De causis bonitatis auditus et olfactus ex bonitate organi provenientibus.
Per eumdem autem modum determinandum est de auditu et olfactu. Unus enim communis modus est bonitatis auditus et olfactus in audiendo subtiliter hoc quod tangit auditum comprehendendo subtiliter differentias sonorum et vocum, et in odorando et discernendo subtiliter differentias odorum ejus quod propinquum est odoratui.
Alius autem ab isto modus bonitatis utriusque horum sensuum est, quando audiens audit remote, et olfaciens odorat remote. Cum enim compositio horum organorum fuerit bona, judicabit de differentiis suorum sensibilium judicio perfecto, sicut etiam in visu. Et hoc est quando positio aurium est bene manifesta proportionaliter, et tela continens concavum auris super nervum auditivum expansa fuerit tenuis quae vocatur tympanum auris, erit illa auris acuti auditus : et similiter est de olfactu. Jam enim in libro de Sensu et sensato diximus, quod viae omnium organorum sensus ad cor diriguntur in animalibus cor habentibus, aut ad membrum quod est conveniens cordi in his quae cor non habent.
Amplius instrumentum auditus etiam plenum spirituali corpore quod est aer connaturalis auri, et hic spiritus sicut nuntius defert pulsum et percussionem auri : et hic similiter spiritus in organo respirationis facit anhelitum, et facit in aure virtutem auditus. Et haec est causa, quod auditus est sensus disciplinalis. Sicut enim sermo venit formatus in spiritu respirationem faciente, venit a loquente et intentionem exprimente de rebus de quibus loquitur : ita non fractus, sed in eadem continua figuratione et intentione in eodem continuo spiritu intrat per auditum. Propter quod manifestum est, quod discit eodem modo omnino quod audit, quo ille loquitur quod intendit.
Amplius etiam ex infirmitate gementibus vox debilitatur et acuitur, et debilitatur auditus. Et hujus causa est, quod principium organicum istius sensus etiam positum in capite super membrum per quod perficitur respiratio : et ideo anhelitu moto necesse est etiam moveri interius et confundi auditum in auriculis. Et hoc patet in eo qui oscitando patitur extensiones et alices in spiritu fumoso grosso. In apertura enim oris et extensione corporis sentit aurium magnam repletionem ex spiritu tympanizante. Accidit autem hoc accidens maxime in contemperationibus humanae complexionis.
In homine enim praecipue aures implentur secundum quod aestimari naturaliter potest spiritu, propter hoc quod collimitationem habent cum spiritu ab intus ad respirationem veniente.
Sicut ergo diximus, causa bonitatis auditus est in comprehensione differentiarum sermonis et vocis et sonorum. Et similiter causa bonitatis olfactus in sentiendo odorum differentias erit ex munditia compositionis horum organorum et telarum interius continentium nervos horum sensuum. Omnis enim motus sensuum remote super sensibilia venientium sunt tres, sicut manifestatur in visu, cujus bonitas est in compositione oculi et claritate componentium oculum : et sensus auditus in comprehensione sermonum et vocum et sonorum remotorum : et sensus olfactus qui est eorum quae remota sunt et habent odorem. Omnes ergo isti sensus, ut communiter loquamur, habent eam quam in visu diximus causam. Organa enim auditus et olfactus bene expositum et extra porrectum habentia instrumentum sui sensus, sentiunt remotius quando non fuerit impedimentum in ignobilitate compositionis ipsorum. Causa autem est, quod isti sensus exeunt ab instrumentis suis organicis, sicut aqua exit a canalibus. Et propter hoc canes nobiles parvi, lepores et alias feras per vestigium odoris indagantes, habent bene expositum nasum et brevem, et sunt boni olfactus. Et quod dicitur, quod canes longi sint boni olfactus, non competit omnino , et invenitur falsum per experimentum. Bonitas enim olfactus est simile aliquid ad id quod accidit visui, sicut per antedicta patet. Ex simili enim etiam causa erit bonus auditus in his quae habent optimae compositionis auriculas et proportionatae concavitatis et involutionis : hic enim erit acutus auditus.
Amplius sensus hominis in audiendo voces et in sentiendo odores a remotis, debilior est sensu aliorum animalium et aliorum sensuum qui sunt in homine.
Sensus autem differentiarum vocum et sonorum et differentiarum odorum est melior quam in omnibus aliis animalibus. Et causa istius est, quia organum istorum sensuum quod est cerebrum, in homine valde humidum et subtile est plus quam in aliis animalibus.
Amplius in hujusmodi organorum positione semper sagax natura observat quod melius est : propter quod in cochi, quod est vitulus marinus, non fecit auriculas : cochi enim quatuor habet pedes, et generat animal completum sibi simile, et caret auriculis. Et causa hujus est, quia regimen suae vitae est habitatio in aquis. Cum igitur auriculae in habentibus auriculas non sint positae patulae viis sensibilium, nisi ut libere custodiatur motus sensus ad sensibilia ex remoto, non indiguit istud animal auriculis : quia si essent patulae viis sensibilium, multum caperent de humore aquae, et per consequens impedirent motum localem natationis in aqua.
Et haec de auditu et olfactu dicta cum his quae in antehabitis saepius diximus et praecipue in anatomia , praesenti intentioni sufficiunt.