De ovantibus ova multa et ova pauca, et de causa eorum physica.
Sic igitur determinata causa sterilita- tis animalium in libro praecedenti, et posita omni diversitate animalium intus et extra generantium generatione univoca quae est ex hoc generans sibi simile in forma et specie, determinandum in hoc libro relinquitur de ovantibus. Sanguinem autem habentia et ovantia quasi eadem principia suae generationis habent cum his quae gressibilia sunt, et sibi similia generant. Ex coitu enim generantur et ista et illa, et ex mare et foemina : et ideo fere idem modus philosophiae est in reddendis causis habendus. Licet autem inter hujusmodi animalia sit multa valde diversitas : in hoc tamen omnia conveniunt, quod generantur haec ex coitu maris et foeminae, in quo coitu sperma emittitur a mare in foeminam. Ex genere autem ovantium perfectius
animal est avis quae ovat ova perfecta durae testae, nisi accidat avi occasio propter infirmitatem : propter quam ovum sine testa in membrana pariatur. Conveniunt autem in hoc avium ova, quod omnia in suis humoribus habent duos colores, album, et citrinum. Celeti autem et sibi similia ovant interius, sicut superius diximus, et intra uterum extra ab ovo animal quando ovum descendit de superiori parte matricis ad inferius : et omnia ova hujus generis sunt mollia, et habent unicum colorem tantum : nec est species aliqua in hoc genere, quae non ovat ova plura, nisi unus solus modus qui rana vocatur, qui non ovat nisi unicum : et hujus causam in sequentibus assignabimus. Omnium etiam specierum ovantium piscium color in ovis est unicus, citrinus scilicet, eo quod ovant ova incompleta quae extra ovata crescunt antequam producant animalia.
In antehabitis autem hujus scientiae dedimus distinctionem matricum animalium ovantium , et ostendimns differentias figurarum earum, et qua de causa est hoc membrum in animalibus, et ibi diximus, quod animalium quae impraegnata habent animalia in matrice, quaedam habent matricem sitam inferius prope juncturas ancharum sive iliorum : quaedam autem habent eas superius prope parietem : et celeti quidem matricem habent prope parietem. Animal autem quod et concipit et generat animal, habet matricem inferius, ut homo, et equus, et his similia. Similiter autem et quaedam ovantium habent matrices inferius, sicut pisces : quaedam autem habent eas superius, sicut aves.
Contingit autem, quod quaedam aves per se sine coitu ova concipiunt: et haec ova vocantur ova venti : quod dicit Aristoteles non convenire avibus boni et multi volatus, nec avibus rapacibus curvo rum unguium, sed potius avibus multorum ovorum quae non multum volant, nec habent multas et magnas et fortes pennas. Superfluitas enim humida spermatica in talibus avibus transit in alas et pennas, et consumitur etiam labore multi volatus in venando : et ideo non concipiuntur in eis ova nisi per spermatis attrahens materiam. Ego tamen vidi avem rapacem domesticam, quam dicunt sperverium sive nisum, facere plura ova venti: sed fuit domesticus, et tunc non venabatur, sed stetit in sporta, ubi se remittebat in pennis : et ideo abundabat in hujusmodi superfluitate. Diximus enim jam in antehabitis, quod menstruum et sperma sunt de superfluitatibus quartae digestionis : et natura in quibusdam non potest mutare et facere abundare haec duo propter causas quas diximus jam : et propter hoc aves rapaces non multorum sunt ovorum, nec multi coitus : sed potius corpora earum sicca sunt et parva et acuta.
Aves autem ponderosae non boni volatus existentes, multae sunt generationis, sicut columba, et sibi similia. Mali autem volatus simul et paucarum pennarum sunt praecipue gallinae, et cubeg, et alia his similia, et habent multam ovalem spuerfluitatem. Propter quod etiam mares horum generum multum coeunt, et foeminae multam ovalem habent materiam.
Eorum autem modorum avium quae multa ova faciunt, quaedam faciunt multa simul ante cubationem, et quaedam faciunt successive interponendo cubationes. Et primus modus est sicut gallinae, et cubeg, et anates, et anseres. Secundus vero est sicut columbae: modus enim columbarum est quasi medius inter aves rapaces curvorum unguium et pondero-
sas. Sunt enim boni volatus sicut aves rapaces, et habent corpus multorum humorum sicut ponderosae. Et quia sunt boni et velocis et frequentis volatus, transire necesse est cibum in pennas et alas, et in parte consumi ex labore volatus : et ideo non simul multa ova ponunt. Quia vero sunt multae humiditatis et calidi ventris et multi cibi qui de facili invenitur, eo quod grana comedunt, ideo necesse est istas aves multoties ovare. Haec enim una causa est in rapacibus paucorum ovorum : quia cibum non nisi cum magna difficultate acquirunt.
