De origine et causa casus et ortus dentium in omnibus animalibus.
Origo autem dentium in animalibus est ad incidendum cibum. Quod autem quidam dixerunt lactationem esse causam originis dentium, est falsum. Lactatio enim non facit oriri dentes secundum se, sed potius calor lactis. Dentes autem acuti ante latos oriuntur. Acutorum enim indigentia est ad cibi decisionem, et deca
cisio ciborum est ante molitioncm ipsius. Et adhuc minus citius oritur ex calore quam majus : constat autem quod acuti minores sunt quam lati. Amplius os mandibula latius est ubi in eo radicantur dentes lati, quam ubi radicantur acuti. Lactatio igitur non convenit origini dentium : sed calor lactis est, qui cito facit oriri dentes. Signum autem hujus est, quod in pueris qui lactant lac calidius, citius dentes oriuntur. Calor enim ucreativus est et formativus, sicut saepe diximus.
Amplius dentes cadunt post primam originem propter melius : acutum enim facile retunditur et corroditur : et ideo oportet quod mutetur. Dentes autem lati non corroduntur sic, sed conteruntur ex longitudine temporis aetatis : tamen cadunt aliquando ex necessitate incisores : quia non fortiter haerent mandibulae sicut lati qui plures habent radices, et nascuntur in forti et lato osse mandibulae : incisores autem in osse tenui et debili : et ideo facilius cadunt et renascuntur etiam in tempore congruo. Posteriores autem dentes post quos alii non nascuntur, plerumque nascuntur ante aetatem viginti annorum. In aliquibus tamen senibus nascuntur aliquando propter nutrimenti abundantiam quo interius nutritur corpus, et praecipue in mulieribus quibusdam in ultima aetate dentes nascuntur, quos supra dentes intellectus nominavimus. Graciles autem anteriores citius cadunt et revertuntur : quia in gracili non est multa superfluitas materiae generationis et cibi : et ideo citius consumitur.
Democritus autem, sicut in praehabitis diximus, veram causam finalem propter quam dentes sunt, dimisit, et attribuit generationem eorum necessitati materiae et efficientis tantum : cum tamen ex alibi determinatis bene sciamus, quod origo dentium est propter aliquid quod est finis ipsorum. Omnia enim quae diximus, sunt propter complementum : et tamen nihil prohibet esse originem primam dentium et casum : et postea esse secundam originem, eo quod sunt sicut instrumenta completa per naturam ad finem aliquem, sicut et variando multis instrumentis utuntur artifices, sicut securi, et incude : et similiter facit spiritus vitalis et naturalis in his quae naturaliter consistunt. Sermo autem dicentis, quod causae naturales sunt de necessitate absoluta, similis est dicenti, quod aqua exit de hydropici ventre tantum propter vulnus ferri secantis, et non propter sanitatem quam intendit induceres secans.
Sic igitur causa originis dentium determinata est : et quorum quidam cadunt, et post iterum oriuntur, et quidam non : et generaliter qua de causa nascuntur dentes, dictum est.
Similiter autem et causae aliorum accidentium quae cuilibet membro accidunt sive ex necessimate materiae et efficientis accidant, sive propter aliud, hoc est, propter causam finalem, quae primo movet efficientem, determinatum est a nobis sufficienter.
DE ANIMALIBUS