Et est DIGRESSIOdeclarans differentiam duorum spermatum maris et foeminae et sanguinis menstrui.
Certum est igitur, quod sperma est ultimae digestionis superfluitas, quae format conceptum, et albescit propter digestionis fortitudinem, quae spiritum inducit et generat in ipso, et vasorum spermatis similitudinem. Et quod ex sanguine sit, ostendit quod quando fit cum nimio conamine coitus, exit sanguinolentum : et idem per similem modum in foemina etiam sanguis menstruus est superfluitas ultimae digestionis, licet non ita digestus sit fortiter propter colorem album : et ideo non venit ad similitudinem digestionis spermatis.
Est etiam alius humor, qui a quibusdam sperma vocatur mulieris, qui secundum Galenum attrahitur de testiculis mulieris, et emittitur in coitu intra matricem per cornua matricis, ut videtur Galeno : aut forte ante orificium interius matricis in collo vulvae in locum in quem etiam sperma projicitur, sicut dicit Aristoteles, et nos superius utramque istarum opinionum exsecuti sumus. Hic igitur humor secundum Aristotelem non in omnibus est mulieribus, nec in omnibus feminis animalium aliorum : et in quibus est, tamen non est necessarius ad conceptum : sed quando advenit, tunc constat quod melior est materia quae est in conceptu : eo quod melius est digestus quam sanguis menstruus, et pulchrior et nobilior formatur inde conceptus.
Galenus tamen opinatur hunc humorem in muliere semper adesse in conceptu, et dat huic virtutem informativam, sicut in ante habitis hujus libri determinatum est: et dicit sine hoc conceptum esse non posse, et oportere etiam simul hunc in eodem tempore emitti, quando sperma viri emittitur ad hoc quod fiat impraegnatio. Et hanc viam tota fere: sequitur multitudo medicorum. Sed valde mirabile est si hic humor non invenitur in aliis feminis animalium, et est necessarius in conceptu mulieris : quia quorum unum est genus, continue videtur esse unus modus in genere materialium principiorum, nisi forte diceretur quod hic humor in omnibus est feminis animalium, licet in quibusdam non manifestetur : et hoc mihi probabilius videtur.
Humor tamen iste spermatis perfectam non habet rationem, sicut superius probavimus : et hoc ideo quia ad spermatis digestionem nec pervenit nec pervenire potest, eo quod mulier in virtutibus naturalibus universaliter debilior est viro, et feminae maribus : propter quod etiam frigiditate constringente venae in eis sunt strictiores et caro magis humida, et corpora earum sunt frequenter magis parva. Hac etiam de causa contingit in eis superfluitas multa indigesta.
Sicut autem prius diximus, tempus motus superfluitatis feminarum aequale est tempori motus spermatis in viris. Aliquando tamen aliquantulum magis festinat : eo quod virtus feminea est debilis ad digerendum totum cibum, et convertere ad incrementum in illo tem-
pore, in quo in maribus etiam totus cibus ad incrementum convertitur ex forti virtute masculorum. Amplius hinc contingit, quod multiplicatio superfluitatis in eis adunata est causa aegritudinum in eis quando retinetur in corpore.
Adhuc autem diminutio menstruorum in foeminis, aliquando causatur ab exitu multi sanguinis per aliud membrum. Si autem diceremus in muliere esse sperma tale sicut est in viro et adunatum ad locum genitalium, contingeret quod mulier esset per se generans, et videretur ad principium conceptionis non indigere menstruo, eo quod digestio menstrui et digestio spermatis habent contrarietatem quamdam. Digestio enim spermatis est completa, et digestio menstrui est incompleta et imperfecta. Propter quod etiam mares quorum complexio assimilatur complexioni foeminarum, pingues efficiuntur, nec eorum sperma est generativum nisi valde raro.
Patet igitur ex praedictis, quod sperma non descendit a muliere secundum illam rationem spermatis quae descendit a viro. Non tamen puto quod nullo modo descendat : sed in veritate probabile est, quod humor albus descendat, qui aliquando descendit ante coitum, et custoditur a matrice donec superveniat ei sperma, et tunc recipit impraegnationem, sicut impraegnatur materia a forma : et ideo quaedam mulieres dicunt se impraegnatas a coitu, in quo non habuerunt delectationem per emissionem spermatis : et hoc est sicut ovum venti primo concipit gallina, quod postea per coitum galli completur spermate superveniente : nec oportet, si delectatur mulier in coitu, quod delectatio semper sit a descensu spermatis : quoniam aliquando titillans spiritus facit illam delectationem : et tunc sperma mulieris etiam quando emittitur in coitu, est humor quidam qui descendit a glandulis quas nominavimus, et est quidem completior ad generationem quam sanguis menstruus, sed non est nisi materia : quia sanguis menstruus necessariam habet ulteriorem digestionem, antequam cibet creaturam. Sed ille de quo diximus mulieris humor, statim convertitur in substantiam materialem conceptus : et ideo sperma mulieris est sicut sperma pueri qui emittit sperma antequam digeratur : et sicut sperma arboris quae ad digestionem sui seminis exigit ut alio movente compleatur per ampliorem digestionem ad hoc quod fructum facere possit : et secundum hoc generatio est a spermate mulieris, et a spermate viri : sed sperma viri non est materia, sed totum est etiam mixtum operationi, et est subjectum virtutis operativae et spirituum qui sunt instrumenta operationis : et est sperma mulieris sicut materia munda. Mundam autem voco materiam, quae statim sine alteratione suscipit formam. Sine alteratione autem dico quae sit majoris digestionis : sed sanguis menstruus est sicut materia non plene similis, et est sicut dicitur panis cibus, et sanguis cibus : quoniam panis est cibus non similis, sanguis autem est cibus assimilatus : et haec est causa, quod etiam ova venti quae sunt sicut sperma avium et piscium, complentur quando tanguntur a spermate maris.
Cum igitur secundum Aristotelis sententiam superius diximus, quod generatio fit a spermate et cibatio a sanguine menstruo, oportet accipere quod generatio materialiter est ex eo quod vocatur sperma mulieris, et cibatio a menstruo, sicut jam diximus.
Haec igitur de spermatibus et comparatione ipsorum ad invicem et ad generationem, a nobis dicta sunt.
DE ANIMALIBUS