Amplius aves parvi corporis, nisi aliquid aliud impediat, sunt multi coitus et multorum ovorum: propter quod etiam quoddam genus gallinarum quae vocantur gallinae de Jamos regionis, ut dicit Aristoteles, sunt multorum ovorum valde : eo quod cibus earum transit in materiam ovorum. Et quanto magis sunt gallinae hujus speciei, tanto sunt plurium ovorum : eo quod cibus transit in ovorum materiam : sicut etiam in arboribus et aliis animalibus contingit, quod cibum augmenti mutant in materiam seminalem. Et istud genus gallinarum multae est humiditatis et parvi corporis. Corpora aliorum modorum avium quae sunt sicca et calida, faciunt magis aves animosus et iracundas. Ira enim fortis ut plurimum est in corporibus multae siccitatis.
Amplius autem gracilitas crurium et debilitas facit ad majorem coitum, et ad majorem ovorum materiam: sicut etiam in hominibus signum est siccitatis et caliditatis gracilitas crurium: et quando non provenit ex inedia vel infirmitate, tunc calorem significat complexionis ad coitum moventem : quia cibus qui in aliis transit in coxas et crura magna, in istis transit in spermalem materiam. Aves autem curvorum unguium rapaces habent crura fortia et pedes fortiter fixos ad tenendum fortiter quod capiunt, eo quod regimen suae vitae est in venatione : et ideo paucum habent sperma et parum cocunt et parvam habent materiam ovo- rum, praeter unum solum genus avium rapacium quod Graeci fierim vocant: illa enim species avium rapacium est multorum ovorum propter multam humiditatem ipsius.
Adhuc autem aves rapaces curvorum unguium non ponunt ova nisi valde raro et parum. Humor autem omnis tam naturalis quam accidentalis, dat materiam ovorum. Et haec est etiam una causa quare sunt paucorum ovorum: quia tali humido penitus sunt destitutae. Numerus vero ovorum talium avium est ad plus quatuor ova, aut ut multum quinque: et ad hunc numerum non perveniunt nisi minores, sicut nisi, et parvi milvi. Avium autem species quae kokokom Graece, et Latine guguli vocantur, non sunt quidem rapaces, neque curvorum unguium, et tamen paucorum sunt ovorum, ita quod dicuntur istae aves non ovare nisi unum ovum: et ponunt illud in nido alterius avis, eo quod est avis valde frigida non apta cubationi et ovationi : cujus signum est, quia avis ista est valde timida fugiens omnes etiam parvas aves: omnes enim aves deplumant eam, eo quod frangit ova earum.
Genera autem avium quae columbis assimilantur, sicut palumbes, et turtures, et feitae, et hujusmodi, ovant duo ova tantum: nec est avis quae unum tantum ovet, nisi gugulorum genera de quibus diximus: et forte etiam ista avis ovat duo ova, licet secundum non inveniatur: quia saepe pereunt istius generis ova, eo quod in alienis nidis quaerit ea locare, et illa raro intrare potest. Ea autem quae similia sunt columbis, ovant duo, vel aliquando et raro valde tria.
In omnibus autem facientibus multa ova manifestum est hanc esse causam, quod cibus transit in spermatis et ovorum materiam. Hoc enim patet ex plantarum accidentibus. Arbores enim multum fructum facientes, citius desiccantur: et hoc accidit arboribus omni anno fructificantibus sicut faciunt segetes: cibus enim horum transit in semen: et cum
multi sint seminis, necesse est substantiam destitui continue et desiccari: et hoc modo etiam quaedam gallinae ovant multa ova, ita quod forte duo faciunt in una die, et illae citius moriuntur : hoc enim accidit communiter et propter unam causam accidit et arboribus et avibus.
Haec etiam causa est, quare leo est paucae generationis. Leaena enim puerpera primo generat quinque, vel sex: et postea omni anno diminuitur unus, ita quod secundo generat quatuor, et tertio tres, et quarto duos, et postea stat in uno. In juventute enim cibus transit in sperma : et cum pertransierit juventus, cessat motus spermatis vel diminuitur : et tunc vel non parit, aut diminuitur generatio in leonibus.
De causa autem propter quam quaedam aves sunt multorum ovorum, quaedam autem paucorum, in tantum a nobis dictum sit.