De causis sterilitatis accidentibus ex parte membri maris, et ex parte matricis in foemina, et de modo creationis embryonis in matrice ex quo generetur, et secundum quem ordinem distinguantur in eo membra ?
De causis autem sterilitatis et generatione membrorum consimilium ex sper- mate post haec erit dicendum : quoniam causa sterilitatis quae per se causa est, est destitutio spermatis a virtute generativa quae secundum naturam est in ipso. Per accidens autem causae sterilitatis sunt multae. Aliquando enim ex parte longitudinis veretri quod videlicet non potest elongare ad locum ante orificium matricis unde matrix potest sugere sperma : vel forte non habet veretrum aliquod animal omnino, sed habet aliud membrum quod virtutem consimilem habet cum veretro, sicut accidit quibusdam annulosi corporis animalibus, sicut diximus.
Diximus etiam superius, quod humiditas quae emittitur a mulieribus in delectatione coitus, non habet virtutem spermatis in impraegnando : creatur autem ab eadem causa in coitu et in nocturna sive somniali pollutione tam in viro quam in muliere. Hoc tamen non est satis certum signum esse ejusdem naturae humorem qui egreditur per somnum et per coitum : distillatio enim cujusdam humoris fit a pluribus juvenibus per con-
fricationem genitalium quando appropinquant sibi per coitum antequam spermatizent vel spermatizare possint : qui tamen humor non est ejusdem naturae cum spermate viri aut mulieris.
Non autem potest esse impraegnatio propter superfluitatem seminalem alterius tantum : et ideo non fit impraegnatio ex solo spermate viri sine semine vel menstruo mulieris. Et praecipue ex veretro impeditur impraegnatio quando nimis longum exitum habet : quia tunc in via evaporat spiritus spermatis. Similiter autem quando nimis curium remanet intra corpus : quia tunc non cadit sperma in locum unde ipsum possit attrahere matrix. Foemina similiter non impraegnatur, nisi quando locus impraegnationis secundum qualitatem et situm fuerit aptus ad motum impraegnationis, et quando matrix in accipiendo sperma descendit ad inferius descensu congruo. Proprie autem attenditur in matrice impraegnatio quando fuerit reversi orificii, nec fuerit paralytica.
Amplius aliquando simul in tempore conveniunt delectatio maris et foeminae in coitu : et tunc facilior est impraegnatio. Quando autem non conveniunt ambae delectationes, tunc erit difficilior. Mas enim non ejicit semen intra matricem, sicut quidam opinantur, eo quod orificium matricis est valde strictum, sed ejicit ipsum extra orificium : sicut et foeminae quaedam ejiciunt superfluum cibi quod exit ab eis : ejiciunt enim ante interius orificium matricis. Sperma autem projectum ante orificium interius matricis, remanet ibi temperatum : et cum complexio matricis fuerit bona, attrahit ex eo aliquam partem, aut totum sperma si bonum est : si autem aliqua pars est mala, illam rejicit. Animalia vero quae habent matricem prope diaphragma, sicut aves habent, et pisces generantes ex ovis, non possunt ejicere ab extrinseco semen in foeminas suas, quia veretra non habent: sed projectum ante locum per quem recipitur per seipsum statim vadit ad matricem, et matrix attrahit ipsum propter calorem qui est in ea intensum : calor enim magnus est in tali matrice quae est prope parietem : et hoc modo attrahit semen per calorem suum : sicut vas non plenum irroratum cum aqua calida et revolutum super os suum, attrahit humorem qui est sub ipso. Secundum hunc ergo modum fit attractio matricis.
