Qualiter per coctilidones fit nutrimentum embryonis ?
Augmentum autem primum cujuslibet generis membrorum et animalium creatur ab umbilico, sicut superius diximus. Quia enim in animalibus conceptis est virtus nutritiva subito generata, emittit umbilicus coctilidones ad matricem qui sunt sicut radices arborum. Creatio autem umbilici est ex cortice sive pelle continente venas : et illae venae quidem sunt multae in magni corporis animalibus : in animalibus vero quae sunt mediocris corporis, sunt duae venae tantum : in his autem quae sunt parvi corporis, est unica vena ex qua embryo recipit cibum sanguineum. Matrices autem non sunt nisi contexti fines multarum venarum. In animalibus autem quae non habent in matrice unam venam magnam extensam per interiorem matricis superficiem, sed multas parvas habent loco unius, erunt illae venae multae consequentes se in ma- trice, et dicuntur nomine proprio matricoles, et continuantur cum orificiis venarum umbilici ; continuantur enim venae umbilico ex una parte, et in alia revolvuntur in circuitu matricis : et in terminis earum sunt orificia venarum gracilium et telarum quibus involvuntur. Pars igitur rotunda harum venarum erit circa matricem : pars autem concava ad umbilicum versus embryonem. In matrice autem et embryone sunt telae et secundinae ad eum usum quem in praehabitis libris de hominis generatione determinavimus. Secundum vero quod crescit embryo in matrice, secundum hoc stringuntur orificia venarum: et cum completus est embryo, incipiunt omnino latere. Hae ergo sunt viae per quas fluit cibus ad embryonem et cibus sanguineus : et natura quidem congregat illum cibum in venis quas diximus, sicut lac postea congregatur in mam illis : et quia cibus ille paulatim congregatur et trahitur ad orificia venarum, ex hoc accidit quod tument venarum orificia interius sicut apostemata parva: et dum embryo est parvus impotens accipere multum cibum, venae manent amplae tumentes : et quando creverit embryo et capit multum cibum, restringuntur et detumescunt residentes in seipsas.
Amplius autem matrices non habent venas apparentes in multis animalibus quae dentes habent in utraque mandibula: sed umbilicus extenditur ad unam venam, et illa vena divisa extenditur comprehendens matricem totam. Haec autem sciuntur maxime per anatomiam praegnantium animalium : et nos anatomiam posuimus in primo librorum istius scientiae de Animalibus .
Patet igitur ex dictis, quod embryo pendet ab umbilico : umbilicus autem continuatur cum vena, et vena extenditur per matricem, et sanguis currit per venam ad matricem sicut currit aqua per
canalem : et circa quemlibet embryo- nem sunt telae et secundinae, sicut diximus. Opinantes autem embryonem cibari carnibus parvis exeuntibus ex eo, errant et mentiuntur : quia si hoc esset in homine, accideret etiam in aliis animalibus : hoc autem per inspectionem probatum est numquam in aliis animalibus accidisse. Hoc enim facile est cognoscere per anatomiam. Hoc enim modo scimus omnem embryonem gressibilium et natatilium et volatilium involvi telis et secundinis gracilibus : et istae telae distinguunt conceptum a matrice et humiditatibus, sicut jam olim dictum est.
Ex quo sermone patet, quod falsum dicunt omnes consentientes Democrito in praeinducta opinione.