Et est DIGRESSIO declarans solutionem inductarum quaestionum secundum Avicainam, Theodorum et Theophrastum Peripateticos.
Avicenna autem tolerabilius dicit de solutione quaestionum inductarum : asserit enim virtutes generativas dari maris spermati ex duobus universaliter, videlicet et a membris per hoc quod sperma est id quod ad generationem segregatur ab ultima digestione: ultimo enim digestum secundum propinquam virtutem est omnibus membris simile, et sic potentia propinquissima actum habet omnium membrorum, actu autem nullum. Talis autem propinquissima potentia non est sine aliqua virtute membrorum : quoniam, sicut in libro de Nutrimento determinatum est, cibus assimilatus motum ad membra habet ab eo quod generat in eo formam membrorum, et forma illa jam exercet in ipsa virtutes quando movetur ad locum membri. Adhuc igitur habet virtutem formativam in cujuslibet membri inchoatione, licet non sit completa adhuc in substantia ejus secundum actum.
Secundum autem est vasa seminaria, in quibus sunt virtutes formativae illas virtutes quae inchoatae sunt in quarta digestione complentes, ut agant et forment membra. Complent autem sic sperma magis digerendo ipsum et inducendo in ipsum spiritum virtutem animae habentem, qui format et distinguit totum secundum partes in figuras membrorum. Istae ergo virtutes intrinsecae sunt semini secundum subjectum, et extrinsecae sunt eidem secundum originem: et in hoc convenit Avicenna cum Alexandro, qui etiam virtutes formantes dixit intrinsecas esse semini: eo quod sunt in ipso sicut in subjecto, licet origo earum sit in mare et foemina digerentibus.
Differt autem Avicenna ab Alexandro in hoc, quod Alexander ponit omnes has virtutes esse corporis secundum subjectum et originem. Avicenna autem non dicit hoc, sed potius quod secundum originem sunt incorporeae : quia oriuntur ab anima quae non est corporea virtus, sive corporea virtus sit simplex, sive sit mixta: et si mixta sit corporea virtus, tunc iterum animae natura nec est mixtura, neque aliquid mixturam consequens, sicut in primo de Anima determinatum est: sed virtutes calidi et humidi et aliae quae sunt in semine, sunt instrumenta illius virtutis quae in spiritum seminis influxa est ab anima: quam virtutem vocamus formativam : et ipsa dirigit illas qualitates instrumentales ad finem a se intentum, hoc est, ad membrorum formationem.
Virtus igitur animae quae est in semine, non est anima, sicut etiam in libro secunda de Anima probatum est: sed est aliquid animae, et subjectum ejus est spiritus, qui est in semine retentus intra ipsum per spissitudinem et viscositatem ipsius: propter quod semen aquosum tenue non generat, eo quod facile exspirat spiritum in quo est formativa virtus quae est intra ipsum. Hujus igitur virtutis est instrumentum calor digerens et convertens materiam spermalum et totius geni- tura : qui calor habet virtutem animae, sicut instrumentum habet virtutem sui motoris, et per hoc movet ad vitam, et habet in se virtutes caelestes et elementales propter materiam in qua est. Haec enim materia quae est subjectum caloris, est ex elementis, et sic habet virtutem elementalem, non simplicem, sed mixturae : et haec est multiplex, ut patuit in capitulo praeinducto.
. Habet etiam ex eadem materia virtutes caelestes praeter ea quae prius dicta sunt: et cum illae virtutes sint vivifici luminis, ex his habet fundare et substantificare id in quod agit. Ex virtutibus igitur elementi habet alterare et subtiliari et congregare homogenia, et segregare heterogenia. Ex virtutibus caelestibus habet fundare in esse permanenti et figura congrua et substantificare formata, sicut et ipsa caelestia in esse permanenti fundata sunt, et figuris imaginum et radiorum incidunt et illabuntur materiae generatorum et corruptorum, et sunt substantiae subsistentes in se. et formatae perpetuae: sed idem calor in quantum est animae cujus natura super orbis est naturam, eo quod orbis creatus est in umbra inferioris animae, sicut dicit Isaac, habet vitam inducere in formatum sperma: et sic efficitur animatum in genere plantae vel animalis id quod in spermatibus est conceptum.
