De causis colorum ex tunicis causalis, et de differentiis acuminis visus.
Causa autem in tunicis istorum colorum est praecipue in uvea : quoniam si illa fuerit nigra, erit oculus niger : et si fuerit varia vel glauca, erit oculus varius vel glaucus. Glaucescit autem uvea vel variatur in colore ex eo quod non est in ipsa digestio bona : sicut etiam videmus quod non habet visus multam humiditatem : et ideo angustato et contracto visu non bene videt. Sed quando cum quantitate proportionata circumfunditur, et unitur lumine circumstanti, tunc bene videt: quia tunc partes oculi non nimis patiuntur, neque confunduntur a nimia claritate vicini visibilis. Causa autem comprehensionis differentiarum rei vicinae, est multus clarus et subtilis humor, qui a forti et propinquo visibili fortem motum accipiens, non confunditur, neque obscuratur. Oportet etiam scire, quod quando oculus figitur super rem aliquam et nititur fortiter comprehendere eam, movetur ad exterius et laborat, et ideo post visionem revertitur et movetur ad interius, et tunc minus videt si qua objiciuntur eidem, quia non est adhuc reversa virtus ejus ad exterius.
Sic igitur non solum illa quae diximus de humoribus, sunt causa naturalis acuminis visus vel debilitatis, sed etiam dispositio cutis sive tunicae quae est super oculos, et praecipue super pupillam : haec enim in subtili visu debet esse valde clara et lenis et gracilis et tenuis ad hoc ut levius et facilius moveatur per ipsam visus. Lenem quidem esse oportet, ne sit in ea rugositas : quoniam rugositas facit umbram super pupillam. Haec enim est una causa quare senes vident in umbra quadam quidquid vident: eo quod miringae oculorum eorum sunt rugosae sicut et cutis corporis sui.
Amplius albam convenit esset miringam : nigrum enim non potest esse clarum omnino, eo quod nigredo non est nisi claritatis privatio. Propter quod etiam visus infirmorum et senum non est clarus : eo quod fumi nigri terrestres turbant miringarum claritatem. Oculi vero puerorum prius apparent glauci, aut propter paucitatem humoris, aut propter dispositionem miringae, sicut supra diximus.
Accidit autem aliquando unum oculum esse glaucum, et alium non, in hominibus et equis. Et causa hujus utriusque
est eadem cum ea propter quam signa senectutis accipit homo et equus inter alia animalia. Homo enim albescit in pilis, et equus in dentibus. Canities enim haec et albedo dentium, modus quidam est debilitatis in cerebro ex debilitate digestionis ad albedinem phlegmatis deducti : et ex eadem causa causatur oculi glaucitas.
Amplius quod est valde album in oculis, et valde nigrum, unam et eamdem causam habet in materia, sed non in modo : quoniam unum ipsorum ex humoris paucitate causatur, alterum autem ex ejusdem humoris abundantia : utrumque tamen est ex indigestione, eo quod in neutro humor sufficienter decoqui potest. Cum enim in una parte calor est debilis ad decoquendum, et in altera parte fortis et decoquit sufficienter, tunc accidet unum oculorum glaucum, et alterum non glaucum esse.
Amplius, sicut superius diximus, quaedam animalia sunt visus acuti, et quaedam non : et hoc ideo ex duobus causatur : quia acutum in visu dicitur duobus modis, sicut et in auditu, et in olfactu, et in aliis sensibus. Acutum enim in visu dicitur, quando bene videt a remotis. Alio modo etiam dicitur acutum in visu, quod corum quae videntur, etiam parvas differentias considerat bene : et haec duo non sunt similia nec ejusdem facultatis : quia videns a remoto, non bene distinguit rerum differentias, etiamsi de prope videat. Cum ergo humor in pupilla sub miringa existens oculi, fuerit mundus et clarus et non multus, et miringa sit tenuis per quam est facilis motus visus etiam visibilium, videbit melius a remotis quam a propinquo : et confunditur visus talis si a propinquo videat, nec bene distinguit iste visus visorum differentias propter sui spiritus divaricationem. Hic autem visus melior quidem est, quam ille quorum humor quidem mundus est, sed coopertorium non omnino mundum habent. Quod autem non bene comprehendat differentias causa est : quia tale visus acumen quod subtiliter comprehendit differentias, erit propter causas alias in oculo existentes, sicut diximus superius. Macula enim parva manifestatur in panno mundo. Et similiter est in oculo bene mundo, quod occurrunt ei quaelibet parva, dummodo virtus spirituum ejus sit bene adunata. Sicut enim macula parva in panno mundo cito proditur, ita motus parvus visibilium differentiarum cito in oculo bene mundo et adunati visus existente faciliter discernitur. Et haec est causa subtilitatis in deprehendendo subtiliter differentias rerum visarum : et sunt oculi isti lyncei vocati, habentes humorem bene clarum et adunatum, et similiter spiritum visivum et miringam subtilem et claram.
Amplius horum duorum acuminum visus sunt aliae causae accidentales quae accipiuntur in sitibus oculorum. Causa enim videndi bene a remotis, est aliquando propter situm humoris in oculo, aut propter sedem totius oculi in sede oculi. Prominentes enim oculi non bene vident a remotis, eo quod visus egrediens non bene adunatur a superciliorum umbris, sed confunditur : et ideo divaricatus debilitatur egrediens de oculo. E contra autem oculi profundi, quorum visus egrediens ciliis stringitur et adunatur, melius a remotis videre convincitur, eo quod motus ejus non dividitur neque consumitur, sed adunata exit ab eo virtus visibilis et recto tramite vadit ad res visas. Non enim facimus hic differentiam, sive dicatur oculus videre per motum sensibilium ad oculum, sive virtus dicatur moveri ad rem visam, quia hoc alibi determinavimus, et non facimus differentiam in causa acuminis visus quodcumque horum dicatur.
Amplius autem cum coopertorium quod est extra oculum ex tunica et ciliis non fuerit extra et ultra visum porre-
ctum aliquantulum, ita quod stringat visum egredientem vel ingrediens visibile, visus necessario debilitabitur : nec poterit a remotis nisi debiliter videre.
Istae ergo sunt causae diversae compositionis oculorum et diversi acuminis et debilitatis eorum, quas praediximus. Et cum hoc quod dictum est conjunctum fuerit eis quae diximus in anatomia oculi , scietur perfectius id quod de visu sciendum est a physico.