De coloribus oculorum et mutatione eorum secundum quod ex humoribus oculi creantur.
Oculi autem omnium puerorum in prima generatione sunt virides ad glaucedinem pertinentes vel declinantes: deinde jam in usu videntes et vigilantes, cum adunatur materia et visus oculi, commutentur ad colorem qui est secundum naturam quae vincit. In aliis autem animalibus non hoc manifestatur: eo quod oculi aliorum animalium non nisi unum habent colorem, sicut apparet in oculis vaccarum, qui sunt nigri, et ovium qui sunt aquosi magis quam aliorum animalium. Oculi etiam quorumdam sunt glauci, aut virides, aut aliquem aliorum colorum qui corporum sunt oculorum habentes, sicut falcones qui sunt croceorum oculorum.
Oculi vero hominum sunt multorum colorum. Aliquorum enim hominum oculi sunt glauci, et aliquorum virides, et aliquorum sunt varii sicut oculi caprarum.
Similiter autem oculi equorum inter alia animalia sunt diversi coloris. Et ali- quando equus habet unum oculum glaucum, et aliquando habet oculum diversi coloris ab illo : et hoc est equis proprium quod aliis non accidit animalibus, nisi in hominibus solis, quia etiam in homine aliquando invenitur unus oculus glaucus, et alius contrarii coloris vel diversi ab illo. Et hoc accidens quod est variari colores oculi, non manifestatur in aliis animalibus in juventute et senectute, nisi in hominibus. In pueris enim manifestatur secundum primae aetatis et juventutis variationem. Causa autem glaucitatis oculorum in pueris est, quia oculi eorum sunt debiliores secundum humores oculi, quam juvenum : glaucitas enim oculorum non est nisi modus quidam debilitatis oculorum.
Quaeramus autem hic universaliter de causa colorum oculorum, et non secundum quod sunt in pueris tantum, inquirentes qua de causa color glaucus sit in oculis quorumdam, cum oculi alii sunt virides, et alii nigri,sicut oculi caprarum et vaccarum. Et sententia quidem Empedoclis est, quod glaucitas oculi sit ex multitudine ignis clarificantis oculum,nigredo autem sit ex paucitate ignis et multitudine aquae quae obscuratur et denigratur ex calore ignis calefacientis eam : propter quod etiam dicit visum nigri oculi, quando exteriori lumine non juvatur, non esse acutum : eo quod diminuta lux interior in aqua, tenebris exterioribus exstinguitur. Visum autem glauci oculi in nocte dicit acutum esse, propter multum ignem qui tenebras noctis penetrat. Et haec est etiam opinio Platonis, sicut ostendit Chalcidius in expositione Platonis.
Et istae opiniones sunt inconvenientes et falsae. Scimus enim visus organum non esse ex igne, sed ex aqua in omnibus animalibus cujuscumque coloris oculos habentibus. Et nobis quidem suppetit unde reddamus causas colorum et accidentium visus per alium et verum modum. Rationabile enim est, quod humor componens oculum sit causa colorum,
sicut probatum est in libro de Sensu et sensato, in quo loculi sumus de anima non secundum seipsam, sed secundum opera et passiones ejus. Ibi enim ostendimus oculum esse ex aqua, et assignavimus causam propter quam ipsum ex aqua et non ex aere convenit esse secundum naturam: et etiam quod non sit ex igne ostendimus ibidem. Convenientius ergo est credere, quod causa colorum sit ex humoribus aqueis oculum componentibus. In quibusdam enim oculis plus est humoris, et in quibusdam minus, et in quibusdam est humor profundius positus, et in aliis magis accedit ad superius sive ad anterius oculi. In quibusdam igitur oculis humor est multus, et in oculo profunde submersus erit color niger: quoniam nigredo oculi causatur ex aquae multitudine. Cum autem humor fuerit modicus, et ad anterius oculi accedens, erit color glaucus. Quando autem fuerit multus quidem humor, sed non superabundans, erit color aciei oculi sicut lapidis azurini. In istis coloribus oculi diversantur secundum magis et minus, secundum diversitatem humoris et quantitatis ejus.
