De sicco terreo quod est materia corporum animatorum.
Ad hunc autem modum de terrestreitate corporum animalium est determinandum.
Generaliter quidem omne terreum quod est de constitutione corporum commixtorum naturalium, est subtile: et tamen in uno subtilius est quam in alio. Propter hoc intelligendum est, quod terreum elementum commiscibile non esset, nisi subtile esset. Nullam autem proprietatem habet terra per quam commisceatur : frigidum enim et siccum non faciunt commixtionem : similiter autem grossum et scabrosum repugnant apprehensioni qua commixtum apprehendi oportet a virtutibus aliorum elementorum: et ideo omne terreum commiscibile oportet esse duas passiones passum ab humido et calido, quarum una est subtiliatio, et altera est digestio spirans a scabrositate. Sic igitur subtile factum et digestum in triplici potest stare termino. Si enim, terminus subtiliationis et digestionis sit ad virtutem sicci in ipsa prima materia, tunc faciet humidum quod in ipso est non adhaerere tangenti, et ipsum humidum sic apprehensum erit intra poros et spatia sicci conferens sicco mobilitatem et commixtionem: et hoc terreum est materia mineralium. Hujus autem signum est, quod metallica frigido coagulanur. Probatum enim est a nobis, quod frigidum non coagulat nisi humiditatem comprimendo : non autem comprimitur humiditas intra partes sicci terrei. Tale igitur terreum in mineralibus praestat materiam. Alius autem terminus sicci in humido est ad virtutem humidi unctuosi aerei vaporativi: et hoc terreum subtibiliter illi commixtum est materia plantarum. Cujus signum est quod exsiccantur multum plantae propter evaporationem humidi, et inflammabiles sunt propter undosum et aereum humidum, et natant super aquas propter vincens in eis aereum. Tertius autem terminus est ad humidum viscosum spumosum, sicut diximus, ita quod siccum terreum sit ab ipso apprehensum: et hoc terreum multum est digestum et multum formabile propter virtutes humidi et secundum totum numquam indurabile, sed semper in majori parte molle propter vincens in eo humidum : et hoc est terreum quod est materia corporum animalium.
Siccum autem hoc tres est passum passiones ad humido, quarum uria est apprehensio partium ipsius ad formabilitatem quam habet in membris diversis similibus et dissimilibus. Secunda autem est separatio a grossitie scabrosa: quia aliter non ubique sequeretur humidum. Et tertia est subtiliatio quae fit per digestionem et ablutionem sorditiei ab ipso, et per hoc est ipsum bene planabile, et in omnem figuram et lineam et superficiem extensibile. Viscosum autem est ideo, quia convariantur partes ejus cum humido apprehensae inseparabiliter, quia hoc facit ad longitudinem vitae : humidum enim non fruibile est causa vitae longioris. Et ad non siccabilitatem faciunt viscositas continens intra terrea no
evaporent, et multitudo humidi a siccitate terrea non vincibilis.
Tale igitur terreum est fundamentum omnium formarum quae in animalium corporibus fiunt. Et habet differentias, quoniam quaedam pars ipsius magis est grossa et sicca, et quaedam magis mollis et humida, quaedam autem magis extensibilis et viscosa. Et ex prima harum partium generantur ossa, ex secunda autem caro et adeps, et ex tertia venae, arteriae, et nervi secundum differentias quas habent inter se ad invicem partes materiales.
Amplius terreum quod est materia animalium, sicut dictum est, per omnia primo sequitur actum humidi: eo quod aliter non esset receptivum figurarum a tamen in fine terminatur ad siccum evaporante humido. Quod autem hujusmodi siccum primum sit secundum substantiam in humido ex quo fit generatio corporum, ex hoc patet, quod sanguis et genitura ex qua fit generatio, licet sint viscosa, non tamen sunt facilis abstersionis: quod esse non posset, nisi propter siccum terreum quod ad se trahit partes humidi ne dilatentur. Signum autem ejus quod diximus est, quia videmus omnia corpora animalium putrefacta primum fieri nigra, et tandem incinerari exhalante humido, quod non esset, nisi siccum terreum esset ipsorum materiale principium.
Sicut autem jam ante diximus, siccum terreum per proprietates et potentias suas simplices non potest esse principium et materia vivorum, sed potius immixtum humido. In omni enim vivo et propter nutrimentum et propter augmentum, et ante ambo haec propter formationem et distinctionem figurae membrorum, et quod prius omnibus his est, propter corporis extensionem numquam posset produci pars una ex alia, ita quod remaneret continuum non divisum, nisi flueret una pars ex alia per naturam humidi: propter quod etiam oportet in talibus esse vincens humidum et secum trahens siccum. Humidum enim est vitae qualitas et potentia : vitae autem nulla omnino potentia in terra est. Corpora tamen vivorum animalium minus participant virtutes terrae quam plantae, sicut in libris Vegetabilium ostendimus.
Habent tamen quatuor a terra haec corpora : non enim tenent figuras membra per siccum terreum et frigidum aliquantulum comprimens humidum, quamvis non omnino exprimat ipsum. Adhuc autem evanida et inania efficerentur corpora, nisi esset siccitas et frigiditas reprimens imbibitum sibi humidum. Amplius non sustentarentur erecta corpora animalium, nisi esset terrae soliditas fulciens corpora animatorum, sed conciderent et confluerent sicut aqua : propter quod Atlantem fabulantur sustentare caelum poetae Pythagorici, eo quod magnum animal mundum esse dicebant. Atlantem autem gigantem esse poetizant, eo quod multum habuit de terrena soliditate. Quartum autem est membrorum mobilitas : non enim motus esset gyralivus in pyxidibus et vertebris membrorum, nisi esset fortissima terreni elementi decocta soliditas : quia ex motu qui calorem excitat, membra illa dissolverentur : propter quod etiam humore aqueo dissolutis in paralysi membris et juncturis, ordinatus non est in animalibus motus ille quem vocant quidam processivum.
Propter haec igitur et his similia corporibus animalium terrenum inest elementum. Et habet in corporibus hujusmodi quatuor differentias. Habet enim in eis in aliqua sui parte fumosum et siccum, et in aliqua sui parte terrestre grossum arefactum, et in aliqua parte multum passum ab humido unctuoso grosso, et undique conjacens partibus ejus insertum sibi sicut ansis catenarum sit colligatum inseparabiliter, et in aliqua sui parte terminatum in humido subtili bene digesto constans et coagulatum ab ipso, digestione quae epsesis Graece vocatur, vel illi similis. Fumosum enim siccum terrestre est in pilis corporum animalium. Terrestre autem grossum arefactibile est in ossibus et carlilaginibus, et est assatum digestione quae dicitur optesis. Consertum autem humido unctuoso viscoso est in nervis et venis et arteriis secundum proprias differentias et passiones : sed terminatum in humido epsesi digesto est in carne et adipe secundum differentias quas nos jam in antehabitis determinavimus.
Haec igitur sunt duo elementa quae quasi fundamenta et materialiter abundant in animalium corporibus : propter quod et corpora ipsorum, horum duorum habent motus elementorum, et quies omnium ipsorum est in terra.