtis unum animal similis speciei progeneretur.
Propter eamdem autem causam modi
quidam animalium ligantur ad invicem longo tempore quousque ex spermate maris compleatur conceptum: eo quod hoc sperma sustentat et terminat conceptum totum: et hoc modo coeunt animalia annulosi corporis : quorum quaedam membra coitus ponunt in feminis suis, quaedam autem e convcrso accipiunt membra foeminarum in corpora sua, et diu valde coeunt propter frigus complexionis et humoris viscositatem : haec enim est causa, quod sperma conceptum non mutatur nisi per multos dies : postquam autem exierit sperma, separantur ab invicem mas et foemina. Animal autem hujusmodi assimilatur arbori vel plantae distinctae per virtutes sexuum. In planta enim seminativae virtutes esse cognoscuntur, sicut et in natura animalis, sicut saepius diximus. Rationabiliter igitur creat et format natura unumquodque animalium istorum: nec est omnino alia substantialis operatio ipsorum, nisi generatio spermatis per modum quem diximus: et haec emissio completur per coitum maris et foeminae adunatos, qui sibi commiscentur, et conjunguntur virtutes eorum ad invicem in conceptu. Propter quam autem causam maris et foeminae sexus non sunt distincti ab invicem, in scientia de Plantis consideratum est a nobis. Sed hic scire sufficit, quod operatio ad speciem et formam animalium non est nisi generatio tantum : et hanc quidem operationem omnia communiter habent animalia.
In cognitione autem et judicio communicant secundum magis et minus: omnia enim habent quidem sensum, sed habent secundum magis et minus. Sensus autem est cognitio quaedam sensibilium. Habent etiam magnam ab invicem differentiam secundum industriam operationum suarum. Multa enim valde excellunt industria : multa autem sunt quasi nihil industriae habentia in operationibus, ita quod neque etiam memoria vigere videtur in eis, sed videntur solum tactum participare et gustum secundum quod est quidam tactus. Sic igitur in partibus et viribus animae inter animalia est differentia mirabilis. Omne enim animal in eo quod animal est, desiderat habere per naturam sensus participationem et cognitionem sensibilium quantum potest : et ad hoc desiderat, quia illud est nobilius vitae animalis, et appetit unumquodque non esse positum in gradibus non entium, sicut mortuum quod nullam habeat de sensibilibus perceptionem.
Amplius adhuc differunt animalia in perceptione sensus, eo quod quaedam animalia habent sensus fortes, et quaedam debiles : sicut in visu differunt oculi duri et oculi molles. Omnia tamen conveniunt in hoc quod habent sensum : et omnia communiter habent operationem ad speciei suae conservationem. Quando igitur indigent operatione vitae ad permanentiam naturae, tunc coeunt, et commiscentur virtutes sexuum in uno conceptu, sicut adunatas has vires habet arbor, sicut diximus. Animalia vero durae testae sunt media quasi inter animalia et arbores in modo generationis : eo quod communicant cum utrisque generibus. In hoc quod carent differentia sexus maris et foeminae, conveniunt cum arboribus, et sic non generant animal sibi simile. In hoc autem quod conveniunt cum animalibus, non fructificant sicut plantae, sed generant ex materia humida pingui, sicut in ante habitis diximus, et adhuc in sequentibus istius scientiae ad ad hos modos animalium revertemur.
Sic igitur dictum sit a nobis, quod mas et foemina sunt principium generationis.