Et est DIGRESSIOdeclarans summam omnium quae dicta sunt, summatim colligendo ex omnibus inductis.
Si quis autem ex omnium Philosophorum dictis colligendo quae vera sunt, dictas determinare velit quaestiones, pro certo ille solus perfectius cognoscet de virtute spermatis.
Licet enim Alexander in multis dicat contraria veritati, tamen hoc verissime dicit quod tradidit de elementorum mixtura, quae praecipue est in spermate quod multas transit digestiones : non enim simplex elementum est cibus, sed aliquid commixtorum : et ideo cibus ante quam sit cibus animalis, multas habuit suorum componentium digestiones et maturationes. Postquam autem jam cibat, digeritur post separationem siccae et terrestris superfluitatis in stomacho : et id quod assumitur, assimilatur. Digeritur etiam per separationem aquosae superfluitatis ab ipso in hepate : et id quod assumitur, et digeritur et lavatur et mundatur, et sub corde cordis vitalem et motivam ad membra accipit virtutem : fluendo autem per venas pellitur a spiritu et calore et digeritur etiam in eis, et residet ex ipso quod foetulentius est: et quod viscosius et frigidius est, stat nec progreditur usque ad ultimum terminum venarum : et quod levius est, superenatat, et evaporat et currit ad membra id quod est sincerius et purius. Quarto etiam in ipsa resudatione a venis virtute membrorum digeritur et subtiliatur : quia, sicut diximus superius in ante habitis libris, venarum capita stricta sunt, nec transit per ea nisi quod est subtilius : et tunc demum superfluum illius semini deputatur : quod tamen adhuc interiorem in vasis seminariis accipit digestionem.
Et in omnibus his sunt tres virtutes calorem digerentem informantes : virtus ignis videlicet hoc modo quo subtiliata est virtus ignis, ut dictum est, subtiliter commixto : et hanc virtutem informat virtus caelestis quae fundat et substantificat ea quae digeruntur, eo quod est virtus corporis perpetui et substantiam suam uno modo retinentis : et haec virtus habet virtutes multiplicatas ex sitibus et motibus conjunctionum et praeventionum et aliorum quae superius dicta sunt. Hanc autem virtutem caelestem adhuc ultimo informat virtus animae, sicut motus instrumenti architectonici informatur ab architectonico : per quam informationem animae incipit operari ad vitam, sive quod verius est, ad vivum et ad animatum : et istae virtutes simul collectae sunt in spiritu et calore spermatis : et quia operantur ad substantiam in quantum sunt caelestis corporis et animae, ideo dicuntur hae virtutes esse sicut ars est in instrumentis artis : et quia sunt animae et operantur ad animatum, ideo sicut artifex statuarius secundum totam virtutem artis statuariae est in manibus et instrumentis quibus operatur statuam, ita anima et caelestis influxus secundum totam virtutem animandi et formandi sunt in spiritu et calore spermatis. Et hoc est quod dixerunt peritiores Peripateticorum, quod anima est in semine non ut endelechia corporis potentia vitam habentis,
sed potius sicut artifex et ars sunt in instrumentis in quibus fit artificiatum.
Est autem his adhuc addendum, quod cum omne opus naturae sit intellectivae, sicut in aliis libris praehabitis jam determinavimus, istud maxime est opus intellectivae, in quo virtus intellectivae opus naturae terminat ad formam sibi propinquiorem et similiorem. Cum enim unum et idem sit opus naturae et intellectivae, eo quod natura per intellectivam et intellectiva in natura operatur : terminus tamen operis aliquando propinquior est naturae, et aliquando propinquior est intellectivae. Quando enim formae quae secundum esse et posse sunt materiales et corporeae sunt fines hujus operis, pro certo est terminus operis propinquior naturae, et vincunt in opere qualitates elementales primae et consequentes quae causantur ex eis in mixto. Quando autem elevatur forma super conditiones materiae corporalis secundum quod plus et plus elevatur, sic plus et plus appropinquat ad intellectualis naturae sive intellectivae similitudinem, et vincunt tunc vires intellectivae in naturae opere. Propter hoc intellige, quod unius formae corporalis una est operatio : cum ergo formae vegetativae plures sint operationes, sicut est vivere, nutriri, augmentari, sibi simile generare, sequitur quod forma vegetativa non est forma corporalis : quia propinquior est intellectivae quam naturae.
Et primus quidem hujus gradus quo supra naturam corporis elevatur, est in vegetabili quod plura et non unum sicut forma corporalis operatur. Secundus autem elevatior gradus est in sensu participantibus, quae accipiunt formas sensibilium sine materia, sicut cera accipit figuram sigilli, sicut in libro de Anima diximus, quod non praevalet facere aliqua virtutum corporearum formarum. Summus autem gradus est, quando ipsa forma talis est, quod nec actus est alicujus corporis, nec ad harmoniam corporis aut virtutem harmoniae operans, sicut est participans ratione, quod ad similitudinem intellectivae operantis est separatum : cujus nulla physica causa est, nisi quod in generatione virtutes intellectivae vincunt et praevalent supra virtutes caelestes et elementales, et ad sui propinquitatem et similitudinem perficiunt formam quae est finis generationis. De omnibus autem his plenius tractabitur in libro de Immortalitate animae rationalis, quae post Deo adjuvante tractabimus. Hoc autem quod hic diximus, propter hoc dictum est, quod in spermate ultima et simplicissima virtutum est illa, quae est intellectivae virtus quae formalissima et simplicissima est, et prima in movendo, et informat et animae virtutem membrorum et caelestem et elementalem.
Colligendo igitur virtutes spermatis, dicemus primo moventem esse illam quae est intellectivae, et sub ipsa moveri virtutem caelestis motus cum omnibus diversitatibus et proportionibus situum et imaginum et motuum tam corporum caeli, quam radiorum ipsorum supra determinatis : et quas determinant hi qui de causis generationum per virtutes intendunt caelestes : et sub ipsa est virtus animae sive animati corporis secundum quod est, et sub illa est virtus membrorum digerentium sperma per decursum quatuor aut quinque digestionum : quoniam quintam accipit in vasis spermatis, et sub illa est virtus mixta cibi secundum quod est mixtio miscibilium alteratorum unio. Sic enim numeris et proportionibus colligantur virtutes simplicium, ut non agantur actu simplicium, sed actione harmonica, sicut superius in Alexandri dictis explanatum est: sic enim quaelibet qualitas gradus accipit harmonicos, secundum quod etiam peritiores medicorum gradus simplicium medicinarum determinant. Ultima autem omnium ministra est virtus simplicium qualitatum quae sunt in mixto secundum aliquod esse primum sal-
vate, sicut ostendimus in libro peri geneseos.
Haec igitur est sententia quam nos de spermatis virtutibus oportuit colligere.
Qualiter autem sperma maris hanc virtutem formativam et sperma foeminae quod non plenam habet rationem spermatis, virtutem habeat informativam et passivam ? Adhuc autem qualiter sperma foeminae ut saepius est in matrice inventum, quamvis non semper in coitu foemina spermatizet, jam olim a nobis in praehabitis istius scientiae satis dictum est. Sufficiant igitur haec ad praesens de spermatis virtute et operationibus.