De ratione secundum quam perficitur mixtura corporum animalium.
Oportet autem mixturam esse secundum rationem et proportionem, ut bene dicit Empedocles. Et oportet nos quaerere secundum quid attendatur hujus rationis proportio et in toto et in partibus mixturae. Hanc enim rationem et proportionem Pythagoras numerum vocavit, quo elementa ligantur in mixto : et secundum ipsum Pythagoram attenditur ratio haec in numero partium virtutum eorum quae miscentur secundum vincere et vinci, et secundum apprehendere et apprehendi, et tenere et teneri. Sicut si dicamus, quoniam ex uno pugillo aquae decem fiunt aeris in mixtura, virtus decem pugillorum aeris adaequatur virtuti unius pugilli aquae : et tunc aqua apprehendit et tenet aerem, et apprehenditur et tenetur ab eo propter aequalitatem virtutum : alioquin si excedat in numero et virtute aqua, vincet apprehendens et tenens, et non erit apprehensa et tenta: et tunc non erit mixtum. Eodem autem modo et de caeteris dixit elementis. Et sicut diximus de potentia rari et densi comparando unum pugillum aquae ad decem pugillos aeris : ita dicebat de aliis potentiis elementorum quas multas valde esse asserit, sicut quod ignis caliditas est in multis partibus excedens aeris caliditatem : et ideo viginti pugilli aeris sunt aequati uni pugillo ignis secundum caliditatem : et quodcumque excedat alterum, erit apprehendens et tenens alterum et transmutans : et tunc propter potentiarum inaequalitatem non perficitur mixtura, sed alterum elementorum victum a reliquo transmutabitur in ipsum, et totum erit simplex unum elementum.
Idem autem dicebat de proportione potentiarum calidi et frigidi, et humidi et sicci, et levium et gravium, et perspicui et opaci, et omnium aliorum quae in elementis inveniuntur. Multum enim innitebatur proportionibus Pythagoras et opinatus est ad proportiones harmonicas omnia facta esse. Et huic consensit Empedocles, dicens alia ratione proportionis esse os, et alia carnem, et alia nervum, et sic de aliis partibus corporum mixtorum homogcniorum. Et quantum ex verbis eorum perpendi potest, opinati sunt non esse aliquam formam rerum nisi harmoniam mixtorum quae resultat ex numero et proportione eorum simplicium quae componuntur et conveniunt in mixto.
Nos autem de hac positione in aliis nostris libris disputavimus. Licet enim huic positioni non consentiamus in hoc quod dicit quod non sit aliqua forma materiae nisi quae est ratio mixturae, tamen in hoc consentimus, quod dicimus omnem mixtionem fieri ad rationem proportionis alicujus. Sed nos non dicimus, quod proportio absolute accipiatur in numero eorum quae conveniunt ad mixturam. Nos enim in aliis libris dudum ostendimus, quod impossibile est quod aliquid ita misceatur, quod quodlibet elementorum in ipso aequale sit alteri : quia
secundum hoc ejus quod mixtione illa perficitur, nullum omnino habet locum secundum naturam. Propter hoc dicimus, quod proportio mixtorum animatorum accipitur secundum proportionem organi ad actum animae qui exercetur per ipsum : et ideo alia est mixtura oculi, et alia carnis, et alia ossis, et alia auris, quoniam in mixtura oculi oportet abundare perspicum tenens formas quae moventur actu lucis, et mixturam carnis oportet esse secundum medium qualitatum tangibilium, et sic est de aliorum membrorum mixturis.
Si autem quis dubitaret quae sit illa ratio mixturae, diximus alibi, quod est secundum rationem medietatis geometricae, et non secundum medietatem arithmeticam : nec propter hoc vincet elementum dominans in tali mixtura ut alia ad se transmutet : et sic de omnibus efficiatur unum simplex: quia, sicut diximus, actus medius ad quem devenit mixtura tenet elementa ut non solvatur proportio: et habet ille actus virtutes se informatas et caelestes et animales et naturales, quibus tentionem hanc perficere potest, et etiam diserasiam mixtionis ad aequalitatem reducere, praecipue quando mixtura diversa est diversorum membrorum compositione : tunc enim qualitas excedens in mixtura unius membri, reducit discrasiam frigidam in alio membro : sicut stomachum infrigidatum ad ciasim reducit hepar calidum : et sic est in aliis mixturis membrorum compositorum in corpore animalis, in quo contrar ruo mixturae membrorum componuntur, sicut nos in sequentibus hujus libri ostendemus.
Ista igitur est proportio secundum quam attenditur mixtura corporum animalium. Et quia ex diversa proportione ad actum comparata diversae fiebant in sonis harmoniae, propterea putavit Empedocles non esse animam animalium nisi hujusmodi proportionis harmoniam. Sicut enim videbat ex proportione diversa chordarum vel cymbalorum sonare, diapason, diapente, et diatesseron, et sic de aliis: ita putavit ex proportione in oculo facta fieri visum, et ex alia in aure facta egredi et fieri auditum.
Nos autem in sequentibus ostendemus, quod causa talis actus vel passionis organi non est virtus formae harmonicae, sed alterius formae virtus facit rationem mixtionis et actum et passionem organi. Hoc autem praetermittendum non est, quod hujus proportionis quam diximus ratio et esse dat nomen organo et generaliter mixto quod est corpus animalibus: hoc enim est corpus in quo exercentur operationes vitae : et tunc etiam cuilibet manifestum est, qualiter a proportione mixtorum ad actum visivum nomen accipiat pupilla, et qualiter a proportione mixtorum ad auditum soni nomen et esse accipiat auris. Et similis denominationis ratio est in omnibus aliis membris mixtis. Cum enim a fine sit omnis denominatio : denominatio autem est ab actu proprio et connaturali et essentiali, oportet proportionem mixturae et esse et nominari ad actum et non ad numerum eorum quae in ipsa mixtura conveniunt, sicut dicebat Pythagoras.
Pejus tamen in hoc dixit Anaxagoras, qui non ab actu essentiali, sed ab eo quod in mixto magis abundat quodlibet mixtorum dixit denominari. Oportet enim nos non ignorare, quod quidam sunt actus et operationes, qui mox nominati ostendunt se esse simplicis unius virtutis, sed oportet confluere diversa ipsorum actuum perfectione, sicut est videre, et audire, et caetera hujusmodi. Visus enim non perficitur nisi virtute patiente actum lucidi et suscipiente visibile et tenente ipsum et ducente sive dirigente ad interius, et virtute judicante de ipso. Et certissime scimus, quod non est virtus passiva ab actu lucidi, nisi sit mixtus perspicuo. Suscipiens autem formam non est nisi virtus spissi, vel sicci et frigidi. Dirigens autem ad interius animae non est nisi virtus spiritus lucidi : et judicans non est nisi virtus animae.
Qualiter ergo umquam in mentem hominis venire potest, quod dicat oculum esse simplicis elementi, cum actus suus tam multarum sit virtutum ? Idem autem est de aliis operationibus animalium et vitalium virtutum: propter quod etiam animalis corpus non simplex aliquod elementum, sed mixtum et organicum esse oportet. Hinc etiam ulterius patet, quod nulla partium corporis animalis univoca est in corpore animalis existens et divisa ab ipso. Sed de hoc in fine quarti Meteororum satis determinatum est. Haec igitur sunt quae de mixtura et colla et ratione mixtionis corporum animalium dicta sunt.