Sunt autem qui dicunt, quod non fit attractio haec nisi per instrumentum conveniens coitui: neque semper tamen dicunt fieri secundum unum et eumdem modum, sed secundum diversos : cum tamen contrarium accidit ei quod dicunt. Dicunt autem hi similiter his qui confitentur mulieres spermatizare, dicentes mulieres sperma suum extra orificium projicere : et tunc demum attrahi hoc dicunt ad intra ut admisceatur semini maris ad faciendum impraegnationem. Hunc enim modum dicunt esse unum quo semen attrahitur a matrice : et affirmant hoc, quod natura nihil facit otiose : propter quod humorem resolutum a foemina attrahi dicunt : quia aliter esset otiosus et ejectio sua esset otiosa, nisi per ipsum ejectum temperaretur sperma viri, ut sic temperatum a matrice attrahi possit. Per virtutem autem spermatis viri tenetur et regitur et coagulatur humor sive gutta quae exit a foemina in matrice : et accidit ei quod accidit lacti quod coagulatur per coagulum : quando enim coagulatur lac, est in lacte calor spiritualis qui adunat lac et sustentat ipsum. Et similiter facit sperma maris in menstruo : quoniam natura lactis et sanguinis menstrui est eadem, sicut in antehabitis est declaratum. Cum autem adunatur et constat id quod corpulentius est in menstruo, tunc per circuitum exit humidum aqueum : et cum terrestriores partes quae sunt in circuitu desiccantur, fiunt ex eis telae et secundinae continentes conceptum : desiccantur enim necessario ex calore decoquente eas, et postea ultimo infrigidantur sicut pelles animalium. Ra-
tionale autem est, ut animal conceptum non sit immersum humiditati aqueae quae segregatur a materia concepti animalis, sed potius distinctum ab ea per secundinus : et haec est causa secundinarum et aliarum telarum quae ex partibus viscosis terrestribus circumstantibus generantur et diversantur secundum magis et minus : quoniam non sunt unius modi in animalibus generantibus animalia, et in animalibus ovantibus.
Amplius cum gutta foeminae tacta fuerit a spermate et tenta, tunc primo accidit ei quod accidit seminibus plantarum : haec enim intra se habent virtutem ad generationem : et cum illa virtus movens quae primo est in potentia, exiverit in actum, tunc oriuntur ex semine rami et folia et radices: et tunc attrahit cibum per radices. Arbores enim et plantae participant nutrimento et augmento et generatione, sicut diximus in libro de Plantis.Et per omnem eumdem modum fit augmentum omnium membrorum embryonis. Omnia enim haec fiunt per primam virtutem formativam quae est in semine : propter quod etiam quia cor est tamquam sedes hujus virtutis, fit cor prius inter alia membra in actu, licet in potentia omnia simul sunt in eo : hoc enim non tantum secundum sensum est manifestum, sed etiam secundum rationem. Conceptum enim adunatum et coagulatum et formatum semine maris ex gutta foeminae, quando efficitur unum aliquid in se distinctum, habet regere se sicut filius qui exit a domo patris. Filius enim exiens de domo patris partem fert substantiae secum : et illam primam multiplicat, et sic procurat domum. Sic igitur primum quod est in substantia parentum, convertitur in substantiam cordis : sed aliud ex quo fit nutrimentum, ponitur in ultimis membris inferioribus videlicet quae sunt in ultimo corporis.
Sic enim fit in omnibus generatis animalibus : quia si prima substantia exit et ponitur in ultimo corporis, quaeret aliquis quaestionem difficilem et insolubi- lem, quando videlicet hoc fiat? Non enim in ultima parte corporis ponitur aliquid, nisi per id quod est in prima parte corporis : unde ergo facta esset prima pars ? Propter quod omnes illi qui sicut Democritus dicunt inferiora membra quae sunt in ultimo corporis, primo fieri, dicunt falsum, et loquuntur de animali sicut de animali ligneo in quo faber incipit ab exterioribus membris quae sunt in ultimo corporis : et sic fit in lapideis et ligneis animalibus in quibus suae generationis non est intra, sed extra principium. Omnia autem animalia principium movens in generatione sua habent intra : et ideo in omnibus sanguinem habentibus inter omnia membra primo apparet cor formatum et distinctum, eo quod cor est quoddam principium omnium aliorum menbrorum homogeniorum. Sed tamen aliquid convenit nominare principium, quod non est primum movens in generatione : praecipue vero principium est in his quae indigent cibo. Cibus enim ultimus in habentibus sanguinem est sanguis, et in non habentibus est id quod est loco sanguinis. Sanguis autem originatur a corde, sicut jam olim in antecedentibus hujus scientiae est declaratum. Vasa autem sanguinis venae sunt : propter quod etiam cor est principium venarum, sicut apparet ex anatomia nostra, quam in praehabitis induximus.