Causa vero propter quam oculi glauci non sunt acuti visus in die, et oculi nigri non sunt acuti visus in nocte est, quia glaucitas propter parvitatem humoris a multa luce diei fortius quam possit sustinere, movetur, et ideo confunditur visus : paucus enim humor nimis clarificatur ex multa luce : motus enim oculi est ex claritate, et susceptio formarum in oculo ex humiditatis potestate : et quando confunditur multa luce sicut speculum radiis suppositum, non habet determinatum motum ad res visibiles. Econtra autem nigri minus in die vincuntur claritate propter humoris multitudinem : et ideo in die magis adunatum habent visum. Econtra autem in nocte, quia lumen noctis est debilius, et tale lumen naturaliter proportionatur humori pauco, melius ad videndum in nocte movetur humor paucus in oculo glauco : et niger e converso se habet, quia paucum lumen multum humorem movere non potest, in nocte enim est debilis motus, et gravis propter defectum luminis. Major autem motus luminis quam sit facultas oculi, dissolvit minorem, qui secundum potestatem est oculi. Et propter hoc illi qui transferuntur ex coloribus fortioribus multum illuminatis et ex claritate forti quae est sub sole, ad loca opaca minus lucida, prius nihil vident. Quicumque enim motus debilis est ad interius visus proficiscens a sensibilibus, prohibebitur a motu ad exterius : quia semper fortior motus excludit debiliorem : et generaliter visus debilis non bene videt res clarissimas, sed patitur ex eis et retunditur, eo quod ultra proportionem a talibus movetur humor visivus oculi.
Hoc autem quod dictum est, etiam ex aegritudinibus oculi manifestatur. Infirmitas enim visus in die glaucis evenit oculis, et impotentia visus in nocte accidit nigris oculis : quoniam glaucis siccitas inest quaedam oculorum : propter quod etiam hujusmodi visus defectus accidere secundum plurimum solet senibus, in quorum corporibus et oculis abundat naturalis siccitas, quamvis forte accidentali superabundet humore phlegmatis. Defectus autem visus in nocte, causatur ex humore superfluo : et ideo plerumque accidit mulieribus, eo quod cerebra earum sunt humida naturaliter. Visus autem bonus acutus est, qui est ex humore temperatae quantitatis : hic enim neque prohibebit motum oculorum a lumine propter humoris paucitatem : neque nimium generabit motum, et exiget exterioris luminis nimium motum propter multitudinem superfluam humoris.
Ut autem ea quae dicta sunt melius intelligantur, oportet repetere aliqua eorum quae supra de anatomia oculi determinata sunt . Dicamus ergo, quod quando glau-
nicarum oculi, quando humores oculi sunt clari et puri et fuerint positi prope exterius oculi, ita ut crystallinus quidem multae sit quantitatis, et albugineus sit modicus in quo diffunditur lumen oculi: tunc enim erit oculus pro certo glaucus, nisi aliquid impediat ex parte miringae sive tunicae. Si autem aliae humiditates fuerint obscurae, et crystallinus fuerit paucus, et albugineus multus, ita quod spissitudine sua faciat obscurationem, sicut facit aqua quae est multum profunda, haec enim tegit et obscurat ea quae sunt submersa in ipsa. Hoc idem causatur ex hoc si fuerit crystallinus humor profundus. Ex his enim duobus vel ex altero eorum erit oculus niger.
propter indigestionem sunt albida, et per digestionem deinde virescunt: propter quod etiam oculi puerorum sunt glauci, eo quod digestio in eis sit incompleta. Si autem est propter humiditatem, tunc est ex eo quod dissolvitur humiditas: et tunc sequuntur talem glaucedinem tenebrae oculi, et convertitur oculi acies ad albedinem : sicut etiam vegetabilia albescunt dissoluta quae est in eis humiditate aquea: et haec est glaucitas quae est propter siccitatem vincentem in oculis.
Hac etiam eadem de causa infirmorum oculi et senum glaucescunt. Senes enim humiditate destituuntur naturali et abundant extranea. Tamen tam glaucitas quam varietas oculi est duplex, naturalis videlicet, et innaturalis sive accidentalis, sicut patet per ea quae diximus in anatomia oculi. Varietas autem oculi provenit ex permixtis causis glaucedinis et nigredinis.
Amplius si oculus esset ex igne compositus, sicut Empedocles opinatur, oporteret quod oculus glaucus esset impeditus et infirmus propter humoris privationem in quo debet diffundi.
Amplius aliqua est nigredo in oculis, quae visum aut dirimit, aut impedit: quia impedit transitum visus. Si enim nigredo sit propter obscuritatem albuginei humoris, vetabit transitum visus per hoc quod prohibet translucentiam et impressiones in oculo fieri usque ad crystallinum humorem. Idem autem accidit in oculo abundantis et obscurae humiditatis : hae enim inobedientes sunt transitui formarum usque ad crystallinum, neque permittunt visum ad anterius exire ad sentiendum.
Amplius licet oculus niger propter multum humorem minus videat in nocte, tamen nigredo propter tunicam adunat visum fortius.
Oportet autem scire, quod acumen visus est duplex: dicitur enim visus acutus a remotis videns, et dicitur visus acutus, rei visibilis parvas differentias bene apprehendens. Et causa primi acuminis est,