De solutione rationum superius indui lorum ad hoc quod substantia quinti corporis sit in corporibus nostris.
Ea vero quae inducta sunt superius, non est grave dissolvere.
Non enim est verum contraria in actu mixti non manere, nisi per aliquid continens quod sit quintum ab elementis. Mixtio enim est miscibilium alteratorum unio in unam formam quae est actus mixti a mixtione causatus. Et de hoc causas et modos determinavimus in fine primi libri Peri geneseos. Per hoc enim quod alterantur miscibilia, quodlibet patitur ab alio. Per hoc autem quod in unam formam mixti uniuntur, quodlibet ab alio apprehenditur et tenetur : et ita stant in mixto. Hujus autem signum est, quod inducta distrasia in animalibus non studet medicus sapiens ad reformationem lucis quae sit in corpore continens contraria, sed potius studet ut reducat ad aequalitatem contraria aut secundum rationem medii arithmetici, aut secundum rationem medii geometrici, sicut in aliis locis ubi de complexionibus locuti sumus, dictum est. Et hoc generale est in omnibus contrariis sive sint levia et gravia, sive etiam calida et frigida, aut humida et sicca.
Quod autem hi dicunt de pyramidis exitura a corde spiritus, est derisibile: quoniam spiritus ille ab humido naturali generatur, sicut a nobis alibi probatum est: propter quod calor hujusmodi causat exituram potius, quam natura lucis. Caloris enim motus est a centro ad circumferentiam : et ideo cum centrum elevatur super superficiem quam motu dilatationis spiritualis humidi describit calor, generatur figura pyramidis. Elevatur autem centrum propter cordis figuram. De causis autem figurae cordis satis dictum est in his quae diximus de cordis anatomia
Quod autem de qualitate motus et ejus quod movetur inducunt, omnino est irrationabile : non enim corpus quintum movetur subito : nec aliquid est corpus omnino quod possibile sit secundum naturam subito moveri: et ideo nulla est causa quam inducunt. Neque superius in corpore subito moventur : et hoc testantur accidentia spiritui, quae sunt undans spiritus, velox, tardus, caprizans,
decidens, et omnia pulsus sive spiritus accidentia.
Adhuc autem compositio spiritus testatur, qui componitur ex duobus motibus et duabus quietibus, sicut in libro de Spiritu diximus.
Et quod dicitur, quod moventur sicut lumina in mundo, non est hoc dictum quoad tempus motus, sed quoad similitudinem utilitatis et finis : quoniam sicut per lumina in mundo vehuntur virtutes caelestes in materiam generabilium et corruptibilium, ita vehuntur virtutes animae et cordis in materiam membrorum. Quare autem illuminatio in mundo fiat subito, in scientia libri de Sensu et sensibili a nobis determinatum est: nec hic oportet repetere.
Et quod dicunt spiritus naturales vel vitales vel animales osse luces vel lumina, mendacium est apertum : cum spiritus plus connaturalis habeat cum fumo et vapore, quam cum lumine et luce. Luminosi autem sunt spiritus et praecipue illi qui vitales dicuntur, ex multa perspicua natura quae est in substantia spirituum, sicut et alia extra animal corpora fiunt perspicua et luminosa : et haec luminositas privatur et obscuratur per terrestres vapores obscuros. Et quoad hoc obscuritas spirituum attestatur turbationi complexionis et distrasiae.
Quod autem de effectu lucis inducunt, non habet vigorem : quia terminus qui est forma, efficitur a calore naturali qui non agit in forma ignis tantum, sed potius informatus forma caeli et animae, sicut nos in antehabitis sufficienter exposuimus, et iterum in sequentibus plenius dicturi sumus : et ideo stultum est dicere hoc esse lucis operationem. Et quod multa efficit hoc modo calor naturalis, ideo est, quia formae caelestes et animae sunt multiplices virtutes habentes, non etiam unam solam secundum quam for- ma caelestis est forma periodi generationis : et haec forma est circuli qui componitur ex duodecim circulis duodecim domorum, et ex omnibus eis quae continentur in illis, et ex respectibus eorum ad invicem. Et similiter animae virtus componitur in semine ex virtutibus omnium membrorum et relatione ipsorum ad invicem : et ideo non est mirum si calor prout est instrumentum harum virtutum, multa et multiformiter operatur. Omne enim instrumentum cujuscumque motoris et artis tam multa operatur, quam multas formas et virtutes in arte sua habet is artifex, qui movet instrumentum ad opus, sicut apparet in dolabra, et malleo, et in omnibus instrumentis artificum. Similiter autem esse dicit Pythagoras in instrumentis musicis, sicut est videre in monochordo, in quo in una et eadem chorda sonant omnia neupmata secundum tactus diversarum divisionum.
