Et est DIGRESSIO declarans solutionem praeinductarum quaestionum secundum Socratem, et Platonem, et opinionem Stoicorum.
De opinione autem Platonis licet superius quaedam dicta sint de virtute seminis, tamen hic quaedam addere oportet Hoc autem quod dicemus, ortum habuit a Socrate quem secutus est Plato cum omni schola Stoicorum.
Hi ergo omnes communiter tradunt virtutes omnium membrorum actu esse in semine, sed latentes: et instrumentum harum virtutum esse calorem seminis : et ad hoc quod calor conveniens efficiatur dictarum virtutum instrumentum, oportere dicunt ipsum digeri in testiculis. Hanc igitur digestionem non dicunt esse necessariam ad hoc ut ibi virtutem ulam accipiat quam vocamus formativam, sed sicut dictum est, quod spiritus et calor in testiculis digerantur et subtilientur, ut sint apta ad.operandum: sicut etiam arehitectonicus acuit dolabrum, ut acutiori acie melius dividat et dolet aedificium.
Hi autem ponentes omnes virtutes animae esse in semine, sed latentes, non dicunt hujusmodi latentiam qualem dixit Anaxagoras : quia ipse dixit omnia in omnibus esse ratione homogeniorum ex quibus heterogenia componuntur : et ideo in spermate dixit inesse carnem et sanguinem et omnia hujusmodi, sed latere. Isti autem nullam talium partium dixerunt inesse spermati, sed tamen virtutes partium animae generantis omnes dicunt inesse: omnes, inquam, non modo homogeniorum, sed etiam helerogeniorum, et esse in spermate sic, quod manent extra membra quae figurant, sed in illis faciunt alias virtutes similes sibi. Et dicunt origines harum virtutum non esse a materia vel a quarta digestione generantis, sed potius e formis separatis, quae sicut sigillum quoddam imprimunt in materia generatorum similes sibi formas : et has formas sigillantes dixerunt esse in diis immortalibus caelestibus. Hoc enim intendit Plato quando dixit ad deos caelestes, qui sunt dii terrestrium deorum, eo quod imprimunt formas suas in eos, " Dii deorum quorum opifex paterque ego. " Et postea subdit de terrenis dicens, " Horum sementem ego faciam vobisque tradam : vestrum autem erit par exsequi. "
Sperma ergo per quartam digestionem bene quidem depuratur, et similiter per calorem testiculorum qui sunt vasa spermatis tam in viro quam in muliere, et per digestiones praeparatur ut sigillari possit, sicut cera commixta et mollificata aptatur ad sigilli formam recipiendam : sed non recipit formam virtutum animae, nisi ab illo semente qui datus est diis deorum exsequendus: et exsequuntur tunc illum quando imprimunt sigillando similes formas materiae generabilium. Et hoc modo animas e caelo Plato dicit prodire in corpora.
Rationem autem hujus dat ex hoc, quod calor non educit aliquid vivorum in quantum est calor ignis, sed potius prout lumine caeli est informatus, sicut in praecedenti expositum est capitulo.
Adhuc autem quia omnis animae virtus est secundum potentiam vitae : omnis autem virtus vitae necesse est, quod oriatur ab eo quod est fons vitae : constat quod fontalis vita non est nisi in motore caeli et virtutibus caelestibus.
Socratici ergo omnes solvunt superius inductas quaestiones, dicentes virtutes figurativas spermatis extrinsecas esse et caelestes secundum originem : et illas quae immediate figurant membra etiam quoad hoc esse extrinsecas, quia nulla earum educitur de materia, sed ab extrinseco in materiam spermatis ingrediuntur ex coelo: et licet sint adhaerentes substantiae spermatis, tamen non sunt intrinsecae eidem, sicut jam ostensum est.
Hanc autem opinionem sicut erroneam impugnat Aristoteles, quoniam in veritate sic extrinsecus adhaerens non transmutat materiam eo modo transmutationis quo movetur ad formam. Cum enim motus ad formam sit ipsius formae jam inchoatae fluxus ad actum completum, sicut dictum et determinatum est in Physicis, neque motus esset actus completus nisi in ipso esset formae aliquid: constat quod actu ens complete et extrinsecus adhaerens non perficit aliquid ad motum generationis. Et haec est melior omnibus rationibus quibus Aristoteles destruxit istam Platonis opinionem.
Adhuc autem istae formae extrinsecus adhaerentes, si deberent mutare materiam, oporteret quod secundum aliquid moveant eam : et non potest etiam fingere volens invenire quo moveat, quoniam calor non est instrumentum ejus : quia est instrumentum materiae, et non est una qualitas materiae motae et moventis et transmutantis, sicut cuilibet per
se patet, eo quod inter similia nullus omnino est motus ad formam.
Haec igitur Sunt quae dicto modo quaestiones dictas solvi non permittunt. Sunt autem subtiliter haec investiganda in prima philosophia, et ideo modo dimittamus ea. Sufficit enim hic induxisse duas rationes necessarias, quibus haec interimitur positio : et nunc secundum Aristotelem et veritatem solvendis inductis quaestionibus insistamus.