Alexander autem quia non dicit animam esse nisi virtutem corpoream, dicit quod eaedem virtutes quae formant sperma in membra, et sunt in membris formatis, etiam movent ipsa, et sunt sicut animae in ipsis vel partes animae. Avicenna autem quia nullam harum virtutem dicit esse animam, sicut et rei veritas est, dicit transire et non manere virtutes formantes post completam formationem : sed potius tunc animam quae inducta est, movere membra secundum omnem motum ipsorum, naturalem videlicet, et vitalem, et animalem : et in hoc differt ab Alexandro.
Sic igitur patet, quod virtutes istae
sunt intrinsecae spermati, et quod operatio earum finitur ad animatum et vivum: et tunc dicit, quod transeunt et non remanent : sed anima quae jam est educta ad actum, illa postea principium est omnium motuum nutrimenti et augmenti et sensus et omnium universaliter motuum aliorum qui sunt in arboribus et plantis. Si autem quaeratur, quando incipit operari illa anima, et si est una vel plures, posterius determinabitur.
Haec igitur est summa dictorum Avicennae.
Haec autem verba sumpsit Avicenna ab eo philosopho quem Theodorum Arabes et Graeci vocant: hic enim dixit semen habere animae actum, quem actum quidam vocant animam. Actum autem hunc vocant formationem animati impressam semini ab anima generantis. Et hunc actum dicit Theodorus esse formalem informantem virtutes caelestes quae sunt in semine: et hae sic informatae informant virtutes elementales quae sunt in semine eodem: et propter hujusmodi informationes tota operatio caloris et spiritus qui sunt in semine, operantur ad formam animati figurando organa ad animae operationes, et educentes animam quae est forma animati in actum de potentia : qui actus animae cum produxerit ad finem et complementum generationis, desinit operari: sicut omne generans cessat movere, quando finem attingit generationis. Cum autem non operantur hujusmodi virtutes, tunc non sunt: quoniam otiosum non est in natura: et sic etiam hae virtutes origine secundum istum sunt exteriores a spermate: subjecto autem et esse sunt intra, non permanentes, sed transeuntes, ut dictum est.
Tota autem ista philosophia accipitur a Theophrasto, qui librum de Animalibus composuit, in quo etiam de virtutibus spermatis praedictam tradidit scientiam, addens hoc solum, quod in spermate sit omnium virtus partium animae impressa a partibus animae generantis : et quia virtus partium animae operatur ad animatum et instrumenta animati, ideo virtutes spermatis omnino ad eamdem membrorum similitudinem operantur.
Omnes autem isti consentiunt has virtutes spermatis esse actus et impressiones animae, sed non animam nec partem animae esse : sed potius virtutes quae sunt in calore et spiritu et humore spermatis, et habere virtutes hujusmodi operum qualia dicta sunt ex hoc, quod sunt actus animae. Formaliter enim creatum ab aliquo habet operationes illius a quo formaliter creatum est, eo quod omnis operatio est a forma. Concedunt tamen isti masculum et foeminam esse principia generationis : et masculum quidem esse principium activum, et foeminam esse principium passivum, sicut dictum est. Dicunt etiam ad generationem necessaria esse vasa seminaria, in quibus maturetur et digeratur calor et spiritus qui sunt in semine, et informentur ad hoc quod operari possit. Asserunt etiam isti matricem oportere esse locum generationis : quia non fovetur calor vitalis, nisi in tali calore: nec spiritus vitalis fovetur nisi in spiritu vitae. Fomentum autem vocant et nutrimentum et continentiam : propter quod dicunt embrya sive spermata concepta adhaerere matrici super poros venarum et arteriarum : quoniam sicut spiritus vitalis nutritur et fovetur spiritu respirato, ita etiam spiritus formativus qui est in semine, nutritur spiritu qui pulsat per poros arteriarum matris : et calor nutritur per sanguinem et calorem qui resudat in ipsum per poros venarum: cum tamen spiritus matricis et sanguis nihil forment vel operentur in embryis, nisi fomentum et nutrimentum, sicut dictum est: sicut et cibus ingrediens in corpus nutritum, nihil format vel agit, sed potius formatur et agitur a virtutibus corporis. Et haec nescientes distinguere quidam medicorum dixerunt, quod spiritus et calor matricis movent et formant semen, antequam habeat animam.
Haec ergo est Theophrasti sententia in
spermatis operatione, et dictarum quaestionum solutione. Et haec valde propinqua est opinioni Aristotelis, quia ipse Theophrastus ab Aristotele instructus, probatissimus fuit inter omnes discipulos ipsius.