Quod autem dicitur, quod lux omnia operatur absque eo quod habeat contrarium, non tenet omnino : quia licet spiritus per substantiam non habeat contrarium, tamen per qualitates quas habet contrarium habet. Calidus enim est spiritus et clarus, et quoad utrumque istorum habet contrarium : nulla enim substantia habet contrarium, sed qualitates contrariae sunt inter se.
Similiter non est verum, quod sit medium quo anima utitur in vivificando vel perficiendo corpus. Anima enim non utitur spiritu, nisi jam unita corpori. Et ideo patet, quod secundum naturam prius est unita corpori, quam spiritu utatur.
Adhuc autem si medium esset, non oporteret quod esset de natura quinti corporis: quoniam multiplex est medium. Est enim medium per aequidistantia extremorum, et est medium non substantiarum vel extremorum, sed potius quo aliquid agit in aliud, sicut instrumentum est medium : et hoc solo ultimo modo spiritus est medium animae et cor-
poris : omne autem quod instrumentaliter est medium, habet naturam ejus circa quod est operatio, sicut patet in instrumentis architectonicorum fabrorum malleatorum et aliorum quorumcumque artificum. Et sic concluditur, quod spiritus debet esse de natura corporis circa quod operatur anima, et sic erit ex elementis, sicut diximus.
Quod autem dicitur non idem esse invehens virtutem, et id cui invehitur. Dicendum, quod non est idem, et est idem : quoniam non est idem forma et esse, sed est idem origine et materia communi, sicut cuilibet patet in omnibus malleis fabrorum, qui materialiter conveniunt cum his quibus forma fabrilis invehitur : et tamen differunt forma et esse, sicut alia est forma instrumenti, et alia est forma ejus circa quod operatur.
Nec est verum quod dicunt, quod lux complexionem deducat ad caeli naturam : quoniam sicut in scientia de complexionibus determinatum est, complexio ipsa aequalitate sua ad caeli vicinatur aequalitatem, et non per aliquam lucem quinti corporis quae sit in ipsa. Similiter autem vita quae est in superioribus secundum opinionem Peripateticorum non est univoca ad vitam animalium : verumtamen est, quod corpora elementa non participant vitam, nisi per aliquid simile ad orbem : sed hoc, sicut diximus, non est nisi aequalitas complexionis, et non lux aliqua, sicut jam ante diximus.
Sed quod dicunt de medio, quod debet esse citra unum extremorum et supra aliud, jam in antehabitis est determinatum : quoniam spiritus non est lux caeli, sed est medium sicut animae instrumentum : et ideo participans formam formali vi et motivi primi est conveniens cum movente, et infra ipsum, eo quod movetur ab ipso : supra materiam autem est, eo quod ipse movet eam et imprimit in eam. Hac enim ratione est medium, et non alia : et ideo nihil est quod dicunt, quia supponunt medium esse quoad naturam : et hoc est falsum, quia nullum tale medium potest esse inter incorpoream et corpoream substantias.
Quod autem dicunt recolligi spiritum ad unum punctum cordis et dilatari, non bene dictum est : quia nihil naturalium corporum ad unum retrahi potest punctum : sed colligitur versus centrum infrigidatis corporibus exterius, et expanditur ad extra recalefactis extremitatibus : et hoc potius est de natura calidi quam caeli. Nec in auguslia augetur spiritus nisi elementalis : quia calor et angustia sunt quodammodo generantia spiritum per resolutionem interioris humidi. Quando autem moritur animal, non manet hujusmodi spiritus, sed exspirat ex animali mortuo.
Quod autem dicunt spiritum multiplicis esse formae, verum quidem est, sed non habet eam causam suae diversitatis quam inducunt pro causa, sed potius unus secundum originem existens spiritus, quia in corde oritur, derivatus ad membra principalia quae etiam causatrices habent virtutes, efficitur multiplex : ita quod unus naturalis, et alter vitalis, et tertius animalis dicitur : nec hoc modo solum efficitur multiplex, sed etiam in quolibet membro multiplicitatem formae accipit, eo quod nullum membrum est, quod non propriam habeat virtutem et operationem, sicut diximus in hoc libro, ubi de anatomia et virtutibus membrorum locuti sumus.
Ex omnibus igitur dictis patet, quod error est dicere corpus quintum et incorruptibile venire in constitutionem corporum animalium : sed potius ipsum motu suo causa est generationis eorum, non mixtum cum ipsis.