Quod magnitudo et parvitas corporum causae sunt paucitatis et multitudinis filiorum.
Sicut enim superius diximus, in filiis est multa valde diversitas et aliquando multa admixtio diversi seminis : et quod ex talibus spermatibus prius exit in matricem, et quod generatur ante tempus sibi debitum, vivit per modicum tempus: quod enim exit a loco generationis ante tempus complementi sui vivere non potest, et praecipue si alteratio naturae non fuerit in membris principalibus quae sunt vitae principia. Dico autem alterationem naturae, quando illa membra per alterationem formativae et caloris alterata sunt ad complementum. Si enim illa non receperunt alterationem ante nativitatem, parum vivent animalia : propter quod in hoc capitulo scire desideramus, utrum opinari liceat per rationem, quod animalis unicum filium generantis, et alterationis quae est in diminutione cujuslibet membri, sit una et eadem causa multitudinis filiorum, et abundantiae membrorum sit etiam una causa et eadem, aut non debemus per modum dictum de causa diminutionis et abundantiae membrorum inquirere de causa quare quaedam habent tantum unum filium sicut elephas, equus, et mulus, et quaedam habent filios multos ? sed debemus de hoc inquirere causam specialem. Omne autem habens corneas soleas
ainimal, generat unum partum tantum requentius. Canis autem et lupus etomne animal fissi pedis in fissuras multas, parit multos : et similiter multos pariunt animalia parva, sicut genera murium. Econtra autem animalia dividentia pedem in duas ungulas, sunt paucorum filiorum, praeter porcos qui sunt de genere eorum quae multos faciunt filios propter multitudinem spermatis et humoris qui 3st in eis. Rationabile autem est ut animalia magni corporis paucos simul generent filios. Id enim ex quo augentur, causa est privationis in materia generationis. Diminutio enim generationis procul dubio creatur a magnitudine corporis. Cibus enim transit in nutrimentum et crementum corporis, et ideo parum remanet de eo quod sit materia generationis. Econtra autem in animalibus quae sunt parvi corporis, parum ponitur in nutrimento et incremento corporis : et ideo plurimum cibi deputatur ad materiam generationis.
Amplius sperma multum oportet esse ex quo generantur magna animalia, si debeat partus completos in membris et quantitate producere : et ideo si illa multa simul generarent animalia, oporteret quod esset sperma plus abundans quam superfluere possit nutrimento corporis. Animalia autem parvi corporis ex pauco spermate quod de facili abundat corporis nutrimento, generare possunt multos filios.
Amplius multa parva animalia simul possunt esse in uno loco matricis, quae sanguinem fundit ad nutrimentum ipsorum : animalia autem magni corporis multa simul in una matrice continente et nutriente esse non possunt : quia etiamsi totus sanguis matris ad matricem transiret, multis talibus et tantis partubus non sufficeret.
Amplius animalia sotulares corneos habentia, ut in pluribus non generant nisi filium unum, aut sunt paucorum partuum. Ea autem animalia quae in multas fissuras pedem dividunt, sunt plerumque multorum filiorum. Causa autem hujus diversitatis, sicut diximus, est magnitudo et parvitas corporum istorum animalium. Sic igitur magnitudo et parvitas corporum, differentiae sunt causantes multitudinem et paucitatem filiorum. Soleae autem sotulares et fissuras pedis in multos digitos non sunt horum causae, licet sint concomitantia ista ut in pluribus. Signum autem ejus est, quod elephas est valde magnus, ita quod est major omnibus animalibus gressibilibus, et pes suus est fissus multis fissuris : camelus autem etiam est magnus in duo ungulam dividens: et uterque facit unicum filium.
Nec hoc solum accidit in gressibilibus, sed etiam in natatilibus aquosis et volatilibus : quod enim ex istis est parvi corporis, frequenter est multorum filiorum : et quod est magnum, est paucorum. Accidit autem etiam idem arboribus et plantis.
Causa igitur propter quam quaedam animalia generant multos, quaedam autem paucos, et quaedam mediocriter, declarata est a nobis.