Quamdiu igitur animal est in potentia et imperfectum in materia primae generationis, necessario accipit cibum ex matrice : sicut planta primo ex semine pullulans accipit cibum ex terra. Et ideo formato corde, natura duas venas magnas extrahit ex corde, ex quibus omnes aliae dividuntur : et ex illis exeunt venae subtiles quae ad matricem diriguntur : et ex involutione earum est membrum quod vocatur umbilicus : umbilicus enim est vena, et est in quibusdam vena una, et in quibusdam plures. Et in circuitu venarum in umbilico est coopertorium corii: eo quod venae illae indigent salvantibus se propter earum debilitatem. Ve-
nae vero umbilici applicantur cum matrice sicut radices, et per ipsas sugit cibum conceptus : quia propter hanc causam manet animal in matrice : non enim est causa tantum quam dixit Democritus, quod videlicet non propter aliud maneat in matrice, nisi propter impraegnationem et creationem sive facturam membrorum : haec enim extra matricem fieri potest, sicut patet in ovantibus, in quorum ovis formantur et creantur membra extra matricem.
Quaeret fortassis autem aliquis quaestionem gravem, quae ex praedictis oritur dicens, quod si sanguis est cibus, et cor est primum quod generatur, et sanguis omnis trahitur ab extrinseco, scilicet ex matrice : unde ergo venit primus sanguis ex quo cor formatur ? Cum enim cor sit caro, et omnis caro sit ex sanguine, necessario erit cor ex sanguine : et hic sanguis non potest esse ab extrinseco, quoniam nihil est adhuc quod trahat ipsum. Falsum igitur est omnem sanguinem et praecipue primum sanguinem embryonis ab extrinseco esse : sed primus sanguis in spermatibus generatur subito ex conversione guttae seminalis in sanguinem, sicut etiam accidit in semine plantarum, in quo intrinseca materia seminis convertitur subito in cibum mollem, in quo formatur plantula antequam aliquid trahat de terrae cibo. Postea autem quando digestum est semen, et perforatae sunt viae venarum, augetur per cibum tractum per umbilicum : et hoc quidem jam in ante habitis locuti sumus : sed tamen adhuc in sequentibus loquemur de his in locis congruis, et temporibus congruis hujus scientiae.
Distinctio vero membrorum in embryone non est sicut quidam homines putant dicentes, quod naturale sit in concepto, quod simile in figura et forma ex suo procedat simili in figura et forma. Ad hunc enim sermonem multa valde sequuntur inconvenientia, sicut in parte supra contra Platonem disputantes determinavimus. Si enim hoc esset verum, oporteret quod quodlibet membrorum homogeniorum ad minus esset per se distinctum in semine, ita quod esset ibi caro per se, et ossa per se, et sic de aliis : et eum hoc sit falsum ad sensum, convenientius dicitur, quod guttae foeminae est in potentia talis qualis est natura animalium in actu : et in gutta illa sunt omnia membra in potentia, in actu autem nullum. Artifex autem et ars sunt sperma virile sive masculinum. Quando autem tangendo se conjunguntur artifex et materia artificiati, tunc egreditur operatio paulatim et paulatim, et non subito : et ita egreditur generatio, quando sperma masculinum tangit guttam foemininam.
Patet igitur quod materia est ex foemina, et principium motus est ex masculo : et sicut artis opus non fit nisi per instrumentum conveniens, ita accidit in generatione. Rationale enim est hoc, quod artificiatum non fiat nisi per motum suorum instrumentorum. Ars enim est forma operativa eorum quae sunt artis opera. Et illi similis est virtus animae quae est in semine arborum et animalium, quae vocatur formativa : et ab hac est formatio et nutrimentum et augmentum quod est post cibi sumptionem. Haec igitur virtus calore et frigore utitur quasi instrumentis : eo quod motus materiae fit per ista qualitates. Et ut modo communi loquamur secundum hunc modum erit quodlibet membrorum corporis, et secundum hunc modum fit sustentatio et terminatio ejus quod fit secundum naturam. Materia enim ex qua subsistit conceptum corpus, et ex qua nutritur, est eadem. Virtus igitur quae facit hoc et illud quae sunt una et eadem res, est major quam si faceret unam tantum, scilicet si faceret primum tantum. Si igitur ista virtus est anima vegetativa nutritiva, eadem etiam est generativa : et in ista secundum naturam est natura arborum et animalium omnium. Sunt autem et aliae partes animae, et manifestum est quod in quibusdam corporibus quae vivunt, masculi sexus et
foeminae non sunt distincti, sicut in arboribus. In animalibus autem sunt distincti, sed non in omnibus : et in quibus animalibus diotincti sunt, in bis foemina indiget masculo, sicut diximus.