Et est digressu) summam recolligens eorum quae supra dicta sunt in hoc tractatu, et causam assignans, ut melius intelligantur praehabita.
Ea quae dicta sunt in praecedentibus per totum istum tractatum in genere sunt tria, de generatione videlicet membrorum similium, et de causis sterilitatis in universali, et in speciali de causa sterilitatis ulularum.
Et ut melius intelligatur quod dictum est, summatim de his tribus in uno capitulo perstringimus, dicentes quod membrum primum quod in embryone generatur, est caro, et adeps, et haec coagulantur frigido, et dissolvuntur calore aliqua dissolutione. Ungues autem et venae sunt ex materia terrestri : sed humiditas quae est in eis, est aliquantulum unctuosa: et haec est causa quod ad ignem non liquescunt, sed mollescunt, et post mollificationem cremantur quando humiditas continuans resolvitur : et si aliquid ex eis liquescit, hoc est valde Parum,. Cutis autem fit ex viscoso quod circumstat circa generationem carnis. Quaedam autem membra sunt quae a principio generantur valde magna, et postea paulatim parvescunt quando humiditas adunatur in eis, sicut oculi qui primo sunt valde magni in embryonibus : et causa hujus est, quia membrum hoc est humidum aquosum multum, et ideo diu resistit calore in se operanti antequam ad debitam reducatur figuram et quantitatem. Et propter anteriorem partem cerebri medullosam et humidam quae etiam calori terminanti resistit, oportet quod anterior pars ossis sit multum lenis et mollis. Hujus tamen alia causa est, quia videlicet cerebrum in prima nativitate multas habet superfluitates : propter quod etiam oportet quod superius remaneat rarum habens suturas plures et longas et transversales, ut vapores elevati in altum possint exspirare. De dentibus autem satis in anatomia nostra in antehabitis dictum est secundum quod hic considerandum est, hoc est, quod soli dentes inter omnia ossa semper latenter crescunt : quia aliter attritione continua consumerentur. Amplius umbilicus in quibusdam animalibus apprehendit duas venas, in quibusdam autem tantum unam : et haec differentia est secundum magnitudinem diversam corporum embryonum.
Amplius autem ea animalia inter se coeunt et concipiunt quae aut sunt ejusdem speciei, aut vicinarum specierum ad invicem, et praecipue quando tempus generationis eorum est unum aut vicinum unum alteri, sicut canes et lupi, equi et asini, et hujusmodi.
Amplius essentialis causa sterilitatis est propter duo spermata. Accidentales autem causae sunt multae. Aliquando enim est propter matricem in mulieribus,quando videlicet mulier viraginatur, et efficitur sua matrix inconveniens ad sperma recipiendum. Aliquando autem est propter virgam virilem : quia aut sperma recte non emittit : et quia forte est instrumentum curtum, et non potest complere ejectionem ad debitum locum : aut forte nimis magnum et involutum,
et hujus signum est in membro spermatis cursum impediente. Quidam etiam virorum sperma aquosum emittunt : bonum enim sperma positum super aquam descendit sub aquam, et sperma aquosum statim dissolvitur et natat. Adhuc autem quaedam mulieres non curant de coitu.
Universaliter loquendo causa sterilitatis aut est ex duabus spermatum complexionibus, aut propter organa coitus, sicut alibi dictum est in antehabitis hujus scientiae. Causa autem quae est ex spermatum absolutione, est quando sperma est aquosum : et hoc magis contingit in spermate mulieris, quando hoc ad idem tempus et eamdem viam obviat spermati viri, et non recipit operationem comprehensionis ab ipso, sed potius corrumpit ipsum et facit recedere ab aequalitate complexionis : et hoc etiam aliquando facit sperma viri ex multiplici causa, sicut est diminuta quantitas, aut recessus ab aequalitate.
Amplius autem aliquando complexio matricis erit mala, corrumpens sperma veniens in eam. Aliquando etiam orificium ejus interius est oppilatum. Aliquando etiam vasa et canales spermatis sunt laesa: et hoc dupliciter, in complexione videlicet mala, aut ex aegritudine superveniente quae est aegritudo instrumentalis non complexionatis.
Amplius autem viae spermatis aliquando sunt oppilatae : descendit enim spermatis plurimum ab anteriori parte medullae cerebri. Et hoc quidem dicit Hippocrates : tamen effectus coitus non probat hoc directe, sed bene probat quod sperma descendit, aut aliquid ejus, aut aliquis spiritus ejus : quia qui multum coeunt, sentiunt cerebri vacuitatem, et profundantur oculi eorum. Signum autem expressius est, quod in bello vulneratis si abscidantur venae duae quae post aures sunt et spermaticae vocantur, deinceps non accidit spermatizare. Significatur etiam aliquid spermatis egredi a corde: quia in hora delectationis quando egreditur sperma in coitu, citatur anhelitus et festinat ac si tunc cor occupetur, et intendat aliquid a se expellere. Hoc autem signum non est necessarium : quia secundum hoc sperma in eodem tempore exiret a corde et a corpore: et hoc non est probabile, cum longa via sit inter cor et vasa seminaria a quibus exit sperma in delectatione quae est in coitu.
De causa autem sterilitatis mulae dixit Democritus, quod causa esset quia sperma mutatur a sua compositione, eo quod non generatur ex duobus similibus in specie : et si verum diceret, tunc etiam non deberet generare id quod nascitur a cane et lupo, et a cane et vulpe. Empedocles autem dixit, quod causa sterilitatis mulae est nimia lenificatio et emollitio duorum spermatum: quia utrumque resolvit alterum: et ideo etiam natum ex eis est morbidum et infirmum, et de facili occasiones recipiens propter balbutientem, ut supra diximus, mixtionem, sicut est mixtura aeris et plumbi. Et sumit Empedocles causam dicti sui a contrarietate spermatum equi et asinae. Tamen licet, ut mihi videtur, probabiliter dicat Empedocles, aliter intendit dicere Aristoteles, dicens sperma equi esse calidum valde: et hujus signum est, quod matrix equae non appetit ipsum propter fervorem suum : propter quod custodes student ne emingant ipsum verberando eas flagris ne mingere possint. Equa etiam paucae superfluitatis est menstruatis sanguineae. Asini autem sunt multi spermatis, et valde frigidi: eo quod frigus complexionale parum ducit ad membra. Et hujus signum est, quia in frigidis regionibus non proficiunt asini: et quod etiam in temporibus anni non moventur ad coitum, nisi tempore caloris et humoris, quando jam humidum naturae a calore solis fortiter movetur: et non moventur ad coitum, nisi tempore juventututis suae inter ejectionem primi dentis et septimi, qui vocantur in equis et asinis dentes juventutis. Et ideo sperma asi-
DE ANIMALIBUS