Qualiter formantur membra dominantia post cor, et post illa formantur alia membra ?
Creatio autem membrorum omnium est ex cibo : et membra nobiliora aliqua aliis dominantia quae formantur et terminantur ex primo motore spermatis, accipiunt cibum nobiliorem qui est primus et principalis et mundus et bonae decoctionis. Membra autem quibus indigetur ad serviendum istis, et quae creantur propter ista, habent cibum pejorem. Natura enim est sicut rectificator quidam et rector operum : cibum enim mundum et bonum dat membris nobilioribus. Quod autem ex cibo nobiliori superfluit, et est malum, vel minus bonum, ordinat membris secundariis, quae subserviunt istis nobilioribus membris. Sicut enim rector et dispensator facit in regimine et dispensatione rerum extrinsecarum, ita facit natura in dispensatione eorum quae ad distributionem naturalem pertinent. Ex materia enim mundiori creantur organa sensuum. Ex superfluitatibus autem et quasi reliquiis et purgamentis hujus materiae procreantur et nutriuntur pili, et cornua, et ungues, et soleae, et his similia : propter quod etiam ultimo complentur hujusmodi membra, quia tunc incipit abundare in corpore hujusmodi superfinitas.
Sicut igitur dictum est, substantificatio animalium in primis membris fit ex superfluitate spermatica, et de illa multum transit in membra dominantia : et quod remanet et ignobilius est de superfluitate cibi transit in alia membra: cibus enim est ex quo est omnium membrorum generatio. Adhuc tamen in sequentibus distinctius dicemus de istis.
Secundum igitur hunc modum est generatio nervorum ex materia : generantur enim ex eisdem de quibus dictum est, de superfluitate videlicet spermatica et virtute nutritiva. Et hoc modo erit generatio unguium et pilorum et solearum et rostrorum et unguium avium et omnium similium. Omnia enim haec generantur ex cibo per virtutem nutritivam quae est in embryone ex virtute spermatis sive guttae foeminae.
Ossa autem sunt ex alia materia. Cujus signum est : quia non semper crescunt, sed crescunt usque ad quantitatem secundum naturam debitam, quamdiu videlicet habent principium motus incrementi. Quantitatis enim sunt determinatae in omnibus animalibus. Si enim ossa semper crescerent, semper cresceret animal in cujus corpore sunt ossa : his enim crescentibus crescerent etiam membra alia quae sustentantur ab ossibus in quibus participatur vita animalis. Magnitudo enim animalis maxime est propter longitudinem ossium. Causam autem propter quam non semper crescit in longum animal, jam alibi determinavimus. Veterascens enim animal non crescit propter superfluitates frigidas, quae retinentur in corpore ipsius, quas consumere non valet calor naturalis : tunc enim cibus qui superfluit ab ipso quod ejicitur, quod debet cibare membra principalia dominantia, est valde paucus propter senectutem et infirmitates membrorum
quae non possunt ad se convertere cibum. Diminuta igitur hujusmodi superfluitate cibi et remanente in corpore, primo quidem pili diminuuntur humore cibi destituti. Eadem etiam de causa diminuuntur cornua. Ossa autem non diminuuntur de facili propter duritiam : sed quando diminuuntur, accidit eis hoc ex diminutione cibi melancholici, qui separari deberet eis ex nutrimento communi membrorum. Hoc autem habent pili proprium, quod crescunt ex fumo terrestri nutrimenti : sed quando locus radicis exciditur, alia vice non regenerantur.
Dubitabit autem aliquis de dentium natura, quaerens si natura eorum similis est naturae ossium. Videmus enim, quod pili et cornua crescunt ex superfluitate cibi radicata in cute : propter quod etiam haec colores suos variant, et secundum colores cutis erunt alba vel nigra. Dentes autem non mutant colorem omnino, nec ad cutem, et ad alia : sed in omnibus sunt albi : et hoc est signum, quod generatio eorum sit ex materia ossium : et hoc videtur in omnibus animalibus habentibus dentes et ossa. Si autem sunt ex natura ossium, tunc videtur quod non semper debeant crescere. Scimus autem, quod hoc singulare inter omnia ossa animalis habent dentes, quod semper crescunt usque in finem vitae. Et hoc experimento visus probatur in dentibus, quorum unus declinat ab alio, quod non directe obviat ei : in his enim unus crescit super alium. Causa autem propter onam natura ordinat incrementum eorum, est continua operatio eorum in molendo cibum : quoniam si non semper crescerent, continue consumerentur : propter quod materiam continue affluentem oportet esse, ex qua crescunt et nutriuntur dentes. Haec autem causa est, quod dentes animalium multum et saepe comedentium magis atteruntur, praecipue si non habent dentes valde magnos : propter quod natura sagax et ingeniosa in senectute conjungit magis ac magis dentes : et si vita duraret per millesimum annum, nec fecisset multas dentium renovationes in aetate procedente magis quam fecit in prima aetate juvenili. Sic ergo declarata est causa propter quam crescunt continue dentes. Non tamen est natura dentium et aliorum ossium eadem. Omnia enim ossa creantur ex prima radicali humiditate corporis quae vocatur seminalis humiditas: creatio autem dentium ultimo est ex humido nutrimentali non radicali. Habent etiam hoc proprium, quod recrescunt postquam ceciderint : et ideo etiam novi dentes contingunt et generantur quibusdam : et in hoc convenit eorum generatio cum aliis, quia dentes non sunt nisi ex melancholico cibo sicut et ossa.
Amplius quaedam animalia in prima sua generatione ex utero habent dentes vel id quod est loco dentium, nisi per accidens acciderit contrarium. In sequentibus autem dicemus causam propter quam quaedam animalia habent dentes fortiores aliis quibusdam, et quibusdam non. Manifestum autem ex dictis est, quod omnia hujusmodi animalia generantur ex superfluo cibi melancholico quod relinquitur ex nobiliorum membrorum cibo : propter quod etiam corpus hominis est molle et lene, quia nobiliori utitur cibo, et est levius omnium aliorum animalium corporibus, et habet ungues parvos et subtiles respectu sui corporis : eo quod superfluitas terrestris est in homine valde pauca : haec enim superfluitas est ex cibo indigesto et non cocto.
Causa igitur propter quam quodlibet generatur membrum, a nobis secundum hunc modum determinata est.